Ad Index
Clementine Vulgate
Epistola Jacobi
( 1-5 )
Iacobus 1
{1:1} Iacobus Dei, et Domini nostri Iesu Christi servus, duodecim
tribubus, quĉ sunt in dispersione, salutem.
{1:2} Omne gaudium existimate
fratres mei, cum in tentationes varias incideritis:
{1:3} scientes quod
probatio fidei vestrĉ patientiam operatur.
{1:4} Patientia autem opus
perfectum habet: ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
{1:5} Si
quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus
affluenter, et non improperat: et dabitur ei.
{1:6} Postulet autem in fide
nihil hĉsitans: qui enim hĉsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur
et circumfertur.
{1:7} non ergo ĉstimet homo ille quod accipiat aliquid a
Domino.
{1:8} Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
{1:9}
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua:
{1:10} dives autem in
humilitate sua, quoniam sicut flos fni transibit:
{1:11} exortus est enim
sol cum ardore, et arefecit fnum, et flos eius decidit, et decor vultus eius
deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet.
{1:12} Beatus vir, qui
suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitĉ, quam
repromisit Deus diligentibus se.
{1:13} Nemo cum tentatur, dicat quoniam a
Deo tentatur: Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem
tentat.
{1:14} Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et
illectus.
{1:15} Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum:
peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
{1:16} Nolite itaque
errare fratres mei dilectissimi.
{1:17} Omne datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est
transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
{1:18} Voluntarie enim genuit
nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturĉ eius.
{1:19} Scitis
fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem
ad loquendum, et tardus ad iram.
{1:20} Ira enim viri, iustitiam Dei non
operatur.
{1:21} Propter quod abiicientes omnem immunditiam, et abundantiam
malitiĉ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas
vestras.
{1:22} Estote autem factores verbi, et non auditores tantum:
fallentes vosmetipsos.
{1:23} Quia si quis auditor est verbi, et non factor:
hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suĉ in speculo:
{1:24}
consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
{1:25}
Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non
auditor obliviosus factus, sed factor operis: hic beatus in facto suo
erit.
{1:26} Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam
suam, sed seducens cor suum, huius vana est religio.
{1:27} Religio munda, et
immaculata apud Deum et Patrem, hĉc est: Visitare pupillos, et viduas in
tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sĉculo.
Iacobus 2
{2:1} Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem
Domini nostri Iesu Christi gloriĉ.
{2:2} Etenim si introierit in conventum
vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper
in sordido habitu,
{2:3} et intendatis in eum, qui indutus est veste
prĉclara, et dixeritis ei: Tu sede hic bene: pauperi autem dicatis: Tu sta
illic; aut sede sub scabello pedum meorum:
{2:4} nonne iudicatis apud
vosmetipsos, et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
{2:5} Audite
fratres mei dilectissimi, nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in
fide, et heredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?
{2:6} Vos autem
exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi
trahunt vos ad iudicia?
{2:7} Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod
invocatum est super vos?
{2:8} Si tamen legem perficitis regalem secundum
Scripturas: Diliges proximum tuum sicut teipsum: bene facitis:
{2:9} si autem
personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi
transgressores:
{2:10} Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem
in uno, factus est omnium reus.
{2:11} Qui enim dixit, Non mchaberis, dixit
et, Non occides. Quod si non mchaberis, occides autem, factus es transgressor
legis.
{2:12} Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis
incipientes iudicari.
{2:13} Iudicium enim sine misericordia illi, qui non
fecit misericordiam: superexaltat autem misericordia iudicium.
{2:14} Quid
proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat?
Numquid poterit fides salvare eum?
{2:15} Si autem frater, et soror nudi
sint, et indigeant victu quotidiano,
{2:16} dicat autem aliquis ex vobis
illis: Ite in pace, calefacimini et saturamini: non dederitis autem eis, quĉ
necessaria sunt corpori, quid proderit?
{2:17} Sic et fides, si non habeat
opera, mortua est in semetipsa.
{2:18} Sed dicet quis: Tu fidem habes, et ego
opera habeo. ostende mihi fidem tuam sine operibus: et ego ostendam tibi ex
operibus fidem meam.
{2:19} Tu credis quoniam unus est Deus: Bene facis: et
dĉmones credunt, et contremiscunt.
{2:20} Vis autem scire o homo inanis,
quoniam fides sine operibus mortua est?
{2:21} Abraham pater noster nonne ex
operibus iustificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
{2:22}
Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius: et ex operibus fides
consummata est?
{2:23} Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham
Deo, et reputatum est illi ad iustitiam, et amicus Dei appellatus est.
{2:24}
Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum?
{2:25}
Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus iustificata est, suscipiens
nuncios, et alia via eiiciens?
{2:26} Sicut enim corpus sine spiritu mortuum
est, ita et fides sine operibus mortua est.
Iacobus 3
{3:1} Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam
maius iudicium sumitis.
{3:2} In multis enim offendimus omnes. Si quis in
verbo non offendit: hic perfectus est vir. potest etiam freno circumducere totum
corpus.
{3:3} Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et
omne corpus illorum circumferimus.
{3:4} Ecce et naves, cum magnĉ sint, et a
ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus
dirigentis voluerit.
{3:5} Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna
exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit!
{3:6} Et lingua
ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quĉ
maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrĉ inflammata a
gehenna.
{3:7} Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et
ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
{3:8} linguam autem
nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
{3:9}
In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad
similitudinem Dei facti sunt.
{3:10} Ex ipso ore procedit benedictio, et
maledictio. Non oportet, fratres mei, hĉc ita fieri.
{3:11} Numquid fons de
eodem foramine emanat dulcem, et amaram aquam?
{3:12} Numquid potest, fratres
mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere
aquam.
{3:13} Quis sapiens, et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona
conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiĉ.
{3:14} Quod si
zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari,
et mendaces esse adversus veritatem.
{3:15} non est enim ista sapientia
desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
{3:16} Ubi enim zelus
et contentio: ibi inconstantia, et omne opus pravum.
{3:17} Quĉ autem
desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta,
suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, non
iudicans, sine simulatione.
{3:18} Fructus autem iustitiĉ, in pace seminatur,
facientibus pacem.
Iacobus 4
{4:1} Unde bella, et lites in vobis? Nonne hinc? ex
concupiscentiis vestris, quĉ militant in membris vestris?
{4:2}
Concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci:
litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non
postulatis.
{4:3} Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in
concupiscentiis vestris insumatis.
{4:4} Adulteri nescitis quia amicitia
huius mundi, inimica est Dei? Quicumque ergo voluerit amicus esse sĉculi huius,
inimicus Dei constituitur.
{4:5} An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad
invidiam concupiscit spiritus, qui habitat in vobis?
{4:6} Maiorem autem dat
gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat
gratiam.
{4:7} Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a
vobis.
{4:8} Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus,
peccatores: et purificate corda, duplices animo.
{4:9} Miseri estote, et
lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in
mrorem.
{4:10} Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
{4:11}
Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat
fratrem suum, detrahit legi, et iudicat legem. Si autem iudicas legem: non es
factor legis, sed iudex.
{4:12} Unus est legislator, et iudex, qui potest
perdere, et liberare.
{4:13} Tu autem quis es, qui iudicas proximum? Ecce
nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi
quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus:
{4:14} qui ignoratis quid
erit in crastino.
{4:15} Quĉ est enim vita vestra? vapor est ad modicum
parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et:
Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
{4:16} Nunc autem exultatis in
superbiis vestris. Omnis exultatio talis, maligna est.
{4:17} Scienti igitur
bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Iacobus 5
{5:1} Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris,
quĉ advenient vobis.
{5:2} Divitiĉ vestrĉ putrefactĉ sunt: et vestimenta
vestra a tineis comesta sunt.
{5:3} Aurum, et argentum vestrum ĉruginavit: et
ĉrugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.
Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
{5:4} Ecce merces
operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quĉ fraudata est a vobis, clamat:
et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
{5:5} Epulati estis super
terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
{5:6}
Addixistis, et occidistis iustum, et non resistit vobis.
{5:7} Patientes
igitur estote fratres usque ad adventum Domini. Ecce agricola expectat pretiosum
fructum terrĉ, patienter ferens donec accipiat temporaneum, et
serotinum.
{5:8} Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra:
quoniam adventus Domini appropinquavit.
{5:9} Nolite ingemiscere fratres in
alterutrum, ut non iudicemini. Ecce iudex ante ianuam assistit.
{5:10}
Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiĉ, Prophetas: qui
locuti sunt in nomine Domini.
{5:11} Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt.
Sufferentiam Iob audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus
est, et miserator.
{5:12} Ante omnia autem fratres mei nolite iurare, neque
per cĉlum, neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum. Sit autem sermo
vester: Est, est: Non, non: ut non sub iudicio decidatis.
{5:13} Tristatur
aliquis vestrum? oret. Ĉquo animo est? psallat.
{5:14} Infirmatur quis in
vobis? inducat presbyteros Ecclesiĉ, et orent super eum, ungentes eum oleo in
nomine Domini:
{5:15} et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum
Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei.
{5:16} Confitemini ergo
alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet
deprecatio iusti assidua.
{5:17} Elias homo erat similis nobis passibilis: et
oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses
sex.
{5:18} Et rursum oravit: et cĉlum dedit pluviam, et terra dedit fructum
suum.
{5:19} Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et
converterit quis eum:
{5:20} scire debet quoniam qui converti fecerit
peccatorem ab errore viĉ suĉ, salvabit animam eius a morte, et operiet
multitudinem peccatorum.
Ad Index
Clementine Vulgate