Ad Index
Clementine Vulgate
Prophetia Jeremiæ
( 1-52 )
Ieremias 1
{1:1} Verba Ieremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus, qui fuerunt in
Anathoth, in Terra Beniamin.
{1:2} Quod factum est verbum Domini ad eum in
diebus Iosiæ filii Amon regis Iuda, in tertiodecimo anno regni eius.
{1:3} Et
factum est in diebus Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, usque ad consummationem
undecimi anni Sedeciæ filii Iosiæ regis Iuda, usque ad transmigrationem
Ierusalem, in mense quinto.
{1:4} Et factum est verbum Domini ad me,
dicens:
{1:5} Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de
vulva, sanctificavi te, et prophetam in Gentibus dedi te.
{1:6} Et dixi, A a
a, Domine Deus: ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
{1:7} Et dixit Dominus
ad me: Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia, quæ mittam te, ibis: et
universa, quæcumque mandavero tibi, loqueris.
{1:8} Ne timeas a facie eorum:
quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
{1:9} Et misit Dominus manum
suam, et tetigit os meum: et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore
tuo:
{1:10} ecce constitui te hodie super Gentes, et super regna ut evellas,
et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.
{1:11} Et
factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Virgam
vigilantem ego video.
{1:12} Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia
vigilabo ego super verbo meo ut faciam illud.
{1:13} Et factum est verbum
Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video,
et faciem eius a facie Aquilonis.
{1:14} Et dixit Dominus ad me: Ab Aquilone
pandetur malum super omnes habitatores terræ.
{1:15} quia ecce ego convocabo
omnes cognationes regnorum Aquilonis, ait Dominus: et venient et ponent
unusquisque solium suum in introitu portarum Ierusalem, et super omnes muros
eius in circuitu, et super universas urbes Iuda.
{1:16} Et loquar iudicia mea
cum eis super omnem malitiam eorum, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis
alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
{1:17} Tu ergo accinge lumbos
tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a
facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum.
{1:18} Ego quippe dedi
te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super
omnem terram, regibus Iuda, principibus eius, et sacerdotibus, et populo
terræ.
{1:19} Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt: quia ego tecum
sum, ait Dominus, ut liberem te.
Ieremias 2
{2:1} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{2:2} Vade, et
clama in auribus Ierusalem, dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui,
miserans adolescentiam tuam, et charitatem desponsationis tuæ, quando secuta es
me in deserto, in terra, quæ non seminatur.
{2:3} Sanctus Israel Domino,
primitiæ frugum eius: omnes, qui devorant eum, delinquunt: mala venient super
eos, dicit Dominus.
{2:4} Audite verbum Domini domus Iacob, et omnes
cognationes domus Israel:
{2:5} hæc dicit Dominus: Quid invenerunt patres
vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post
vanitatem, et vani facti sunt?
{2:6} Et non dixerunt: Ubi est Dominus, qui
ascendere nos fecit de Terra Ægypti: qui traduxit nos per desertum, per terram
inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram, in
qua non ambulavit vir, neque habitavit homo?
{2:7} Et induxi vos in terram
Carmeli, ut comederetis fructum eius, et optima illius: et ingressi
contaminastis terram meam, et hereditatem meam posuistis in
abominationem.
{2:8} Sacerdotes non dixerunt: Ubi est Dominus? et tenentes
legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me: et prophetæ
prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.
{2:9} Propterea adhuc iudicio
contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.
{2:10}
Transite ad insulas Cethim, et videte: et in Cedar mittite, et considerate
vehementer: et videte si factum est huiuscemodi.
{2:11} Si mutavit gens deos
suos, et certe ipsi non sunt dii: populus vero meus mutavit gloriam suam in
idolum.
{2:12} Obstupescite cæli super hoc, et portæ eius desolamini
vehementer, dicit Dominus.
{2:13} Duo enim mala fecit populus meus: Me
dereliquerunt fontem aquæ vivæ, et foderunt sibi cisternas, cisternas
dissipatas, quia continere non valent aquas.
{2:14} Numquid servus est
Israel, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam?
{2:15} Super eum
rugierunt leones, et dederunt vocem suam, posuerunt terram eius in solitudinem:
civitates eius exustæ sunt, et non est qui habitet in eis.
{2:16} Filii
quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.
{2:17}
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo
tempore, quo ducebat te per viam?
{2:18} Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,
ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam
fluminis?
{2:19} Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito,
et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse
timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.
{2:20} A sæculo
confregisti iugum meum, rupisti vincula mea, et dixisti: Non serviam. In omni
enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris
meretrix.
{2:21} Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum:
quomodo ergo conversa es mihi in pravum vinea aliena?
{2:22} Si laveris te
nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua
coram me, dicit Dominus Deus.
{2:23} Quomodo dicis: Non sum polluta, post
Baalim non ambulavi? vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor
levis explicans vias suas.
{2:24} Onager assuetus in solitudine, in desiderio
animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes, qui quærunt
eam, non deficient: in menstruis eius invenient eam.
{2:25} Prohibe pedem
tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti: Desperavi, nequaquam faciam:
adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.
{2:26} Quomodo confunditur fur
quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum,
principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
{2:27} dicentes ligno: Pater
meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. verterunt ad me tergum, et non faciem, et
in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos.
{2:28} Ubi sunt dii
tui, quos fecisti tibi? surgant et liberent te in tempore afflictionis tuæ:
secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui Iuda.
{2:29} Quid
vultis mecum iudicio contendere? omnes dereliquistis me, dicit
Dominus.
{2:30} Frustra percussi filios vestros, disciplinam non receperunt:
devoravit gladius vester prophetas vestros, quasi leo vastator
{2:31}
generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut
terra serotina? quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad
te?
{2:32} Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciæ
pectoralis suæ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
{2:33}
Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quærendam dilectionem, quæ insuper et
malitias tuas docuisti vias tuas,
{2:34} et in alis tuis inventus est sanguis
animarum pauperum et innocentum? non in fossis inveni eos, sed in omnibus, quæ
supra memoravi.
{2:35} Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum: et
propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego iudicio contendam tecum, eo quod
dixeris: Non peccavi.
{2:36} Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! et
ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
{2:37} Nam et ab ista
egredieris, et manus tuæ erunt super caput tuum: quoniam obtrivit Dominus
confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.
Ieremias 3
{3:1} Vulgo dicitur: Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab
eo, duxerit virum alterum: numquid revertetur ad eam ultra? numquid non polluta,
et contaminata erit mulier illa? tu autem fornicata es cum amatoribus multis:
tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
{3:2} Leva oculos
tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis: in viis sedebas, expectans eos
quasi latro in solitudine: et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in
malitiis tuis.
{3:3} Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et
serotinus imber non fuit: frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti
erubescere.
{3:4} Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ
tu es:
{3:5} Numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Ecce
locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
{3:6} Et dixit Dominus ad me in
diebus Iosiæ regis: Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israel? abiit sibimet
super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est
ibi.
{3:7} Et dixi, cum fecisset hæc omnia: Ad me revertere: et non est
reversa. Et vidit prævaricatrix soror eius Iuda,
{3:8} quia pro eo, quod
mchata esset aversatrix Israel, dimisissem eam, et dedissem ei libellum
repudii: et non timuit prævaricatrix Iuda soror eius, sed abiit, et fornicata
est etiam ipsa.
{3:9} Et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram, et
mchata est cum lapide et ligno.
{3:10} Et in omnibus his non est reversa ad
me prævaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo, sed in mendacio, ait
Dominus.
{3:11} Et dixit Dominus ad me: Iustificavit animam suam aversatrix
Israel, comparatione prævaricatricis Iudæ.
{3:12} Vade, et clama sermones
istos contra Aquilonem, et dices: Revertere aversatrix Israel, ait Dominus, et
non avertam faciem meam a vobis: quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non
irascar in perpetuum.
{3:13} Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in
Dominum Deum tuum prævaricata es: et dispersisti vias tuas alienis sub omni
ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
{3:14} Convertimini
filii revertentes, dicit Dominus: quia ego vir vester: et assumam vos unum de
civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
{3:15} Et dabo
vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
{3:16}
Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait
Dominus: non dicent ultra: Arca testamenti Domini: neque ascendet super cor,
neque recordabuntur illius: nec visitabitur, nec fiet ultra.
{3:17} In
tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini: et congregabuntur ad eam omnes
Gentes in nomine Domini in Ierusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis
sui pessimi.
{3:18} In diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israel, et
venient simul de terra Aquilonis ad terram, quam dedi patribus
vestris.
{3:19} Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi
terram desiderabilem, hereditatem præclaram exercituum Gentium? Et dixi: Patrem
vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
{3:20} Sed quomodo si contemnat
mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus.
{3:21}
Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israel: quoniam iniquam
fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
{3:22} Convertimini filii
revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te: tu enim es
Dominus Deus noster.
{3:23} Vere mendaces erant colles, et multitudo montium:
vere in Domino Deo nostro salus Israel.
{3:24} Confusio comedit laborem
patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum, et armenta eorum, filios
eorum, et filias eorum.
{3:25} Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos
ignominia nostra: quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri ab
adolescentia nostra usque ad diem hanc: et non audivimus vocem Domini Dei
nostri.
Ieremias 4
{4:1} Si reverteris Israel, ait Dominus, ad me convertere: si
abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.
{4:2} Et iurabis:
Vivit Dominus in veritate, et in iudicio, et in iustitia: et benedicent eum
Gentes, ipsumque laudabunt.
{4:3} Hæc enim dicit Dominus viro Iuda, et
Ierusalem: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas:
{4:4}
circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum viri Iuda, et
habitatores Ierusalem: ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et
succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum
vestrarum.
{4:5} Annunciate in Iuda, et in Ierusalem auditum facite:
loquimini, et canite tuba in terra: clamate fortiter, et dicite: congregamini,
et ingrediamur civitates munitas,
{4:6} levate signum in Sion. Confortamini,
nolite stare, quia malum ego adduco ab Aquilone, et contritionem
magnam.
{4:7} Ascendit leo de cubili suo, et prædo Gentium se levavit:
egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem: civitates tuæ
vastabuntur, remanentes absque habitatore.
{4:8} Super hoc accingite vos
ciliciis, plangite et ululate: quia non est aversa ira furoris Domini a
nobis.
{4:9} Et erit in die illa, dicit Dominus: Peribit cor regis, et cor
principum: et obstupescent sacerdotes, et prophetæ consternabuntur.
{4:10} Et
dixi: Heu, heu, heu Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Ierusalem,
dicens: Pax erit vobis: et ecce pervenit gladius usque ad animam?
{4:11} In
tempore illo dicetur populo huic et Ierusalem: Ventus urens in viis, quæ sunt in
deserto viæ filiæ populi mei, non ad ventilandum, et ad purgandum.
{4:12}
Spiritus plenus ex his veniet mihi: et nunc ego loquar iudicia mea cum
eis.
{4:13} Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus eius:
velociores aquilis equi illius: væ nobis quoniam vastati sumus.
{4:14} Lava a
malitia cor tuum Ierusalem, ut salva fias: usquequo morabuntur in te
cogitationes noxiæ?
{4:15} Vox enim annunciantis a Dan, et notum facientis
idolum de monte Ephraim.
{4:16} Dicite gentibus: Ecce auditum est in
Ierusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Iuda vocem
suam.
{4:17} Quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro: quia me ad
iracundiam provocavit, dicit Dominus.
{4:18} Viæ tuæ, et cogitationes tuæ
fecerunt hæc tibi: ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor
tuum.
{4:19} Ventrem meum, ventrem meum doleo, sensus cordis mei turbati sunt
in me: non tacebo, quoniam vocem buccinæ audivit anima mea, clamorem
prælii.
{4:20} Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis
terra: repente vastata sunt tabernacula mea, subito pelles meæ.
{4:21}
Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinæ?
{4:22} Quia stultus populus
meus me non cognovit: filii insipientes sunt, et vecordes: sapientes sunt ut
faciant mala, bene autem facere nescierunt.
{4:23} Aspexi terram, et ecce
vacua erat, et nihili: et cælos, et non erat lux in eis.
{4:24} Vidi montes,
et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt.
{4:25} Intuitus sum, et
non erat homo: et omne volatile cæli recessit.
{4:26} Aspexi, et ecce
Carmelus desertus: et omnes urbes eius destructæ sunt a facie Domini, et a facie
iræ furoris eius.
{4:27} Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra,
sed tamen consummationem non faciam.
{4:28} Lugebit terra, et mrebunt cæli
desuper: eo quod locutus sum, cogitavi, et non pnituit me, nec aversus sum ab
eo.
{4:29} A voce equitis, et mittentis sagittam fugit omnis civitas:
ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes: universæ urbes derelictæ sunt, et non
habitat in eis homo.
{4:30} Tu autem vastata quid facies? cum vestieris te
coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra
componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam quærent.
{4:31} Vocem
enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: Vox filiæ Sion
intermorientis, expandentisque manus suas: væ mihi, quia defecit anima mea
propter interfectos.
Ieremias 5
{5:1} Circuite vias Ierusalem, et aspicite, et considerate, et
quærite in plateis eius, an inveniatis virum facientem iudicium, et quærentem
fidem: et propitius ero ei.
{5:2} Quod si etiam Vivit Dominus, dixerint: et
hoc falso iurabunt.
{5:3} Domine oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos,
et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam:
induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
{5:4} Ego autem
dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, iudicium Dei
sui.
{5:5} Ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam
Domini, iudicium Dei sui. et ecce magis hi simul confregerunt iugum, ruperunt
vincula.
{5:6} Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit
eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis,
capietur: quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt
aversiones eorum.
{5:7} Super quo propitius tibi esse potero? filii tui
dereliquerunt me, et iurant in his, qui non sunt dii: saturavi eos, et mchati
sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
{5:8} Equi amatores, et emissarii
facti sunt: Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
{5:9} Numquid super
his non visitabo, dicit Dominus? et in gente tali non ulciscetur anima
mea?
{5:10} Ascendite muros eius, et dissipate, consummationem autem nolite
facere: auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
{5:11} Prævaricatione
enim prævaricata est in me domus Israel, et domus Iuda, ait Dominus.
{5:12}
Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse: neque veniet super nos malum:
gladium et famem non videbimus.
{5:13} Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et
responsum non fuit in eis: hæc ergo evenient illis.
{5:14} Hæc dicit Dominus
Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud: ecce ego do verba mea in ore
tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
{5:15} Ecce ego
adducam super vos gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus: gentem
robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam, nec intelliges quid
loquatur.
{5:16} Pharetra eius quasi sepulchrum patens, universi
fortes.
{5:17} Et comedet segetes tuas, et panem tuum: devorabit filios tuos,
et filias tuas: comedet gregem tuum, et armenta tua: comedet vineam tuam et
ficum tuam: et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam,
gladio.
{5:18} Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in
consummationem.
{5:19} Quod si dixeritis: Quare fecit nobis Dominus Deus
noster hæc omnia? dices ad eos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno
in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
{5:20} Annunciate
hoc domui Iacob, et auditum facite in Iuda, dicentes:
{5:21} Audi popule
stulte, qui non habes cor: qui habentes oculos non videtis: et aures, et non
auditis.
{5:22} Me ergo non timebitis, ait Dominus: et a facie mea non
dolebitis? Qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum, quod non
præteribit: et commovebuntur, et non poterunt: et intumescent fluctus eius, et
non transibunt illud:
{5:23} populo autem huic factum est cor incredulum et
exasperans, recesserunt et abierunt.
{5:24} Et non dixerunt in corde suo:
Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in
tempore suo: plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.
{5:25} Iniquitates
vestræ declinaverunt hæc: et peccata vestra prohibuerunt bonum a
vobis:
{5:26} Quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi
aucupes, laqueos ponentes, et pedicas ad capiendos viros.
{5:27} Sicut
decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo: ideo magnificati sunt et
ditati.
{5:28} Incrassati sunt et impinguati: et præterierunt sermones meos
pessime. Causam viduæ non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et
iudicium pauperum non iudicaverunt.
{5:29} Numquid super his non visitabo,
dicit Dominus? aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?
{5:30}
Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
{5:31} prophetæ prophetabant
mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit
talia: quid igitur fiet in novissimo eius?
Ieremias 6
{6:1} Confortamini filii Beniamin in medio Ierusalem, et in Thecua
clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum: quia malum visum est ab
Aquilone, et contritio magna.
{6:2} Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam
Sion.
{6:3} Ad eam venient pastores, et greges eorum: fixerunt in ea tentoria
in circuitu: pascet unusquisque eos, qui sub manu sua sunt.
{6:4}
Sanctificate super eam bellum: consurgite, et ascendamus in meridie: væ nobis,
quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi.
{6:5} Surgite,
et ascendamus in nocte, et dissipemus domus eius.
{6:6} Quia hæc dicit
Dominus exercituum: Cædite lignum eius, et fundite circa Ierusalem aggerem: hæc
est civitas visitationis, omnis calumnia in medio eius.
{6:7} Sicut frigidam
fecit cisterna aquam suam, sic frigidum fecit malitiam suam: iniquitas et
vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
{6:8} Erudire
Ierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram
inhabitabilem.
{6:9} Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent
quasi in vinea reliquias Israel: converte manum tuam quasi vindemiator ad
cartallum.
{6:10} Cui loquar? et quem contestabor ut audiat? ecce
incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt: ecce verbum Domini factum est
eis in opprobrium: et non suscipient illud.
{6:11} Idcirco furore Domini
plenus sum, laboravi sustinens: effunde super parvulum foris, et super consilium
iuvenum simul: vir enim cum muliere capietur, senex cum pleno dierum.
{6:12}
Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter: quia extendam
manum meam super habitantes terram, dicit Dominus.
{6:13} A minore quippe
usque ad maiorem omnes avaritiæ student: et a propheta usque ad sacerdotem
cuncti faciunt dolum.
{6:14} Et curabant contritionem filiæ populi mei cum
ignominia, dicentes: Pax, pax: et non erat pax.
{6:15} Confusi sunt, quia
abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere
nescierunt. quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ
corruent, dicit Dominus.
{6:16} Hæc dicit Dominus: State super vias, et
videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea:
et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt: Non
ambulabimus.
{6:17} Et constitui super vos speculatores. Audite vocem tubæ.
Et dixerunt: Non audiemus.
{6:18} Ideo audite Gentes, et cognosce
congregatio, quanta ego faciam eis.
{6:19} Audi terra: Ecce ego adducam mala
super populum istum, fructum cogitationum eius: quia verba mea non audierunt, et
legem meam proiecerunt.
{6:20} Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum
suave olentem de terra longinqua? holocautomata vestra non sunt accepta, et
victimæ vestræ non placuerunt mihi.
{6:21} Propterea hæc dicit Dominus: Ecce
ego dabo in populum istum ruinas, et ruent in eis patres et filii simul,
vicinus, et proximus peribunt.
{6:22} Hæc dicit Dominus: Ecce populus venit
de terra Aquilonis, et gens magna consurget a finibus terræ.
{6:23} Sagittam
et scutum arripiet: crudelis est, et non miserebitur. vox eius quasi mare
sonabit: et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium, adversum te
filia Sion.
{6:24} Audivimus famam eius, dissolutæ sunt manus nostræ:
tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
{6:25} Nolite exire ad
agros, et in via ne ambuletis: quoniam gladius inimici pavor in
circuitu.
{6:26} Filia populi mei accingere cilicio, et conspergere cinere:
luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super
nos.
{6:27} Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis
viam eorum.
{6:28} Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter,
æs et ferrum: universi corrupta sunt.
{6:29} Defecit sufflatorium, in igne
consumptum est plumbum, frustra conflavit conflator: malitiæ enim eorum non sunt
consumptæ.
{6:30} Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit
illos.
Ieremias 7
{7:1} Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino,
dicens:
{7:2} Sta in porta domus Domini, et prædica ibi verbum istud, et dic:
Audite verbum Domini omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis
Dominum.
{7:3} Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bonas facite vias
vestras, et studia vestra: et habitabo vobiscum in loco isto.
{7:4} Nolite
confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Domini, templum
Domini est.
{7:5} Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra:
si feceritis iudicium inter virum et proximum eius,
{7:6} advenæ, et pupillo,
et viduæ non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco
hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis:
{7:7}
habitabo vobiscum in loco isto: in terra, quam dedi patribus vestris a sæculo et
usque in sæculum.
{7:8} Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui
non proderunt vobis:
{7:9} furari, occidere, adulterari, iurare mendaciter,
libare Baalim, et ire post deos alienos, quos ignoratis.
{7:10} Et venistis,
et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis:
Liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
{7:11} Numquid
ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in
oculis vestris? ego, ego sum: ego vidi, dicit Dominus.
{7:12} Ite ad locum
meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio: et videte quæ fecerim ei
propter malitiam populi mei Israel:
{7:13} et nunc, quia fecistis omnia opera
hæc, dicit Dominus: et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non
audistis: et vocavi vos, et non respondistis:
{7:14} Faciam domui huic, in
qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam: et loco, quem dedi
vobis et patribus vestris, sicut feci Silo.
{7:15} Et proiiciam vos a facie
mea, sicut proieci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
{7:16} Tu
ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non
obsistas mihi: quia non exaudiam te.
{7:17} Nonne vides quid isti faciunt in
civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem?
{7:18} Filii colligunt ligna, et
patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas
reginæ cæli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
{7:19}
Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus? nonne semetipsos in
confusionem vultus sui?
{7:20} Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus,
et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super iumenta, et
super lignum regionis, et super fruges terræ, et succendetur, et non
extinguetur.
{7:21} Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Holocautomata
vestra addite victimis vestris, et comedite carnes.
{7:22} Quia non sum
locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis in die, qua eduxi eos de Terra
Ægypti, de verbo holocautomatum, et victimarum.
{7:23} Sed hoc verbum præcepi
eis, dicens: Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus:
et ambulate in omni via, quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
{7:24} Et non
audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt in voluntatibus, et in
pravitate cordis sui mali: factique sunt retrorsum, et non in ante,
{7:25} a
die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti, usque ad diem hanc. Et misi
ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et
mittens.
{7:26} Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam: sed
induraverunt cervicem suam: et peius operati sunt, quam patres eorum.
{7:27}
Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te: et vocabis eos, et non
respondebunt tibi.
{7:28} Et dices ad eos: Hæc est gens, quæ non audivit
vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam: periit fides, et ablata est de
ore eorum.
{7:29} Tonde capillum tuum, et proiice, et sume in directum
planctum: quia proiecit Dominus, et reliquit generationem furoris sui,
{7:30}
quia fecerunt filii Iuda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt
offendicula sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent
eam:
{7:31} et ædificaverunt excelsa Topheth, quæ est in valle filii Ennom:
ut incenderent filios suos, et filias suas igni: quæ non præcepi, nec cogitavi
in corde meo.
{7:32} Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur
amplius, Topheth, et Vallis filii Ennom: sed Vallis interfectionis: et sepelient
in Topheth, eo quod non sit locus.
{7:33} Et erit morticinum populi huius in
cibos volucribus cæli, et bestiis terræ, et non erit qui abigat.
{7:34} Et
quiescere faciam de urbibus Iuda, et de plateis Ierusalem vocem gaudii, et vocem
lætitiæ, vocem sponsi, et vocem sponsæ: in desolationem enim erit
terra.
Ieremias 8
{8:1} In illo tempore, ait Dominus: Eiicient ossa regum Iuda, et
ossa principum eius, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum, qui
habitaverunt Ierusalem, de sepulchris suis:
{8:2} et expandent ea ad solem,
et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post
quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt: non colligentur, et non
sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt.
{8:3} Et eligent
magis mortem quam vitam omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima in
universis locis, quæ derelicta sunt, ad quæ eieci eos, dicit Dominus
exercituum.
{8:4} Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit, non
resurget? et qui aversus est, non revertetur?
{8:5} Quare ergo aversus est
populus iste in Ierusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et
noluerunt reverti.
{8:6} Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est
loquitur, nullus est qui agat pnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci?
Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad
prælium.
{8:7} Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et
ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit
iudicium Domini.
{8:8} Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini
nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax Scribarum.
{8:9}
Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt: verbum enim Domini
proiecerunt, et sapientia nulla est in eis.
{8:10} Propterea dabo mulieres
eorum exteris, agros eorum heredibus: quia a minimo usque ad maximum omnes
avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt
mendacium.
{8:11} Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam,
dicentes: Pax, pax: cum non esset pax.
{8:12} Confusi sunt quia abominationem
fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt:
idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suæ corruent, dicit
Dominus.
{8:13} Congregans congregabo eos, ait Dominus: non est uva in
vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit: et dedi eis quæ
prætergressa sunt.
{8:14} Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem
munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum
dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.
{8:15} Expectavimus pacem,
et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido.
{8:16} A Dan auditus est
fremitus equorum eius, a voce hinnituum pugnatorum eius commota est omnis terra.
et venerunt, et devoraverunt terram, et plenitudinem eius: urbem et habitatores
eius.
{8:17} Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est
incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus.
{8:18} dolor meus super dolorem,
in me cor meum mrens.
{8:19} Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra
longinqua: Numquid Dominus non est in Sion, aut rex eius non est in ea? Quare
ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus
alienis?
{8:20} Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non
sumus.
{8:21} Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et
contristatus, stupor obtinuit me.
{8:22} Numquid resina non est in Galaad?
aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi
mei?
Ieremias 9
{9:1} Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem
lacrymarum? et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei.
{9:2} Quis
dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et
recedam ab eis? quia omnes adulteri sunt, ctus prævaricatorum.
{9:3} Et
extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis: confortati sunt
in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit
Dominus.
{9:4} Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo
non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus
fraudulenter incedet.
{9:5} Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non
loquentur: docuerunt enim linguam suam loqui mendacium: ut inique agerent,
laboraverunt.
{9:6} Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me,
dicit Dominus.
{9:7} Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego
conflabo, et probabo eos: quid enim aliud faciam a facie filiæ populi
mei?
{9:8} Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est: in ore suo pacem
cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
{9:9} Numquid super his
non visitabo, dicit Dominus? aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima
mea?
{9:10} Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa
deserti planctum: quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens: et non
audierunt vocem possidentis: a volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et
recesserunt.
{9:11} Et dabo Ierusalem in acervos arenæ, et cubilia draconum:
et civitates Iuda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.
{9:12}
Quis est vir sapiens, qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat ut
annunciet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non
sit qui pertranseat?
{9:13} Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam,
quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea:
{9:14}
et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim: quod didicerunt a
patribus suis.
{9:15} Idcirco hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce
ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.
{9:16} Et
dispergam eos in Gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum: et mittam
post eos gladium, donec consumantur.
{9:17} Hæc dicit Dominus exercituum Deus
Israel: Contemplamini, et vocate lamentatrices et veniant: et ad eas, quæ
sapientes sunt, mittite, et properent:
{9:18} festinent, et assumant super
nos lamentum: deducant oculi nostri lacrymas, et palpebræ nostræ defluant
aquis.
{9:19} Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati
sumus et confusi vehementer? quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt
tabernacula nostra.
{9:20} Audite ergo mulieres verbum Domini: et assumant
aures vestræ sermonem oris eius: et docete filias vestras lamentum: et unaquæque
proximam suam planctum.
{9:21} quia ascendit mors per fenestras nostras,
ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, iuvenes de
plateis.
{9:22} Loquere: Hæc dicit Dominus: Et cadet morticinum hominis quasi
stercus super faciem regionis, et quasi fnum post tergum metentis, et non est
qui colligat.
{9:23} Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia
sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in
divitiis suis:
{9:24} sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me,
quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam, et iudicium, et iustitiam in
terra: hæc enim placent mihi, ait Dominus.
{9:25} Ecce dies veniunt, dicit
Dominus: et visitabo super omnem, qui circumcisum habet præputium,
{9:26}
super Ægyptum, et super Iuda, et super Edom, et super filios Ammon, et super
Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia
omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israel incircumcisi sunt
corde.
Ieremias 10
{10:1} Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos domus
Israel.
{10:2} Hæc dicit Dominus: Iuxta vias Gentium nolite discere: et a
signis cæli nolite metuere, quæ timent Gentes:
{10:3} quia leges populorum
vanæ sunt: quia lignum de saltu præcidit opus manus artificis in
ascia.
{10:4} Argento, et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit,
ut non dissolvatur.
{10:5} In similitudinem palmæ fabricata sunt, et non
loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. nolite ergo timere ea,
quia nec male possunt facere, nec bene.
{10:6} Non est similis tui Domine:
magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
{10:7} Quis non timebit te
o rex Gentium? tuum est enim decus: inter cunctos sapientes Gentium, et in
universis regnis eorum nullus est similis tui.
{10:8} Pariter insipientes et
fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est.
{10:9} Argentum
involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis, et manus
ærarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum. opus artificum universa
hæc.
{10:10} Dominus autem Deus verus est: ipse Deus vivens, et rex
sempiternus. ab indignatione eius commovebitur terra: et non sustinebunt Gentes
comminationem eius.
{10:11} Sic ergo dicetis eis: Dii, qui cælos et terram
non fecerunt, pereant de terra, et de his, quæ sub cælo sunt.
{10:12} Qui
facit terram in fortitudine sua, præparat orbem in sapientia sua, et prudentia
sua extendit cælos.
{10:13} Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,
et elevat nebulas ab extremitatibus terræ: fulgura in pluviam facit, et educit
ventum de thesauris suis.
{10:14} Stultus factus est omnis homo a scientia,
confusus est artifex omnis in sculptili: quoniam falsum est quod conflavit, et
non est spiritus in eis.
{10:15} Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore
visitationis suæ peribunt.
{10:16} Non est his similis pars Iacob: qui enim
formavit omnia, ipse est: et Israel virga hereditatis eius: Dominus exercituum
nomen illi.
{10:17} Congrega de terra confusionem tuam, quæ habitas in
obsidione:
{10:18} quia hæc dicit Dominus: Ecce ego longe proiiciam
habitatores terræ in hac vice: et tribulabo eos ita ut inveniantur.
{10:19}
Væ mihi super contritione mea, pessima plaga mea. Ego autem dixi: Plane hæc
infirmitas mea est, et portabo illam.
{10:20} Tabernaculum meum vastatum est,
omnes funiculi mei dirupti sunt, filii mei exierunt a me, et non subsistunt: non
est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
{10:21} Quia
stulte egerunt pastores, et Dominum non quæsierunt: propterea non intellexerunt,
et omnis grex eorum dispersus est.
{10:22} Vox auditionis ecce venit, et
commotio magna de terra Aquilonis: ut ponat civitates Iuda solitudinem, et
habitaculum draconum.
{10:23} Scio Domine quia non est hominis via eius: nec
viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
{10:24} Corripe me Domine,
verumtamen in iudicio: et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas
me.
{10:25} Effunde indignationem tuam super Gentes, quæ non cognoverunt te,
et super provincias, quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Iacob, et
devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus eius
dissipaverunt.
Ieremias 11
{11:1} Verbum, quod factum est a Domino ad Ieremiam,
dicens:
{11:2} Audite verba pacti huius, et loquimini ad viros Iuda, et ad
habitatores Ierusalem,
{11:3} et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israel:
Maledictus vir, qui non audierit verba pacti huius,
{11:4} quod præcepi
patribus vestris in die, qua eduxi eos de Terra Ægypti, de fornace ferrea,
dicens: Audite vocem meam, et facite omnia, quæ præcipio vobis, et eritis mihi
in populum, et ego ero vobis in Deum:
{11:5} ut suscitem iuramentum, quod
iuravi patribus vestris daturum me eis terram fluentem lacte, et melle, sicut
est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen Domine.
{11:6} Et dixit Dominus ad
me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Iuda, et foris Ierusalem, dicens:
Audite verba pacti huius, et facite illa:
{11:7} quia contestans contestatus
sum patres vestros in die, qua eduxi eos de Terra Ægypti usque ad diem hanc:
mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam:
{11:8} et non
audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed abierunt unusquisque in pravitate
cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod præcepi ut
facerent, et non fecerunt.
{11:9} Et dixit Dominus ad me: Inventa est
coniuratio in viris Iuda, et in habitatoribus Ierusalem.
{11:10} Reversi sunt
ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo
abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israel, et
domus Iuda pactum meum, quod pepigi cum patribus eorum.
{11:11} Quam ob rem
hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala, de quibus exire non
poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
{11:12} Et ibunt civitates
Iuda, et habitatores Ierusalem, et clamabunt ad deos, quibus libant, et non
salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
{11:13} Secundum numerum enim
civitatum tuarum erant dii tui Iuda: et secundum numerum viarum Ierusalem
posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
{11:14} Tu ergo noli
orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem: quia non
exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis
eorum.
{11:15} Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa?
numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata
es?
{11:16} Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus
nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt
fruteta eius.
{11:17} Et Dominus exercituum qui plantavit te, locutus est
super te malum: pro malis domus Israel et domus Iuda, quæ fecerunt sibi ad
irritandum me, libantes Baalim.
{11:18} Tu autem Domine demonstrasti mihi, et
cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum.
{11:19} Et ego quasi agnus
mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me
consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem eius, et eradamus eum de terra
viventium, et nomen eius non memoretur amplius.
{11:20} Tu autem Domine
Sabaoth, qui iudicas iuste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex
eis: tibi enim revelavi causam meam.
{11:21} Propterea hæc dicit Dominus ad
viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine
Domini, et non morieris in manibus nostris.
{11:22} Propterea hæc dicit
Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio,
filii eorum, et filiæ eorum morientur in fame.
{11:23} Et reliquiæ non erunt
ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis
eorum.
Ieremias 12
{12:1} Iustus quidem tu es Domine, si disputem tecum: verumtamen
iusta loquar ad te: Quare via impiorum prosperatur: bene est omnibus, qui
prævaricantur, et inique agunt?
{12:2} Plantasti eos, et radicem miserunt:
proficiunt et faciunt fructum: prope es tu ori eorum, et longe a renibus
eorum.
{12:3} Et tu Domine nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum:
congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die
occisionis.
{12:4} Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur
propter malitiam habitantium in ea? consumptum est animal, et volucre, quoniam
dixerunt: Non videbit novissima nostra.
{12:5} Si cum peditibus currens
laborasti: quomodo contendere poteris cum equis? cum autem in terra pacis
securus fueris, quid facies in superbia Iordanis?
{12:6} Nam et fratres tui,
et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te
plena voce: ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona.
{12:7} Reliqui domum
meam, dimisi hereditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum
eius.
{12:8} Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me
vocem, ideo odivi eam.
{12:9} Numquid avis discolor hereditas mea mihi?
numquid avis tincta per totum? venite, congregamini omnes bestiæ terræ,
properate ad devorandum.
{12:10} Pastores multi demoliti sunt vineam meam,
conculcaverunt partem meam: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum
solitudinis.
{12:11} Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me:
desolatione desolata est omnis terra: quia nullus est qui recogitet
corde.
{12:12} Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius
Domini devorabit ab extremo terræ usque ad extremum eius: non est pax universæ
carni.
{12:13} Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: hereditatem
acceperunt, et non eis proderit: confundemini a fructibus vestris, propter iram
furoris Domini.
{12:14} Hæc dicit Dominus adversum omnes vicinos meos
pessimos, qui tangunt hereditatem, quam distribui populo meo Israel: Ecce ego
evellam eos de terra sua, et domum Iuda evellam de medio eorum.
{12:15} Et
cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum: et reducam eos, virum ad
hereditatem suam, et virum in terram suam.
{12:16} Et erit: si eruditi
didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo: Vivit Dominus, sicut
docuerunt populum meum iurare in Baal: ædificabuntur in medio populi
mei.
{12:17} Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et
perditione, ait Dominus.
Ieremias 13
{13:1} Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et posside tibi lumbare
lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes
illud.
{13:2} Et possedi lumbare iuxta verbum Domini, et posui circa lumbos
meos.
{13:3} Et factus est sermo Domini ad me, secundo, dicens:
{13:4}
Tolle lumbare, quod possedisti, quod est circa lumbos tuos, et surgens vade ad
Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petræ.
{13:5} Et abii, et
abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.
{13:6} Et factum
est post dies plurimos, dixit Dominus ad me: Surge, vade ad Euphraten: et tolle
inde lumbare, quod præcepi tibi ut absconderes illud ibi.
{13:7} Et abii ad
Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco, ubi absconderam illud: et ecce
computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.
{13:8} Et factum est
verbum Domini ad me, dicens:
{13:9} Hæc dicit Dominus: Sic putrescere faciam
superbiam Iuda, et superbiam Ierusalem multam.
{13:10} Populum istum
pessimum, qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui:
abieruntque post deos alienos ut servirent eis, et adorarent eos: et erunt sicut
lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
{13:11} Sicut enim adhæret lumbare
ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Iuda,
dicit Dominus: ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in
gloriam: et non audierunt.
{13:12} Dices ergo ad eos sermonem istum: Hæc
dicit Dominus Deus Israel: Omnis laguncula implebitur vino. Et dicent ad te:
Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino?
{13:13} Et dices ad
eos: Hæc dicit Dominus: Ecce ego implebo omnes habitatores terræ huius, et reges
qui sedent de stirpe David super thronum eius, et sacerdotes, et prophetas, et
omnes habitatores Ierusalem, ebrietate:
{13:14} et dispergam eos virum a
fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus: non parcam, et non
concedam: neque miserebor ut non disperdam eos.
{13:15} Audite, et auribus
percipite. Nolite elevari, quia Dominus locutus est.
{13:16} Date Domino Deo
vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad
montes caliginosos: expectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in
caliginem.
{13:17} Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima
mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrymam, quia
captus est grex Domini.
{13:18} Dic regi, et dominatrici: Humiliamini,
sedete: quoniam descendit de capite vestro corona gloriæ vestræ.
{13:19}
Civitates Austri clausæ sunt, et non est qui aperiat: translata est omnis Iuda
transmigratione perfecta.
{13:20} Levate oculos vestros, et videte qui
venitis ab Aquilone: ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum
tuum?
{13:21} Quid dices cum visitaverit te? tu enim docuisti eos adversum
te, et erudisti in caput tuum: numquid non dolores apprehendent te, quasi
mulierem parturientem?
{13:22} Quod si dixeris in corde tuo: Quare venerunt
mihi hæc? Propter multitudinem iniquitatis tuæ revelata sunt verecundiora tua,
pollutæ sunt plantæ tuæ.
{13:23} Si mutare potest æthiops pellem suam, aut
pardus varietates suas: et vos poteritis benefacere, cum didiceritis
malum.
{13:24} Et disseminabo eos quasi stipulam, quæ vento raptatur in
deserto.
{13:25} Hæc sors tua, parsque mensuræ tuæ a me, dicit Dominus, quia
oblita es mei, et confisa es in mendacio.
{13:26} unde et ego nudavi femora
tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua,
{13:27} adulteria tua, et
hinnitus tuus scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes
tuas. Væ tibi Ierusalem, non mundaberis post me: usquequo adhuc?
Ieremias 14
{14:1} Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam de sermonibus
siccitatis.
{14:2} Luxit Iudæa, et portæ eius corruerunt, et obscuratæ sunt
in terra, et clamor Ierusalem ascendit.
{14:3} Maiores miserunt minores suos
ad aquam: venerunt ad hauriendum, non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua
vacua: confusi sunt et afflicti, et operuerunt capita sua.
{14:4} Propter
terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ,
operuerunt capita sua.
{14:5} Nam et cerva in agro peperit, et reliquit: quia
non erat herba.
{14:6} Et onagri steterunt in rupibus, traxerunt ventum quasi
dracones, defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
{14:7} Si iniquitates
nostræ responderint nobis: Domine fac propter nomen tuum, quoniam multæ sunt
aversiones nostræ, tibi peccavimus.
{14:8} Expectatio Israel, salvator eius
in tempore tribulationis: quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi
viator declinans ad manendum?
{14:9} Quare futurus es velut vir vagus, ut
fortis qui non potest salvare? tu autem in nobis es Domine, et nomen tuum
invocatum est super nos, ne derelinquas nos.
{14:10} Hæc dicit Dominus populo
huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit: Nunc
recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
{14:11} Et dixit
Dominus ad me: Noli orare pro populo isto in bonum.
{14:12} Cum ieiunaverint,
non exaudiam preces eorum: et si obtulerint holocautomata, et victimas, non
suscipiam ea: quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.
{14:13} Et
dixi, A, a, a, Domine Deus: Prophetæ dicunt eis: Non videbitis gladium, et fames
non erit in vobis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
{14:14} Et dicit
Dominus ad me: Falso prophetæ vaticinantur in nomine meo: non misi eos, et non
præcepi eis, neque locutus sum ad eos: visionem mendacem, et divinationem, et
fraudulentiam, et seductionem cordis sui prophetant vobis.
{14:15} Idcirco
hæc dicit Dominus de prophetis, qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi,
dicentes: Gladius, et fames non erit in terra hac: In gladio et fame consumentur
prophetæ illi.
{14:16} Et populi, quibus prophetant, erunt proiecti in viis
Ierusalem præ fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos; ipsi et uxores
eorum, filii et filiæ eorum, et effundam super eos malum suum.
{14:17} Et
dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrymam per noctem et diem, et
non taceant: quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei,
plaga pessima vehementer.
{14:18} Si egressus fuero ad agros, ecce occisi
gladio: et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et
sacerdos abierunt in terram, quam ignorabant.
{14:19} Numquid proiiciens
abiecisti Iudam? aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos,
ita ut nulla sit sanitas? expectavimus pacem, et non est bonum: et tempus
curationis, et ecce turbatio.
{14:20} Cognovimus Domine impietates nostras,
iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
{14:21} Ne des nos in
opprobrium propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriæ tuæ:
recordare, ne irritum facias fdus tuum nobiscum.
{14:22} Numquid sunt in
sculptilibus Gentium qui pluant? aut cæli possunt dare imbres? nonne tu es
Dominus Deus noster, quem expectavimus? tu enim fecisti omnia hæc.
Ieremias 15
{15:1} Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses, et Samuel
coram me, non est anima mea ad populum istum: eiice illos a facie mea, et
egrediantur.
{15:2} Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Hæc
dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui
ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
{15:3} Et
visitabo super eos quattuor species, dicit Dominus: Gladium ad occisionem, et
canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et
dissipandum.
{15:4} et dabo eos in fervorem universis regnis terræ: propter
Manassen filium Ezechiæ regis Iuda, super omnibus quæ fecit in
Ierusalem.
{15:5} Quis enim miserebitur tui, Ierusalem? aut quis
contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
{15:6} Tu
reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super
te, et interficiam te: laboravi rogans.
{15:7} Et dispergam eos ventilabro in
portis terræ: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non
sunt reversi.
{15:8} Multiplicatæ sunt mihi viduæ eius super arenam maris:
induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates
repente terrorem.
{15:9} Infirmata est quæ peperit septem, defecit anima
eius: occidit ei sol, cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos
eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
{15:10} Væ
mihi mater mea: quare genuisti me virum rixæ, virum discordiæ in universa terra?
non fneravi, nec fneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi.
{15:11}
Dicit Dominus: Si non reliquiæ tuæ in bonum, si non occurri tibi in tempore
afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
{15:12} Numquid
fderabitur ferrum ferro ab Aquilone, et æs?
{15:13} Divitias tuas et
thesauros tuos in direptionem dabo gratis in omnibus peccatis tuis, et in
omnibus terminis tuis.
{15:14} Et adducam inimicos tuos de terra, quam
nescis: quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit.
{15:15} Tu
scis Domine, recordare mei, et visita me, et tuere me ab his, qui persequuntur
me, noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te
opprobrium.
{15:16} Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est
mihi verbum tuum in gaudium et in lætitiam cordis mei: quoniam invocatum est
nomen tuum super me Domine Deus exercituum.
{15:17} Non sedi in concilio
ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuæ: solus sedebam, quoniam
comminatione replesti me.
{15:18} Quare factus est dolor meus perpetuus, et
plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum
infidelium.
{15:19} Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam
te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os
meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
{15:20} Et
dabo te populo huic in murum æreum, fortem: et bellabunt adversum te, et non
prævalebunt: quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit
Dominus.
{15:21} Et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu
fortium.
Ieremias 16
{16:1} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{16:2} Non
accipies uxorem, et non erunt tibi filii, et filiæ in loco isto.
{16:3} Quia
hæc dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super
matres eorum, quæ genuerunt eos: et super patres eorum, de quorum stirpe sunt
nati in terra hac:
{16:4} Mortibus ægrotationum morientur: non plangentur, et
non sepelientur, in sterquilinium super faciem terræ erunt: et gladio, et fame
consumentur: et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli, et bestiis
terræ.
{16:5} Hæc enim dicit Dominus: Ne ingrediaris domum convivii, neque
vadas ad plangendum, neque consoleris eos: quia abstuli pacem meam a populo
isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
{16:6} Et morientur
grandes, et parvi in terra ista: non sepelientur neque plangentur, et non se
incident, neque calvitium fiet pro eis.
{16:7} Et non frangent inter eos
lugenti panem ad consolandum super mortuo: et non dabunt eis potum calicis ad
consolandum super patre suo et matre.
{16:8} Et domum convivii non
ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas et bibas:
{16:9} quia hæc dicit
Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris,
et in diebus vestris vocem gaudii, et vocem lætitiæ, vocem sponsi, et vocem
sponsæ.
{16:10} Et cum annunciaveris populo huic omnia verba hæc, et dixerint
tibi: Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud? quæ iniquitas
nostra? et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro?
{16:11}
Dices ad eos: Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus: et abierunt post
deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos: et me dereliquerunt, et
legem meam non custodierunt.
{16:12} Sed et vos peius operati estis, quam
patres vestri: ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut
me non audiat.
{16:13} Et eiiciam vos de terra hac in terram, quam ignoratis
vos, et patres vestri: et servietis ibi diis alienis die ac nocte, qui non
dabunt vobis requiem.
{16:14} Propterea ecce dies veniunt dicit Dominus, et
non dicetur ultra: Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de Terra
Ægypti,
{16:15} sed, Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de Terra
Aquilonis, et de universis terris, ad quas eieci eos: et reducam eos in terram
suam, quam dedi patribus eorum.
{16:16} Ecce ego mittam piscatores multos
dicit Dominus, et piscabuntur eos: et post hæc mittam eis multos venatores, et
venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis
petrarum.
{16:17} Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditæ
a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.
{16:18} Et
reddam primum duplices iniquitates, et peccata eorum: quia contaminaverunt
terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt
hereditatem meam.
{16:19} Domine fortitudo mea, et robur meum, et refugium
meum in die tribulationis: ad te Gentes venient ab extremis terræ, et dicent:
Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem, quæ eis non
profuit.
{16:20} Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt
dii?
{16:21} Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum
meam, et virtutem meam: et scient quia nomen mihi Dominus.
Ieremias 17
{17:1} Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue
adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum
eorum.
{17:2} Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum
suorum, lignorumque frondentium in montibus excelsis,
{17:3} sacrificantes in
agro: fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa
tua propter peccata in universis finibus tuis.
{17:4} Et relinqueris sola ab
hereditate tua, quam dedi tibi: et servire te faciam inimicis tuis in terra,
quam ignoras: quoniam ignem succendisti in furore meo, usque in æternum
ardebit.
{17:5} Hæc dicit Dominus: Maledictus homo, qui confidit in homine,
et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius.
{17:6} Erit enim
quasi myricæ in deserto, et non videbit cum venerit bonum: sed habitabit in
siccitate in deserto, in terra salsuginis, et inhabitabili.
{17:7} Benedictus
vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia eius.
{17:8} Et erit
quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices
suas: et non timebit cum venerit æstus. Et erit folium eius viride, et in
tempore siccitatis non erit solicitum, nec aliquando desinet facere
fructum.
{17:9} Pravum est cor omnium, et inscrutabile: quis cognoscet
illud?
{17:10} Ego Dominus scrutans cor, et probans renes: qui do unicuique
iuxta viam suam, et iuxta fructum adinventionum suarum.
{17:11} Perdix fovit
quæ non peperit: fecit divitias, et non in iudicio: in dimidio dierum suorum
derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
{17:12} Solium gloriæ
altitudinis a principio, locus sanctificationis nostræ:
{17:13} Expectatio
Israel Domine: omnes, qui te derelinquunt, confundentur: recedentes a te, in
terra scribentur: quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium
Dominum.
{17:14} Sana me Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero:
quoniam laus mea tu es.
{17:15} Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum
Domini? veniat.
{17:16} Et ego non sum turbatus, te pastorem sequens: et diem
hominis non desideravi, tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum in
conspectu tuo fuit.
{17:17} Non sis tu mihi formidini, spes mea tu in die
afflictionis.
{17:18} Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego:
paveant illi, et non paveam ego: induc super eos diem afflictionis, et duplici
contritione contere eos.
{17:19} Hæc dicit Dominus ad me: Vade, et sta in
porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iuda, et egrediuntur, et in
cunctis portis Ierusalem:
{17:20} et dices ad eos: Audite verbum Domini reges
Iuda, et omnis Iuda, cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas
istas.
{17:21} Hæc dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare
pondera in die sabbati: nec inferatis per portas Ierusalem.
{17:22} Et nolite
eiicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis:
sanctificate diem sabbati, sicut præcepi patribus vestris.
{17:23} Et non
audierunt, nec inclinaverunt aurem suam: sed induraverunt cervicem suam ne
audirent me, et ne acciperent disciplinam.
{17:24} Et erit: Si audieritis me,
dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati:
et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus:
{17:25}
Ingredientur per portas civitatis huius reges et principes, sedentes super
solium David, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri
Iuda, et habitatores Ierusalem: et habitabitur civitas hæc in
sempiternum.
{17:26} Et venient de civitatibus Iuda, et de circuitu
Ierusalem, et de terra Beniamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab
Austro, portantes holocaustum, et victimam, et sacrificium, et thus, et inferent
oblationem in domum Domini.
{17:27} Si autem non audieritis me ut
sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas
Ierusalem in die sabbati: succendam ignem in portis eius, et devorabit domos
Ierusalem, et non extinguetur.
Ieremias 18
{18:1} Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino,
dicens:
{18:2} Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba
mea.
{18:3} Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super
rotam.
{18:4} Et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis:
conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius ut
faceret.
{18:5} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{18:6} Numquid
sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israel, ait Dominus? ecce
sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel.
{18:7} Repente
loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et
disperdam illud.
{18:8} Si pnitentiam egerit gens illa a malo suo, quod
locutus sum adversus eam: agam et ego pnitentiam super malo, quod cogitavi ut
facerem ei.
{18:9} Et subito loquar de gente et de regno, ut ædificem et
plantem illud.
{18:10} Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem
meam: pnitentiam agam super bono, quod locutus sum ut facerem ei.
{18:11}
Nunc ergo dic viro Iuda, et habitatoribus Ierusalem, dicens: Hæc dicit Dominus:
Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem: revertatur
unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia
vestra.
{18:12} Qui dixerunt: Desperavimus: post cogitationes enim nostras
ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
{18:13} Ideo hæc
dicit Dominus: Interrogate Gentes: Quis audivit talia horribilia, quæ fecit
nimis virgo Israel?
{18:14} Numquid deficiet de petra agri nix Libani? aut
evelli possunt aquæ erumpentes frigidæ, et defluentes?
{18:15} Quia oblitus
est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis
sæculi, ut ambularent per eas in itinere non trito:
{18:16} ut fieret terra
eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum: omnis qui præterierit per eam
obstupescet, et movebit caput suum.
{18:17} Sicut ventus urens dispergam eos
coram inimico: dorsum, et non faciem ostendam eis in die perditionis
eorum.
{18:18} Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Ieremiam
cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec
sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad
universos sermones eius.
{18:19} Attende Domine ad me, et audi vocem
adversariorum meorum.
{18:20} Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt
foveam animæ meæ? Recordare quod steterim in conspectu tuo, ut loquerer pro eis
bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
{18:21} Propterea da filios
eorum in famem, et deduc eos in manus gladii: fiant uxores eorum absque liberis,
et viduæ: et viri earum interficiantur morte: iuvenes eorum confodiantur gladio
in prælio.
{18:22} Audiatur clamor de domibus eorum: adduces enim super eos
latronem repente: quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt
pedibus meis.
{18:23} Tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me
in mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non
deleatur: fiant corruentes in conspectu tuo, in tempore furoris tui abutere
eis.
Ieremias 19
{19:1} Hæc dicit Dominus: Vade, et accipe lagunculam figuli
testeam a senioribus populi, et a senioribus sacerdotum:
{19:2} Et egredere
ad vallem filii Ennom, quæ est iuxta introitum portæ fictilis: et prædicabis ibi
verba, quæ ego loquar ad te.
{19:3} Et dices: Audite verbum Domini reges
Iuda, et habitatores Ierusalem: hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce
ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam,
tinniant aures eius:
{19:4} Eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint
locum istum: et libaverunt in eo diis alienis, quos nescierunt ipsi, et patres
eorum, et reges Iuda: et repleverunt locum istum sanguine innocentum.
{19:5}
Et ædificaverunt excelsa Baalim ad comburendos filios suos igni in holocaustum
Baalim: quæ non præcepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.
{19:6}
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et non vocabitur amplius locus iste,
Topheth, et Vallis filii Ennom, sed Vallis occisionis.
{19:7} Et dissipabo
consilium Iuda et Ierusalem in loco isto: et subvertam eos gladio in conspectu
inimicorum suorum, et in manu quærentium animas eorum: et dabo cadavera eorum
escam volatilibus cæli, et bestiis terræ.
{19:8} Et ponam civitatem hanc in
stuporem, et in sibilum: omnis, qui præterierit per eam, obstupescet, et
sibilabit super universa plaga eius.
{19:9} Et cibabo eos carnibus filiorum
suorum, et carnibus filiarum suarum: et unusquisque carnem amici sui comedet in
obsidione, et in angustia, in qua concludent eos inimici eorum, et qui quærunt
animas eorum.
{19:10} Et conteres lagunculam in oculis virorum, qui ibunt
tecum.
{19:11} Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Sic conteram
populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest
ultra instaurari: et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad
sepeliendum.
{19:12} Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus
eius: et ponam civitatem istam sicut Topheth.
{19:13} Et erunt domus
Ierusalem, et domus regum Iuda sicut locus Topheth, immundæ: omnes domus, in
quarum domatibus sacrificaverunt omni militiæ cæli, et libaverunt libamina diis
alienis.
{19:14} Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad
prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem
populum:
{19:15} Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam
super civitatem hanc, et super omnes urbes eius universa mala, quæ locutus sum
adversum eam: quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones
meos.
Ieremias 20
{20:1} Et audivit Phassur filius Emmer sacerdos, qui constitutus
erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos.
{20:2} Et
percussit Phassur Ieremiam prophetam, et misit eum in nervum, quod erat in porta
Beniamin superiori, in domo Domini.
{20:3} Cumque illuxisset in crastinum,
eduxit Phassur Ieremiam de nervo. et dixit ad eum Ieremias: Non Phassur vocavit
Dominus nomen tuum, sed pavorem undique.
{20:4} Quia hæc dicit Dominus: Ecce
ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos: et corruent gladio inimicorum
suorum, et oculi tui videbunt: et omnem Iudam dabo in manum regis Babylonis: et
traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
{20:5} Et dabo universam
substantiam civitatis huius, et omnem laborem eius, omneque pretium, et cunctos
thesauros regum Iuda dabo in manu inimicorum eorum: et diripient eos, et
tollent, et ducent in Babylonem.
{20:6} Tu autem Phassur, et omnes
habitatores domus tuæ ibitis in captivitatem: et in Babylonem venies, et ibi
morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti
mendacium.
{20:7} Seduxisti me Domine, et seductus sum: fortior me fuisti, et
invaluisti: factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
{20:8} Quia
iam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito: et factus est
mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
{20:9} Et dixi: Non
recordabor eius, neque loquar ultra in nomine illius: et factus est in corde meo
quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non
sustinens.
{20:10} Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu:
Persequimini, et persequamur eum: ab omnibus viris, qui erant pacifici mei, et
custodientes latus meum: si quo modo decipiatur, et prævaleamus adversus eum, et
consequamur ultionem ex eo.
{20:11} Dominus autem mecum est quasi bellator
fortis: idcirco qui persequuntur me, cadent, et infirmi erunt: confundentur
vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam
delebitur.
{20:12} Et tu Domine exercituum probator iusti, qui vides renes et
cor: videam quæso ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam
meam.
{20:13} Cantate Domino, laudate Dominum: quia liberavit animam pauperis
de manu malorum.
{20:14} Maledicta dies, in qua natus sum: dies, in qua
peperit me mater mea, non sit benedicta.
{20:15} Maledictus vir, qui
annunciavit patri meo, dicens: Natus est tibi puer masculus: et quasi gaudio
lætificavit eum.
{20:16} Sit homo ille ut sunt civitates, quæ subvertit
Dominus, et non pnituit eum: audiat clamorem mane, et ululatum in tempore
meridiano:
{20:17} qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea
sepulchrum, et vulva eius conceptus æternus.
{20:18} Quare de vulva egressus
sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies
mei?
Ieremias 21
{21:1} Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando misit
ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ
sacerdotem, dicens:
{21:2} Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor
rex Babylonis præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum
omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
{21:3} Et dixit Ieremias ad eos: Sic
dicetis Sedeciæ:
{21:4} Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego convertam
vasa belli, quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem
Babylonis, et Chaldæos, qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea
in medio civitatis huius.
{21:5} Et debellabo ego vos in manu extenta, et in
brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
{21:6} Et
percutiam habitatores civitatis huius, homines et bestiæ pestilentia magna
morientur.
{21:7} Et post hæc ait Dominus: dabo Sedeciam regem Iuda, et
servos eius, et populum eius, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste et
gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum
eorum, et in manu quærentium animam eorum, et percutiet eos in ore gladii, et
non flectetur, neque parcet, nec miserebitur.
{21:8} Et ad populum hunc
dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam
mortis.
{21:9} Qui habitaverit in urbe hac, morietur gladio, et fame, et
peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos, qui obsident vos,
vivet, et erit ei anima sua, quasi spolium.
{21:10} Posui enim faciem meam
super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis
Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
{21:11} Et domui regis Iuda: Audite
verba Domini,
{21:12} domus David, hæc dicit Dominus: Iudicate mane iudicium,
et eruite vi oppressum de manu calumniantis: ne forte egrediatur ut ignis
indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat propter malitiam
studiorum vestrorum.
{21:13} Ecce ego ad te habitatricem vallis solidæ atque
campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur
domos nostras?
{21:14} Et visitabo super vos iuxta fructum studiorum
vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu eius: et devorabit omnia
in circuitu eius.
Ieremias 22
{22:1} Hæc dicit Dominus: Descende in domum regis Iuda, et
loqueris ibi verbum hoc,
{22:2} et dices: Audi verbum Domini rex Iuda, qui
sedes super solium David: tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per
portas istas.
{22:3} Hæc dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam, et
liberate vi oppressum de manu calumniatoris: et advenam, et pupillum, et viduam
nolite contristare, neque opprimatis inique: et sanguinem innocentem ne
effundatis in loco isto.
{22:4} Si enim facientes feceritis verbum istud:
ingredientur per portas domus huius reges sedentes de genere David super thronum
eius, et ascendentes currus et equos, ipsi et servi, et populus eorum.
{22:5}
Quod si non audieritis verba hæc: in memetipso iuravi, dicit Dominus, quia in
solitudinem erit domus hæc.
{22:6} Quia hæc dicit Dominus super domum regis
Iuda: Galaad tu mihi caput Libani: si non posuero te solitudinem, urbes
inhabitabiles.
{22:7} Et sanctificabo super te interficientem virum et arma
eius: et succident electas cedros tuas, et præcipitabunt in ignem.
{22:8} Et
pertransibunt gentes multæ per civitatem hanc: et dicet unusquisque proximo suo:
Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi?
{22:9} Et respondebunt: Eo quod
dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint
eis.
{22:10} Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu: plangite
eum, qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis
suæ.
{22:11} Quia hæc dicit Dominus ad Sellum filium Iosiæ regem Iuda, qui
regnavit pro Iosia patre suo, qui egressus est de loco isto. Non revertetur huc
amplius:
{22:12} sed in loco, ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram
istam non videbit amplius.
{22:13} Væ qui ædificat domum suam in iniustitia,
et cnacula sua non in iudicio: amicum suum opprimet frustra, et mercedem eius
non reddet ei.
{22:14} Qui dicit: Ædificabo mihi domum latam, et cnacula
spatiosa: qui aperit sibi fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque
sinopide.
{22:15} Numquid regnabis, quoniam confers te cedro? pater tuus
numquid non comedit et bibit, et fecit iudicium et iustitiam tunc cum bene erat
ei?
{22:16} Iudicavit causam pauperis et egeni in bonum suum: numquid non
ideo quia cognovit me, dicit Dominus?
{22:17} Tui vero oculi et cor ad
avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum
mali operis.
{22:18} Propterea hæc dicit Dominus ad Ioakim filium Iosiæ regem
Iuda: Non plangent eum: Væ frater et væ soror: non concrepabunt ei: Væ Domine,
et væ inclyte.
{22:19} Sepultura asini sepelietur, putrefactus et proiectus
extra portas Ierusalem.
{22:20} Ascende Libanum, et clama: et in Basan da
vocem tuam, et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores
tui.
{22:21} Locutus sum ad te in abundantia tua; et dixisti: Non audiam: hæc
est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam:
{22:22} Omnes
pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt: et tunc
confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
{22:23} Quæ sedes in Libano,
et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi
dolores parturientis?
{22:24} Vivo ego, dicit Dominus: quia si fuerit
Iechonias filius Ioakim regis Iuda, annulus in manu dextera mea, inde evellam
eum.
{22:25} Et dabo te in manu quærentium animam tuam, et in manu quorum tu
formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu
Chaldæorum.
{22:26} Et mittam te, et matrem tuam, quæ genuit te, in terram
alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini:
{22:27} et in terram, ad
quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc: non revertentur.
{22:28}
Numquid vas fictile atque contritum vir iste Iechonias? numquid vas absque omni
voluptate? quare abiecti sunt ipse et semen eius, et proiecti in terram, quam
ignoraverunt?
{22:29} Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
{22:30}
Hæc dicit Dominus: Scribe virum istum sterilem, virum, qui in diebus suis non
prosperabitur: nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David,
et potestatem habeat ultra in Iuda.
Ieremias 23
{23:1} Væ pastoribus, qui disperdunt et dilacerant gregem pascuæ
meæ, dicit Dominus.
{23:2} Ideo hæc dicit Dominus Deus Israel ad pastores,
qui pascunt populum meum: Vos dispersistis gregem meum, et eiecistis eos, et non
visitastis eos: ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait
Dominus.
{23:3} Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris, ad
quas eiecero eos illuc: et convertam eos ad rura sua: et crescent et
multiplicabuntur.
{23:4} Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos: non
formidabunt ultra, et non pavebunt: et nullus quæretur ex numero, dicit
Dominus.
{23:5} Ecce dies veniunt, dicit Dominus: et suscitabo David germen
iustum: et regnabit rex, et sapiens erit: et faciet iudicium et iustitiam in
terra.
{23:6} In diebus illis salvabitur Iuda, et Israel habitabit
confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus iustus
noster.
{23:7} Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent
ultra: Vivit Domnus, qui eduxit filios Israel de Terra Ægypti:
{23:8} Sed:
Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israel de Terra Aquilonis, et
de cunctis terris, ad quas eieceram eos illuc: et habitabunt in terra
sua.
{23:9} Ad prophetas: Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt
omnia ossa mea: factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino a
facie Domini, et a facie verborum sanctorum eius.
{23:10} Quia adulteris
repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva
deserti: factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum
dissimilis.
{23:11} Propheta namque et sacerdos polluti sunt: et in domo mea
inveni malum eorum, ait Dominus.
{23:12} Idcirco via eorum erit quasi
lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea: afferam enim super
eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.
{23:13} Et in prophetis
Samariæ vidi fatuitatem: prophetabunt in Baal, et decipiebant populum meum
Israel.
{23:14} Et in prophetis Ierusalem vidi similitudinem adulterantium,
et iter mendacii: et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur
unusquisque a malitia sua: facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores eius
quasi Gomorrha.
{23:15} Propterea hæc dicit Dominus exercituum ad prophetas:
Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle: a prophetis enim Ierusalem
egressa est pollutio super omnem terram.
{23:16} Hæc dicit Dominus
exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis, et decipiunt
vos: visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
{23:17} Dicunt his,
qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis, et omni, qui ambulat in
pravitate cordis sui, dixerunt: Non veniet super vos malum.
{23:18} Quis enim
affuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem eius? quis consideravit
verbum illius et audivit?
{23:19} Ecce turbo Dominicæ indignationis
egredietur, et tempestas erumpens: super caput impiorum veniet.
{23:20} Non
revertetur furor Domini usque dum faciat, et usque dum compleat cogitationem
cordis sui: in novissimis diebus intelligetis consilium eius.
{23:21} Non
mittebam prophetas, et ipsi currebant: non loquebar ad eos, et ipsi
prophetabant.
{23:22} Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba
mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis
pessimis.
{23:23} Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus? et non Deus
de longe?
{23:24} Si occultabitur vir in absconditis: et ego non videbo eum,
dicit Dominus? numquid non cælum et terram ego impleo, dicit Dominus?
{23:25}
Audivi quæ dixerunt prophetæ, prophetantes in nomine meo mendacium, atque
dicentes: Somniavi, somniavi.
{23:26} Usquequo istud est in corde prophetarum
vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui?
{23:27} Qui
volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei propter somnia eorum, quæ
narrat unusquisque ad proximum suum: sicut obliti sunt patres eorum nominis mei
propter Baal.
{23:28} Propheta, qui habet somnium, narret somnium: et qui
habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere: quid paleis ad triticum, dicit
Dominus?
{23:29} Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus: et
quasi malleus conterens petram?
{23:30} Propterea ecce ego ad prophetas, ait
Dominus: qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
{23:31} Ecce ego
ad prophetas, ait Dominus: qui assumunt linguas suas, et aiunt: Dicit
Dominus.
{23:32} Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus: qui
narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo, et in miraculis
suis: cum ego non misissem eos, nec mandassem eis, qui nihil profuerunt populo
huic, dicit Dominus.
{23:33} Si igitur interrogaverit te populus iste, vel
propheta, aut sacerdos, dicens: Quod est onus Domini? dices ad eos: Vos estis
onus. proiiciam quippe vos, dicit Dominus.
{23:34} Et propheta, et sacerdos,
et populus qui dicit: Onus Domini: visitabo super virum illum, et super domum
eius.
{23:35} Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum: Quid
respondit Dominus? et quid locutus est Dominus?
{23:36} Et onus Domini ultra
non memorabitur: quia onus erit unicuique sermo suus: et pervertistis verba Dei
viventis, Domini exercituum Dei nostri.
{23:37} Hæc dices ad prophetam: Quid
respondit tibi Dominus? et quid locutus est Dominus?
{23:38} Si autem onus
Domini dixeritis: propter hoc hæc dicit Dominus: Quia dixistis sermonem istum:
Onus Domini: et misi ad vos, dicens: Nolite dicere: Onus Domini:
{23:39}
Propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem, quam
dedi vobis, et patribus vestris a facie mea.
{23:40} Et dabo vos in
opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ numquam oblivione
delebitur.
Ieremias 24
{24:1} Ostendit mihi Dominus: et ecce duo calathi pleni ficis,
positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis
Iechoniam filium Ioakim regem Iuda, et principes eius, et fabrum, et inclusorem,
de Ierusalem, et adduxit eos in Babylonem.
{24:2} Calathus unus ficus bonas
habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis: et calathus unus ficus
habebat malas nimis, quæ comedi non poterant eo quod essent malæ.
{24:3} Et
dixit Dominus ad me: Quid tu vides Ieremia? Et dixi: Ficus, ficus bonas, bonas
valde: et malas, malas valde: quæ comedi non possunt, eo quod sint
malæ.
{24:4} Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
{24:5} Hæc dicit
Dominus Deus Israel: Sicut ficus hæ bonæ: sic cognoscam transmigrationem Iuda,
quam emisi de loco isto in Terram Chaldæorum, in bonum.
{24:6} Et ponam
oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc: et ædificabo
eos, et non destruam: et plantabo eos, et non evellam.
{24:7} Et dabo eis cor
ut sciant me, quia ego sum Dominus: et erunt mihi in populum, et ego ero eis in
Deum: quia revertentur ad me in toto corde suo.
{24:8} Et sicut ficus
pessimæ, quæ comedi non possunt, eo quod sint malæ: hæc dicit Dominus, sic dabo
Sedeciam regem Iuda, et principes eius, et reliquos de Ierusalem, qui
remanserunt in urbe hac, et qui habitant in Terra Ægypti.
{24:9} Et dabo eos
in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terræ: in opprobrium, et in
parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis, ad quæ
eieci eos.
{24:10} Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem: donec
consumantur de terra, quam dedi eis, et patribus eorum.
Ieremias 25
{25:1} Verbum, quod factum est ad Ieremiam de omni populo Iuda in
anno quarto Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, (ipse est annus primus Nabuchodonosor
regis Babylonis.)
{25:2} Quod locutus est Ieremias propheta ad omnem populum
Iuda, et ad universos habitatores Ierusalem, dicens:
{25:3} A tertiodecimo
anno Iosiæ filii Amon regis Iuda usque ad diem hanc; iste tertius et vigesimus
annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos de nocte
consurgens, et loquens, et non audistis.
{25:4} Et misit Dominus ad vos omnes
servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque et non audistis, neque
inclinastis aures vestras ut audiretis
{25:5} cum diceret: Revertimini
unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris: et habitabitis
in terra, quam dedit Dominus vobis, et patribus vestris a sæculo et usque in
sæculum.
{25:6} Et nolite ire post deos alienos ut serviatis eis, adoretisque
eos: neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non
affligam vos.
{25:7} Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam
provocaretis in operibus manuum vestrarum in malum vestrum.
{25:8} Propterea
hæc dicit Dominus exercituum: Pro eo quod non audistis verba mea:
{25:9} ecce
ego mittam, et assumam universas cognationes Aquilonis, ait Dominus, et
Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: et adducam eos super terram istam,
et super habitatores eius, et super omnes nationes, quæ in circuitu illius sunt:
et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines
sempiternas.
{25:10} Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem
sponsi, et vocem sponsæ, vocem molæ, et lumen lucernæ.
{25:11} Et erit
universa terra hæc in solitudinem, et in stuporem: et servient omnes gentes istæ
regi Babylonis septuaginta annis.
{25:12} Cumque impleti fuerint septuaginta
anni, visitabo super regem Babylonis, et super gentem illam, dicit Dominus,
iniquitatem eorum, et super terram Chaldæorum: et ponam illam in solitudines
sempiternas.
{25:13} Et adducam super terram illam, omnia verba mea, quæ
locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quæcumque
prophetavit Ieremias adversum omnes gentes:
{25:14} Quia servierunt eis cum
essent gentes multæ, et reges magni: et reddam eis secundum opera eorum, et
secundum facta manuum suarum.
{25:15} Quia sic dicit Dominus exercituum Deus
Israel: Sume calicem vini furoris huius de manu mea: et propinabis de illo
cunctis gentibus, ad quas ego mittam te.
{25:16} Et bibent, et turbabuntur,
et insanient a facie gladii, quem ego mittam inter eos.
{25:17} Et accepi
calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me
Dominus:
{25:18} Ierusalem, et civitatibus Iuda, et regibus eius, et
principibus eius: ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et
in maledictionem, sicut est dies ista:
{25:19} Pharaoni regi Ægypti, et
servis eius, et principibus eius, et omni populo eius,
{25:20} et universis
generaliter: cunctis regibus terræ Ausitidis, et cunctis regibus terræ
Philisthiim, et Ascaloni, et Gazæ, et Accaron, et reliquiis Azoti,
{25:21} et
Idumææ, et Moab, et filiis Ammon:
{25:22} Et cunctis regibus Tyri, et
universis regibus Sidonis: et regibus terræ insularum, qui sunt trans
mare.
{25:23} Et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in
comam.
{25:24} Et cunctis regibus Arabiæ, et cunctis regibus Occidentis, qui
habitant in deserto.
{25:25} Et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus
Elam, et cunctis regibus Medorum:
{25:26} cunctis quoque regibus Aquilonis de
prope et de longe, unicuique contra fratrem suum: et omnibus regnis terræ, quæ
super faciem eius sunt: et rex Sesach bibet post eos.
{25:27} et dices ad
eos: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Bibite, et inebriamini, et
vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii, quem ego mittam inter
vos.
{25:28} Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices
ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum: Bibentes bibetis:
{25:29} quia ecce in
civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipiam affligere, et vos quasi
innocentes et immunes eritis? non eritis immunes: gladium enim ego voco super
omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.
{25:30} Et tu prophetabis
ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos: Dominus de excelso rugiet, et de
habitaculo sancto suo dabit vocem suam: rugiens rugiet super decorem suum:
celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terræ.
{25:31}
Pervenit sonitus usque ad extrema terræ: quia iudicium Domino cum gentibus:
iudicatur ipse cum omni carne, impios tradidi gladio, dicit Dominus.
{25:32}
Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce afflictio egredietur de gente in gentem: et
turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.
{25:33} Et erunt interfecti
Domini in die illa a summo terræ usque ad summum eius: non plangentur, et non
colligentur, neque sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ
iacebunt.
{25:34} Ululate pastores, et clamate: et aspergite vos cinere
optimates gregis: quia completi sunt dies vestri ut interficiamini: et
dissipationes vestræ, et cadetis quasi vasa pretiosa.
{25:35} Et peribit fuga
a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.
{25:36} Vox clamoris
pastorum, et ululatus optimatum gregis: quia vastavit Dominus pascua
eorum.
{25:37} Et conticuerunt arva pacis a facie iræ furoris
Domini.
{25:38} Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra
eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris
Domini.
Ieremias 26
{26:1} In principio regni Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, factum
est verbum istud a Domino, dicens:
{26:2} Hæc dicit Dominus: Sta in atrio
domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Iuda, de quibus veniunt ut adorent
in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos:
noli subtrahere verbum,
{26:3} si forte audiant et convertantur unusquisque a
via sua mala: et pniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam
studiorum eorum.
{26:4} Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis
me ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis
{26:5} ut audiatis sermones
servorum meorum Prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens, et
dirigens, et non audistis:
{26:6} Dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc
dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ.
{26:7} Et audierunt sacerdotes,
et prophetæ, et omnis populus Ieremiam loquentem verba hæc in domo
Domini.
{26:8} Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quæ præceperat ei
Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et
prophetæ, et omnis populus, dicens: Morte moriatur.
{26:9} Quare prophetavit
in nomine Domini, dicens: Sicut Silo erit domus hæc: et urbs ista desolabitur,
eo quod non sit habitator? Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in
domo Domini.
{26:10} Et audierunt principes Iuda verba hæc: et ascenderunt de
domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portæ domus Domini
novæ.
{26:11} Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem
populum, dicentes: Iudicium mortis est viro huic: quia prophetavit adversus
civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
{26:12} Et ait Ieremias ad
omnes principes, et ad universum populum, dicens: Dominus misit me ut
prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc omnia verba quæ
audistis.
{26:13} Nunc ergo bonas facite vias vestras, et studia vestra, et
audite vocem Domini Dei vestri: et pnitebit Dominum mali, quod locutus est
adversum vos.
{26:14} Ego autem ecce in manibus vestris sum: facite mihi quod
bonum et rectum est in oculis vestris:
{26:15} Verumtamen scitote et
cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra
vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores eius. in veritate enim
misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba
hæc.
{26:16} Et dixerunt principes, et omnis populus ad sacerdotes et ad
prophetas: Non est viro huic iudicium mortis: quia in nomine Domini Dei nostri
locutus est ad nos.
{26:17} Surrexerunt ergo viri de senioribus terræ: et
dixerunt ad omnem ctum populi, loquentes:
{26:18} Michæas de Morasthi fuit
propheta in diebus Ezechiæ regis Iuda, et ait ad omnem populum Iuda, dicens: Hæc
dicit Dominus exercituum: Sion quasi ager arabitur: et Ierusalem in acervum
lapidum erit: et mons domus in excelsa silvarum.
{26:19} Numquid morte
condemnavit eum Ezechias rex Iuda, et omnis Iuda? numquid non timuerunt Dominum,
et deprecati sunt faciem Domini: et pnituit Dominum mali, quod locutus fuerat
adversum eos? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
{26:20}
Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim:
et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc iuxta omnia
verba Ieremiæ.
{26:21} Et audivit rex Ioakim, et omnes potentes, et principes
eius verba hæc: et quæsivit rex interficere eum. Et audivit Urias, et timuit,
fugitque et ingressus est Ægyptum.
{26:22} Et misit rex Ioakim viros in
Ægyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo in Ægyptum.
{26:23} Et
eduxerunt Uriam de Ægypto: et adduxerunt eum ad regem Ioakim, et percussit eum
gladio: et proiecit cadaver eius in sepulchris vulgi ignobilis.
{26:24}
Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus
populi, et interficerent eum.
Ieremias 27
{27:1} In principio regni Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, factum
est verbum istud ad Ieremiam a Domino, dicens:
{27:2} Hæc dicit Dominus ad
me: Fac tibi vincula, et catenas: et pones eas in collo tuo.
{27:3} Et mittes
eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem
Tyri, et ad regem Sidonis: in manu nunciorum qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam
regem Iuda.
{27:4} Et præcipies eis ut ad dominos suos loquantur: Hæc dicit
Dominus exercituum Deus Israel: Hæc dicetis ad dominos vestros:
{27:5} Ego
feci terram, et homines, et iumenta, quæ sunt super faciem terræ, in fortitudine
mea magna, et in brachio meo extento: et dedi eam ei, qui placuit in oculis
meis.
{27:6} Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei ut
serviant illi.
{27:7} Et servient ei omnes gentes, et filio eius, et filio
filii eius: donec veniat tempus terræ eius et ipsius: et servient ei gentes
multæ, et reges magni.
{27:8} Gens autem et regnum, quod non servierit
Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub iugo
regis Babylonis: in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam,
ait Dominus: donec consumam eos in manu eius.
{27:9} Vos ergo nolite audire
prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui
dicunt vobis: Non servietis regi Babylonis.
{27:10} Quia mendacium prophetant
vobis: ut longe vos faciant de terra vestra, et eiiciant vos, et
pereatis.
{27:11} Porro gens, quæ subiecerit cervicem suam sub iugo regis
Babylonis, et servierit ei; dimittam eam in terra sua, dicit Dominus: et colet
eam, et habitabit in ea.
{27:12} Et ad Sedeciam regem Iuda locutus sum
secundum omnia verba hæc, dicens: Subiicite colla vestra sub iugo regis
Babylonis, et servite ei, et populo eius, et vivetis.
{27:13} Quare moriemini
tu et populus tuus gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad
gentem, quæ servire noluerit regi Babylonis?
{27:14} Nolite audire verba
prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi
loquuntur vobis.
{27:15} Quia non misi eos, ait Dominus: et ipsi prophetant
in nomine meo mendaciter: ut eiiciant vos, et pereatis tam vos, quam prophetæ,
qui vaticinantur vobis.
{27:16} Et ad sacerdotes, et ad populum istum locutus
sum, dicens: Hæc dicit Dominus: Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui
prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito,
mendacium enim prophetant vobis.
{27:17} Nolite ergo audire eos, sed servite
regi Babylonis, ut vivatis. quare datur hæc civitas in solitudinem?
{27:18}
Et si prophetæ sunt, et est verbum Domini in eis: occurrant Domino exercituum,
ut non veniant vasa, quæ derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis
Iuda, et in Ierusalem, in Babylonem.
{27:19} Quia hæc dicit Dominus
exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum, quæ
remanserunt in civitate hac:
{27:20} quæ non tulit Nabuchodonosor rex
Babylonis, cum transferret Iechoniam filium Ioakim regem Iuda de Ierusalem in
Babylonem, et omnes optimates Iuda et Ierusalem.
{27:21} Quia hæc dicit
Dominus exercituum Deus Israel ad vasa, quæ derelicta sunt in domo Domini, et in
domo regis Iuda et Ierusalem:
{27:22} In Babylonem transferentur, et ibi
erunt usque ad diem visitationis suæ, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et
restitui in loco isto.
Ieremias 28
{28:1} Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ
regis Iuda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur
propheta de Gabaon, in domo Domini coram sacerdotibus et omni populo,
dicens:
{28:2} Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Contrivi iugum regis
Babylonis.
{28:3} Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum
omnia vasa domus Domini, quæ tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et
transtulit ea in Babylonem.
{28:4} Et Iechoniam filium Ioakim regem Iuda, et
omnem transmigrationem Iuda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad
locum istum, ait Dominus: conteram enim iugum regis Babylonis.
{28:5} Et
dixit Ieremias propheta ad Hananiam prophetam in oculis sacerdotum, et in oculis
omnis populi, qui stabat in domo Domini.
{28:6} et ait Ieremias propheta:
Amen, sic faciat Dominus: suscitet Dominus verba tua, quæ prophetasti: ut
referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum
istum.
{28:7} Verumtamen audi verbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis, et
in auribus universi populi:
{28:8} Prophetæ, qui fuerunt ante me et ante te
ab initio, et prophetaverunt super terras multas, et super regna magna de
prælio, et de afflictione, et de fame.
{28:9} Propheta, qui vaticinatus est
pacem: cum venerit verbum eius, scietur propheta, quem misit Dominus in
veritate.
{28:10} Et tulit Hananias propheta catenam de collo Ieremiæ
prophetæ, et confregit eam.
{28:11} Et ait Hananias in conspectu omnis
populi, dicens: Hæc dicit Dominus: Sic confringam iugum Nabuchodonosor regis
Babylonis post duos annos dierum de collo omnium gentium.
{28:12} Et abiit
Ieremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Ieremiam,
postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Ieremiæ prophetæ,
dicens:
{28:13} Vade, et dices Hananiæ: Hæc dicit Dominus: Catenas ligneas
contrivisti: et facies pro eis catenas ferreas.
{28:14} Quia hæc dicit
Dominus exercituum Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum
Gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei:
insuper et bestias terræ dedi ei.
{28:15} Et dixit Ieremias propheta ad
Hananiam prophetam: Audi Hanania: non misit te Dominus, et tu confidere fecisti
populum istum in mendacio.
{28:16} Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego mittam
te a facie terræ: hoc anno morieris: adversum enim Dominum locutus
es.
{28:17} Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense
septimo.
Ieremias 29
{29:1} Et hæc sunt verba libri, quem misit Ieremias propheta de
Ierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad
prophetas, et ad omnem populum, quem traduxerat Nabuchodonosor de Ierusalem in
Babylonem:
{29:2} postquam egressus est Iechonias rex, et domina, et eunuchi,
et principes Iuda, et Ierusalem, et faber, et inclusor de Ierusalem:
{29:3}
in manu Elasa filii Saphan, et Gamariæ filii Helciæ, quos misit Sedecias rex
Iuda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens:
{29:4} Hæc dicit
Dominus exercituum Deus Israel omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem
in Babylonem:
{29:5} Ædificate domos, et habitate: et plantate hortos, et
comedite fructum eorum.
{29:6} Accipite uxores, et generate filios et filias:
et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios
et filias: et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
{29:7} Et
quærite pacem civitatis, ad quam transmigrare vos feci: et orate pro ea ad
Dominum: quia in pace illius erit pax vobis.
{29:8} Hæc enim dicit Dominus
exercituum Deus Israel: Non vos seducant prophetæ vestri, qui sunt in medio
vestrum, et divini vestri: et ne attendatis ad somnia vestra, quæ vos
somniatis:
{29:9} quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo: et non misi
eos, dicit Dominus.
{29:10} Quia hæc dicit Dominus: Cum cperint impleri in
Babylone septuaginta anni, visitabo vos: et suscitabo super vos verbum meum
bonum, ut reducam vos ad locum istum.
{29:11} Ego enim scio cogitationes,
quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis, et non afflictionis,
ut dem vobis finem et patientiam.
{29:12} Et invocabitis me, et ibitis: et
orabitis me, et ego exaudiam vos.
{29:13} Quæretis me, et invenietis: cum
quæsieritis me in toto corde vestro.
{29:14} Et inveniar a vobis, ait
Dominus: et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis
gentibus, et de cunctis locis, ad quæ expuli vos, dicit Dominus: et reverti vos
faciam de loco, ad quem transmigrare vos feci.
{29:15} Quia dixistis:
Suscitavit nobis Dominus Prophetas in Babylone:
{29:16} Quia hæc dicit
Dominus ad regem, qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem
urbis huius, ad fratres vestros, qui non sunt egressi vobiscum in
transmigrationem.
{29:17} Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce mittam in eos
gladium, et famem, et pestem: et ponam eos quasi ficus malas, quæ comedi non
possunt, eo quod pessimæ sint.
{29:18} Et persequar eos in gladio, et in
fame, et in pestilentia: et dabo eos in vexationem universis regnis terræ: in
maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis Gentibus,
ad quas ego eieci eos:
{29:19} eo quod non audierint verba mea, dicit
Dominus: quæ misit ad eos per servos meos prophetas de nocte consurgens, et
mittens: et non audistis, dicit Dominus.
{29:20} Vos ergo audite verbum
Domini omnis transmigratio, quam emisi de Ierusalem in Babylonem.
{29:21} Hæc
dicit Dominus exercituum Deus Israel ad Achab filium Coliæ, et ad Sedeciam
filium Maasiæ, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam
eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis: et percutiet eos in oculis
vestris.
{29:22} Et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iuda,
quæ est in Babylone, dicentium: Ponat te Dominus sicut Sedeciam, et sicut Achab,
quos frixit rex Babylonis in igne:
{29:23} pro eo quod fecerint stultitiam in
Israel, et mchati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in
nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis: ego sum iudex et testis, dicit
Dominus.
{29:24} Et ad Semeiam Nehelamiten dices:
{29:25} Hæc dicit
Dominus exercituum, Deus Israel: Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad
omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem,
et ad universos sacerdotes, dicens:
{29:26} Dominus dedit te sacerdotem pro
Ioiade sacerdote, ut sis dux in domo Domini super omnem virum arreptitium et
prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem.
{29:27} Et nunc quare
non increpasti Ieremiam Anathothiten, qui prophetat vobis?
{29:28} Quia super
hoc misit in Babylonem ad nos, dicens: Longum est: ædificate domos, et habitate:
et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
{29:29} Legit ergo Sophonias
sacerdos librum istum in auribus Ieremiæ prophetæ.
{29:30} Et factum est
verbum Domini ad Ieremiam, dicens:
{29:31} Mitte ad omnem transmigrationem,
dicens: Hæc dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten: Pro eo quod prophetavit vobis
Semeias, et ego non misi eum: et fecit vos confidere in mendacio:
{29:32}
idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super
semen eius: non erit ei vir sedens in medio populi huius, et non videbit bonum,
quod ego faciam populo meo, ait Dominus: quia prævaricationem locutus est
adversus Dominum.
Ieremias 30
{30:1} Hoc verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino,
dicens:
{30:2} Hæc dicit Dominus Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia
verba, quæ locutus sum ad te, in libro.
{30:3} Ecce enim dies veniunt, dicit
Dominus: et convertam conversionem populi mei Israel et Iuda, ait Dominus: et
convertam eos ad terram, quam dedi patribus eorum: et possidebunt eam.
{30:4}
Et hæc verba, quæ locutus est Dominus ad Israel et ad Iudam:
{30:5} Quoniam
hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
{30:6}
Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum
super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in
auruginem?
{30:7} Væ, quia magna dies illa, nec est similis eius: tempusque
tribulationis est Iacob, et ex ipso salvabitur.
{30:8} Et erit in die illa,
ait Dominus exercituum: conteram iugum eius de collo tuo, et vincula eius
dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
{30:9} sed servient Domino
Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
{30:10} Tu ergo ne timeas
serve meus Iacob, ait Dominus, neque paveas Israel: quia ecce ego salvabo te de
terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Iacob,
et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
{30:11}
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te: faciam enim consummationem in
cunctis Gentibus, in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem:
sed castigabo te in iudicio, ut non videaris tibi innoxius.
{30:12} Quia hæc
dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua.
{30:13} Non est
qui iudicet iudicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est
tibi.
{30:14} Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga
enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis
tuæ dura facta sunt peccata tua.
{30:15} Quid clamas super contritione tua?
insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter
dura peccata tua feci hæc tibi.
{30:16} Propterea omnes, qui comedunt te,
devorabuntur: et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te
vastant, vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
{30:17}
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus.
Quia eiectam vocaverunt te Sion: Hæc est, quæ non habebat
requirentem.
{30:18} Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem
tabernaculorum Iacob, et tectis eius miserebor, et ædificabitur civitas in
excelso suo, et templum iuxta ordinem suum fundabitur.
{30:19} Et egredietur
de eis laus, voxque ludentium: et multiplicabo eos, et non minuentur: et
glorificabo eos, et non attenuabuntur.
{30:20} Et erunt filii eius sicut a
principio, et ctus eius coram me permanebit: et visitabo adversum omnes qui
tribulant eum.
{30:21} Et erit dux eius ex eo: et princeps de medio eius
producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. quis enim iste est, qui applicet
cor suum ut appropinquet mihi, ait Dominus?
{30:22} Et eritis mihi in
populum, et ego ero vobis in Deum.
{30:23} Ecce turbo Domini, furor
egrediens, procella ruens, in capite impiorum conquiescet.
{30:24} Non
avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis
sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
Ieremias 31
{31:1} In tempore illo, dicit Dominus: Ero Deus universis
cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum.
{31:2} Hæc dicit
Dominus: Invenit gratiam in deserto populus, qui remanserat a gladio: vadet ad
requiem suam Israel.
{31:3} Longe Dominus apparuit mihi. Et in charitate
perpetua dilexi te, ideo attraxi te, miserans.
{31:4} Rursumque ædificabo te,
et ædificaberis virgo Israel: adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in
choro ludentium.
{31:5} Adhuc plantabis vineas in montibus Samariæ:
plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt:
{31:6} quia
erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: Surgite, et ascendamus in
Sion ad Dominum Deum nostrum.
{31:7} Quia hæc dicit Dominus: Exultate in
lætitia Iacob, et hinnite contra caput Gentium: personate, et canite, et dicite:
Salva Domine populum tuum reliquias Israel.
{31:8} Ecce ego adducam eos de
terra Aquilonis, et congregabo eos ab extremis terræ: inter quos erunt cæcus et
claudus, prægnans et pariens simul, ctus magnus revertentium huc.
{31:9} In
fletu venient: et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes
aquarum in via recta, et non impingent in ea: quia factus sum Israeli pater, et
Ephraim primogenitus meus est.
{31:10} Audite verbum Domini Gentes, et
annunciate in insulis, quæ procul sunt, et dicite. Qui dispersit Israel,
congregabit eum: et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
{31:11} Redemit
enim Dominus Iacob, et liberavit eum de manu potentioris.
{31:12} Et venient,
et laudabunt in monte Sion: et confluent ad bona Domini super frumento, et vino,
et oleo, et ftu pecorum et armentorum: eritque anima eorum quasi hortus
irriguus, et ultra non esurient.
{31:13} Tunc lætabitur virgo in choro,
iuvenes et senes simul: et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos,
et lætificabo a dolore suo.
{31:14} Et inebriabo animam sacerdotum
pinguedine: et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
{31:15} Hæc
dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel
plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non
sunt.
{31:16} Hæc dicit Dominus: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a
lacrymis: quia est merces operi tuo, ait Dominus: et revertentur de terra
inimici.
{31:17} Et est spes novissimis tuis, ait Dominus: et revertentur
filii ad terminos suos.
{31:18} Audiens audivi Ephraim transmigrantem:
Castigasti me, et eruditus sum, quasi iuvenculus indomitus: converte me, et
convertar: quia tu Dominus Deus meus.
{31:19} Postquam enim convertisti me,
egi pnitentiam: et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum,
et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiæ meæ.
{31:20} Si filius
honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus: quia ex quo locutus sum de eo,
adhuc recordabor eius. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans
miserebor eius, ait Dominus.
{31:21} Statue tibi speculam, pone tibi
amaritudines: dirige cor tuum in viam rectam, in qua ambulasti: revertere virgo
Israel, revertere ad civitates tuas istas.
{31:22} Usquequo deliciis
dissolveris filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: FEMINA
CIRCUMDABIT VIRUM.
{31:23} Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Adhuc
dicent verbum istud in terra Iuda, et in urbibus eius, cum convertero
captivitatem eorum: Benedicat tibi Dominus pulchritudo iustitiæ, mons
sanctus:
{31:24} et habitabunt in eo Iudas, et omnes civitates eius simul:
agricolæ et minantes greges.
{31:25} Quia inebriavi animam lassam, et omnem
animam esurientem saturavi.
{31:26} Ideo quasi de somno suscitatus sum: et
vidi, et somnus meus dulcis mihi.
{31:27} Ecce dies veniunt, dicit Dominus:
et seminabo domum Israel et domum Iuda semine hominum, et semine
iumentorum.
{31:28} Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer,
et dissiparem, et disperderem, et affligerem: sic vigilabo super eos ut
ædificem, et plantem, ait Dominus.
{31:29} In diebus illis non dicent ultra:
Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
{31:30} Sed
unusquisque in iniquitate sua morietur: omnis homo, qui comederit uvam acerbam,
obstupescent dentes eius.
{31:31} Ecce dies venient, dicit Dominus: et feriam
domui Israel et domui Iuda fdus novum:
{31:32} non secundum pactum, quod
pepigi cum patribus eorum in die, qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de
Terra Ægypti: pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit
Dominus.
{31:33} Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel: post dies
illos dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum
scribam eam: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
{31:34} Et
non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum, dicens: Cognosce
Dominum: omnes enim cognoscent me a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus:
quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor
amplius.
{31:35} Hæc dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem
lunæ et stellarum in lumine noctis: qui turbat mare, et sonant fluctus eius,
Dominus exercituum nomen illi.
{31:36} Si defecerint leges istæ coram me,
dicit Dominus: tunc et semen Israel deficiet, ut non sit gens coram me cunctis
diebus.
{31:37} Hæc dicit Dominus: Si mensurari potuerint cæli sursum, et
investigari fundamenta terræ deorsum: et ego abiiciam universum semen Israel
propter omnia, quæ fecerunt, dicit Dominus.
{31:38} Ecce dies veniunt, dicit
Dominus: et ædificabitur civitas Domino a turre Hananeel usque ad portam
anguli.
{31:39} Et exibit ultra norma mensuræ in conspectu eius super collem
Gareb: et circuibit Goatha,
{31:40} et omnem vallem cadaverum, et cineris, et
universam regionem mortis, usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portæ
equorum Orientalis, Sanctum Domini: non evelletur, et non destruetur ultra in
perpetuum.
Ieremias 32
{32:1} Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in anno
decimo Sedeciæ regis Iuda: ipse est annus decimus octavus
Nabuchodonosor.
{32:2} Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Ierusalem: et
Ieremias propheta erat clausus in atrio carceris, qui erat in domo regis
Iuda.
{32:3} Clauserat enim eum Sedecias rex Iuda, dicens: Quare vaticinaris,
dicens: Hæc dicit Dominus: Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis
Babylonis, et capiet eam?
{32:4} Et Sedecias rex Iuda non effugiet de manu
Chaldæorum: sed tradetur in manus regis Babylonis: et loquetur os eius cum ore
illius, et oculi eius oculos illius videbunt.
{32:5} Et in Babylonem ducet
Sedeciam: et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus. si autem dimicaveritis
adversum Chaldæos, nihil prosperum habebitis.
{32:6} Et dixit Ieremias:
Factum est verbum Domini ad me, dicens:
{32:7} Ecce Hanameel filius Sellum
patruelis tuus veniet ad te, dicens: Eme tibi agrum meum, qui est in Anathoth:
tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
{32:8} Et venit ad me Hanameel
filius patrui mei secundum verbum Domini ad vestibulum carceris, et ait ad me:
Posside agrum meum, qui est in Anathoth in terra Beniamin: quia tibi competit
hereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini
esset.
{32:9} Et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth:
et appendi ei argentum septem stateres, et decem argenteos.
{32:10} Et
scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes: et appendi argentum in
statera.
{32:11} Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et
rata, et signa forinsecus.
{32:12} Et dedi librum possessionis Baruch filio
Neri filii Maasiæ in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium, qui
scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Iudæorum, qui sedebant in
atrio carceris.
{32:13} Et præcepi Baruch coram eis, dicens:
{32:14} Hæc
dicit Dominus exercituum Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc
signatum, et librum hunc, qui apertus est: et pone illos in vase fictili, ut
permanere possint diebus multis.
{32:15} Hæc enim dicit Dominus exercituum
Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineæ in terra
ista.
{32:16} Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis
Baruch filio Neri, dicens:
{32:17} Heu, heu, heu, Domine Deus: ecce tu
fecisti cælum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento: non
erit tibi difficile omne verbum:
{32:18} Qui facis misericordiam in millibus,
et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos: Fortissime,
magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
{32:19} Magnus consilio, et
incomprehensibilis cogitatu: cuius oculi aperti sunt super omnes vias filiorum
Adam ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum
eius.
{32:20} Qui posuisti signa et portenta in Terra Ægypti usque ad diem
hanc, et in Israel, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies
hæc.
{32:21} Et eduxisti populum tuum Israel de Terra Ægypti, in signis, et
in portentis, et in manu robusta, et in brachio extento, et in terrore
magno.
{32:22} Et dedisti eis terram hanc, quam iurasti patribus eorum ut
dares eis terram fluentem lacte et melle.
{32:23} Et ingressi sunt, et
possederunt eam: et non obedierunt voci tuæ, et in lege tua non ambulaverunt:
omnia quæ mandasti eis ut facerent, non fecerunt: et evenerunt eis omnia mala
hæc.
{32:24} Ecce munitiones extructæ sunt adversum civitatem ut capiatur: et
urbs data est in manus Chaldæorum, qui præliantur adversus eam a facie gladii,
et famis, et pestilentiæ: et quæcumque locutus es acciderunt, ut tu ipse
cernis.
{32:25} Et tu dicis mihi Domine Deus: Eme agrum argento, et adhibe
testes: cum urbs data sit in manus Chaldæorum?
{32:26} Et factum est verbum
Domini ad Ieremiam, dicens:
{32:27} Ecce ego Dominus Deus universæ carnis:
numquid mihi difficile erit omne verbum?
{32:28} Propterea hæc dicit Dominus:
Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldæorum, et in manus regis
Babylonis, et capient eam.
{32:29} Et venient Chaldæi præliantes adversum
urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos, in quarum
domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum
me.
{32:30} Erant enim filii Israel, et filii Iuda iugiter facientes malum in
oculis meis ab adolescentia sua: filii Israel qui usque nunc exacerbant me in
opere manuum suarum, dicit Dominus.
{32:31} Quia in furore et in indignatione
mea facta est mihi civitas hæc, a die qua ædificaverunt eam, usque ad diem
istam, qua auferetur de conspectu meo.
{32:32} Propter malitiam filiorum
Israel, et filiorum Iuda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et
reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetæ eorum, viri Iuda
et habitatores Ierusalem.
{32:33} Et verterunt ad me terga et non facies: cum
docerem eos diluculo, et erudirem, et nollent audire ut acciperent
disciplinam.
{32:34} Et posuerunt idola sua in domo, in qua invocatum est
nomen meum, ut polluerent eam.
{32:35} Et ædificaverunt excelsa Baal, quæ
sunt in valle filii Ennom ut initiarent filios suos et filias suas Moloch: quod
non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc, et in
peccatum deducerent Iudam.
{32:36} Et nunc propter ista, hæc dicit Dominus
Deus Israel ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis
Babylonis in gladio, et in fame, et in peste.
{32:37} Ecce ego congregabo eos
de universis terris, ad quas eieci eos in furore meo, et in ira mea, et
indignatione grandi: et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam
confidenter.
{32:38} Et erunt mihi in populum, et ego ero eis in
Deum.
{32:39} Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis
diebus: et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
{32:40} Et feriam eis
pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere: et timorem meum dabo in corde
eorum ut non recedant a me.
{32:41} Et lætabor super eis, cum bene eis
fecero: et plantabo eos in terra ista in veritate in toto corde meo et in tota
anima mea.
{32:42} Quia hæc dicit Dominus: Sicut adduxi super populum istum
omne malum hoc grande: sic adducam super eos omne bonum, quod ego loquor ad
eos.
{32:43} Et possidebuntur agri in terra ista: de qua vos dicitis quod
deserta sit, eo quod non remanserit homo et iumentum, et data sit in manus
Chaldæorum.
{32:44} Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et
imprimetur signum, et testis adhibebitur: in terra Beniamin, et in circuitu
Ierusalem, in civitatibus Iuda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus
campestribus, et in civitatibus, quæ ad Austrum sunt: quia convertam
captivitatem eorum, ait Dominus.
Ieremias 33
{33:1} Et factum est verbum Domini ad Ieremiam secundo, cum adhuc
clausus esset in atrio carceris, dicens:
{33:2} Hæc dicit Dominus qui
facturus est, et formaturus illud, et paraturus, Dominus nomen eius.
{33:3}
Clama ad me, et exaudiam te: et annunciabo tibi grandia, et firma quæ
nescis.
{33:4} Quia hæc dicit Dominus Deus Israel ad domos urbis huius, et ad
domos regis Iuda, quæ destructæ sunt, et ad munitiones, et ad gladium
{33:5}
venientium ut dimicent cum Chaldæis, et impleant eas cadaveribus hominum, quos
percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate
hac propter omnem malitiam eorum.
{33:6} Ecce ego obducam eis cicatricem et
sanitatem, et curabo eos: et revelabo illis deprecationem pacis et
veritatis.
{33:7} Et convertam conversionem Iuda, et conversionem Ierusalem:
et ædificabo eos sicut a principio.
{33:8} Et emundabo illos ab omni
iniquitate sua, in qua peccaverunt mihi: et propitius ero cunctis iniquitatibus
eorum, in quibus dereliquerunt mihi, et spreverunt me.
{33:9} Et erit mihi in
nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exultationem cunctis gentibus terræ,
quæ audierint omnia bona, quæ ego facturus sum eis: et pavebunt, et turbabuntur
in universis bonis, et in omni pace, quam ego faciam eis.
{33:10} Hæc dicit
Dominus: Adhuc audietur in loco isto (quem vos dicitis esse desertum, eo quod
non sit homo nec iumentum: in civitatibus Iuda, et foris Ierusalem, quæ desolatæ
sunt absque homine, et absque habitatore, et absque pecore)
{33:11} vox
gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini
Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia eius:
et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a
principio, dicit Dominus.
{33:12} Hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc erit in
loco isto deserto absque homine, et absque iumento, et in cunctis civitatibus
eius, habitaculum pastorum accubantium gregum.
{33:13} In civitatibus
montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus, quæ ad Austrum
sunt: et in terra Beniamin, et in circuitu Ierusalem, et in civitatibus Iuda
adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.
{33:14} Ecce dies
veniunt, dicit Dominus: et suscitabo verbum bonum, quod locutus sum ad domum
Israel et ad domum Iuda.
{33:15} In diebus illis, et in tempore illo
germinare faciam David germen iustitiæ: et faciet iudicium et iustitiam in
terra.
{33:16} In diebus illis salvabitur Iuda, et Ierusalem habitabit
confidenter: et hoc est nomen, quod vocabunt eum, Dominus iustus
noster.
{33:17} Quia hæc dicit Dominus: Non interibit de David vir, qui
sedeat super thronum domus Israel.
{33:18} Et de Sacerdotibus et de Levitis
non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat
sacrificum, et cædat victimas omnibus diebus.
{33:19} Et factum est verbum
Domini ad Ieremiam, dicens:
{33:20} Hæc dicit Dominus: Si irritum potest
fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in
tempore suo:
{33:21} Et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,
ut non sit ex eo filius qui regnet in throno eius, et Levitæ et Sacerdotes
ministri mei.
{33:22} Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli, et metiri
arena maris: sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros
meos.
{33:23} Et factum est verbum Domini ad Ieremiam, dicens:
{33:24}
Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens: Duæ cognationes, quas
elegerat Dominus, abiectæ sunt: et populum meum despexerunt, eo quod non sit
ultra gens coram eis?
{33:25} Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et
noctem, et leges cælo et terræ non posui:
{33:26} equidem et semen Iacob et
David servi mei proiiciam, ut non assumam de semine eius principes seminis
Abraham, Isaac, et Iacob: reducam enim conversionem eorum, et miserebor
eis.
Ieremias 34
{34:1} Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, quando
Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius, universaque regna terræ,
quæ erant sub potestate manus eius, et omnes populi bellabant contra Ierusalem,
et contra omnes urbes eius, dicens:
{34:2} Hæc dicit Dominus Deus Israel:
Vade, et loquere ad Sedeciam regem Iuda: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus:
Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam
igni.
{34:3} Et tu non effugies de manu eius: sed comprehensione capieris, et
in manu eius traderis: et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os eius
cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
{34:4} Attamen audi verbum
Domini Sedecia rex Iuda: Hæc dicit Dominus ad te: Non morieris in
gladio,
{34:5} sed in pace morieris, et secundum combustiones patrum tuorum
regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te: et væ domine, plangent te:
quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
{34:6} Et locutus est Ieremias
propheta ad Sedeciam regem Iuda universa verba hæc in Ierusalem.
{34:7} Et
exercitus regis Babylonis pugnabat contra Ierusalem, et contra omnes civitates
Iuda, quæ reliquæ erant contra Lachis, et contra Azecha: hæ enim supererant de
civitatibus Iuda, urbes munitæ.
{34:8} Verbum, quod factum est ad Ieremiam a
Domino, postquam percussit rex Sedecias fdus cum omni populo in Ierusalem,
prædicans:
{34:9} Ut dimitteret unusquisque servum suum, et unusquisque
ancillam suam, Hebræum et Hebræam liberos: et nequaquam dominarentur eis, id est
in Iudæo et fratre suo.
{34:10} Audierunt ergo omnes principes et universus
populus, qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum, et
unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis: audierunt
igitur, et dimiserunt.
{34:11} Et conversi sunt deinceps: et retraxerunt
servos et ancillas suas, quos dimiserant liberos, et subiugaverunt in famulos et
famulas.
{34:12} Et factum est verbum Domini ad Ieremiam a Domino,
dicens:
{34:13} Hæc dicit Dominus Deus Israel: Ego percussi fdus cum
patribus vestris in die, qua eduxi eos de Terra Ægypti de domo servitutis,
dicens:
{34:14} Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque
fratrem suum Hebræum, qui venditus est ei, et serviet tibi sex annis: et
dimittes eum a te liberum: et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt
aurem suam.
{34:15} Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est
in oculis meis, ut prædicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum: et
inistis pactum in conspectu meo in domo, in qua invocatum est nomen meum super
eam.
{34:16} Et reversi estis, et commaculastis nomen meum: et reduxistis
unusquisque servum suum, et unusquisque ancillam suam, quos dimiseratis ut
essent liberi et suæ potestatis: et subiugastis eos ut sint vobis servi et
ancillæ.
{34:17} Propterea hæc dicit Dominus: Vos non audistis me, ut
prædicaretis libertatem unusquisque fratri suo, et unusquisque amico suo: ecce
ego prædico vobis libertatem, ait Dominus ad gladium, ad pestem, et ad famem: et
dabo vos in commotionem cunctis regnis terræ.
{34:18} Et dabo viros, qui
prævaricantur fdus meum, et non observaverunt verba fderis, quibus assensi
sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt
inter divisiones eius:
{34:19} Principes Iuda et principes Ierusalem, eunuchi
et sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones
vituli:
{34:20} Et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus
quærentium animam eorum: et erit morticinum eorum in escam volatilibus cæli, et
bestiis terræ.
{34:21} Et Sedeciam regem Iuda, et principes eius dabo in
manus inimicorum suorum, et in manus quærentium animas eorum, et in manus
exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
{34:22} Ecce ego
præcipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et præliabuntur
adversus eam, et capient eam, et incendent igni: et civitates Iuda dabo in
solitudinem, eo quod non sit habitator.
Ieremias 35
{35:1} Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino in diebus
Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, dicens:
{35:2} Vade ad domum Rechabitarum: et
loquere eis, et introduces eos in domum Domini in unam exedram thesaurorum, et
dabis eis bibere vinum.
{35:3} Et assumpsi Iezoniam filium Ieremiæ filii
Habsaniæ, et fratres eius, et omnes filios eius, et universam domum
Rechabitarum:
{35:4} Et introduxi eos in domum Domini ad gazophylacium
filiorum Hanan, filii Iegedeliæ hominis Dei, quod erat iuxta gazophylacium
principum, super thesaurum Maasiæ filii Sellum, qui erat custos
vestibuli.
{35:5} Et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos
vino, et calices: et dixi ad eos: Bibite vinum.
{35:6} Qui responderunt: Non
bibemus vinum: quia Ionadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens:
Non bibetis vinum, vos et filii vestri usque in sempiternum:
{35:7} Et domum
non ædificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec
habebitis: sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis
diebus multis super faciem terræ, in qua vos peregrinamini.
{35:8} Obedivimus
ergo voci Ionadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus, quæ præcepit nobis,
ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris nos, et mulieres nostræ,
filii, et filiæ nostræ:
{35:9} et non ædificaremus domos ad habitandum: et
vineam, et agrum, et sementem non habuimus:
{35:10} sed habitavimus in
tabernaculis, et obedientes fuimus iuxta omnia, quæ præcepit nobis Ionadab pater
noster.
{35:11} Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram
nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Ierusalem a facie exercitus Chaldæorum,
et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Ierusalem.
{35:12} Et factum est
verbum Domini ad Ieremiam, dicens:
{35:13} Hæc dicit Dominus exercituum Deus
Israel: Vade, et dic viris Iuda, et habitatoribus Ierusalem: Numquid non
recipietis disciplinam ut obediatis verbis meis, dicit Dominus?
{35:14}
Prævaluerunt sermones Ionadab filii Rechab, quos præcepit filiis suis ut non
biberent vinum: et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt præcepto
patris sui: ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non
obedistis mihi.
{35:15} Misique ad vos omnes servos meos prophetas,
consurgens diluculo, mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua
pessima, et bona facite studia vestra: et nolite sequi deos alienos, neque
colatis eos: et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris: et
non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
{35:16} Firmaverunt igitur
filii Ionadab filii Rechab præceptum patris sui, quod præceperat eis: populus
autem iste non obedivit mihi.
{35:17} Idcirco hæc dicit Dominus exercituum,
Deus Israel: Ecce ego adducam super Iuda, et super omnes habitatores Ierusalem
universam afflictionem, quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad
illos, et non audierunt: vocavi illos, et non responderunt mihi.
{35:18}
Domui autem Rechabitarum dixit Ieremias: Hæc dicit Dominus exercituum Deus
Israel: Pro eo quod obedistis præcepto Ionadab patris vestri, et custodistis
omnia mandata eius, et fecistis universa, quæ præcepit vobis:
{35:19}
Propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Non deficiet vir de stirpe
Ionadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
Ieremias 36
{36:1} Et factum est in anno quarto Ioakim filii Iosiæ regis
Iuda: factum est verbum hoc ad Ieremiam a Domino, dicens:
{36:2} Tolle
volumen libri, et scribes in eo omnia verba, quæ locutus sum tibi adversum
Israel et Iudam, et adversum omnes gentes: a die, qua locutus sum ad te ex
diebus Iosiæ usque ad diem hanc:
{36:3} Si forte audiente domo Iuda universa
mala, quæ ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima: et
propitius ero iniquitati, et peccato eorum.
{36:4} Vocavit ergo Ieremias
Baruch filium Neriæ: et scripsit Baruch ex ore Ieremiæ omnes sermones Domini,
quos locutus est ad eum in volumine libri:
{36:5} et præcepit Ieremias
Baruch, dicens: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.
{36:6}
Ingredere ergo tu, et lege de volumine, in quo scripsisti ex ore meo verba
Domini audiente populo in domo Domini in die ieiunii: insuper et audiente
universo Iuda, qui veniunt de civitatibus suis, leges eis:
{36:7} Si forte
cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua
pessima: quoniam magnus furor et indignatio est, quam locutus est Dominus
adversus populum hunc.
{36:8} Et fecit Baruch filius Neriæ iuxta omnia, quæ
præceperat ei Ieremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo
Domini.
{36:9} Factum est autem in anno quinto Ioakim filii Iosiæ regis Iuda,
in mense nono: prædicaverunt ieiunium in conspectu Domini omni populo in
Ierusalem, et universæ multitudini, quæ confluxerat de civitatibus Iuda in
Ierusalem.
{36:10} Legitque Baruch ex volumine sermones Ieremiæ in domo
Domini in gazophylacio Gamariæ filii Saphan scribæ, in vestibulo superiori, in
introitu portæ novæ domus Domni audiente omni populo.
{36:11} Cumque audisset
Michæas filius Gamariæ filii Saphan omnes sermones Domini ex libro:
{36:12}
descendit in domum regis ad gazophylacium scribæ: et ecce ibi omnes principes
sedebant: Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiæ, et Elnathan filius Achobor,
et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiæ, et universi
principes.
{36:13} Et nunciavit eis Michæas omnia verba, quæ audivit legente
Baruch ex volumine in auribus populi.
{36:14} Miserunt itaque omnes principes
ad Baruch, Iudi filium Nathaniæ filii Selemiæ, filii Chusi, dicentes: Volumen,
ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch
filius Neriæ volumen in manu sua, et venit ad eos.
{36:15} Et dixerunt ad
eum: Sede, et lege hæc in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus
eorum.
{36:16} Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad
proximum suum, et dixerunt ad Baruch: Nunciare debemus regi omnes sermones
istos.
{36:17} Et interrogaverunt eum, dicentes: Indica nobis quomodo
scripsisti omnes sermones istos ex ore eius.
{36:18} Dixit autem eis Baruch:
Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos. et ego scribebam
in volumine atramento.
{36:19} Et dixerunt principes ad Baruch: Vade, et
abscondere tu et Ieremias, et nemo sciat ubi sitis.
{36:20} Et ingressi sunt
ad regem in atrium: porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamæ scribæ:
et nunciaverunt audiente rege omnes sermones.
{36:21} Misitque rex Iudi ut
sumeret volumen: qui tollens illud de gazophylacio Elisamæ scribæ, legit
audiente rege, et universis principibus, qui stabant circa regem.
{36:22} Rex
autem sedebat in domo hiemali in mense nono: et posita erat arula coram eo plena
prunis.
{36:23} Cumque legisset Iudi tres pagellas vel quattuor, scidit illud
scalpello scribæ, et proiecit in ignem, qui erat super arulam donec consumeretur
omne volumen igni, qui erat in arula.
{36:24} Et non timuerunt, neque
sciderunt vestimenta sua rex, et omnes servi eius, qui audierunt universos
sermones istos.
{36:25} Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias
contradixerunt regi ne combureret librum: et non audivit eos.
{36:26} Et
præcepit rex Ieremiel filio Amelech, et Saraiæ filio Ezriel, et Selemiæ filio
Abdeel ut comprehenderent Baruch scribam, et Ieremiam prophetam: abscondit autem
eos Dominus.
{36:27} Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam,
postquam combusserat rex volumen et sermones, quos scripserat Baruch ex ore
Ieremiæ, dicens:
{36:28} Rursum tolle volumen aliud: et scribe in eo omnes
sermones priores, qui erant in primo volumine, quod combussit Ioakim rex
Iuda.
{36:29} Et ad Ioakim regem Iuda, dices: Hæc dicit Dominus: Tu
combussisti volumen illud, dicens: Quare scripsisti in eo annuncians: Festinus
veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa
hominem, et iumentum?
{36:30} Propterea hæc dicit Dominus contra Ioakim regem
Iuda: Non erit ex eo qui sedeat super solium David: et cadaver eius proiicietur
ad æstum per diem, et ad gelu per noctem.
{36:31} Et visitabo contra eum, et
contra semen eius, et contra servos eius iniquitates suas, et adducam super eos
et super habitatores Ierusalem, et super viros Iuda omne malum, quod locutus sum
ad eos, et non audierunt.
{36:32} Ieremias autem tulit volumen aliud, et
dedit illud Baruch filio Neriæ scribæ: qui scripsit in eo ex ore Ieremiæ omnes
sermones libri, quem combusserat Ioakim rex Iuda igni: et insuper additi sunt
sermones multo plures, quam antea fuerant.
Ieremias 37
{37:1} Et regnavit rex Sedecias filius Iosiæ pro Iechonia filio
Ioakim: quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in Terra
Iuda:
{37:2} Et non obedivit ipse, et servi eius, et populus terræ verbis
Domini, quæ locutus est in manu Ieremiæ prophetæ.
{37:3} Et misit rex
Sedecias Iuchal filium Selemiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem ad
Ieremiam prophetam, dicens: Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
{37:4}
Ieremias autem libere ambulabat in medio populi: non enim miserant eum in
custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto: et
audientes Chaldæi, qui obsidebant Ierusalem, huiuscemodi nuntium, recesserunt ab
Ierusalem.
{37:5} Et factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam,
dicens:
{37:6} Hæc dicit Dominus Deus Israel: Sic dicetis regi Iuda, qui
misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis
in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum.
{37:7} et redient Chaldæi,
et bellabunt contra civitatem hanc: et capient eam, et succendent eam
igni.
{37:8} Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes:
Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi, quia non abibunt.
{37:9} Sed et
si percusseritis omnem exercitum Chaldæorum, qui præliantur adversum vos, et
derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati: singuli de tentorio suo consurgent,
et incendent civitatem hanc igni.
{37:10} Ergo cum recessisset exercitus
Chaldæorum ab Ierusalem propter exercitum Pharaonis,
{37:11} egressus est
Ieremias de Ierusalem ut iret in Terram Beniamin, et divideret ibi possessionem
in conspectu civium.
{37:12} Cumque pervenisset ad portam Beniamin, erat ibi
custos portæ per vices, nomine Ierias, filius Selemiæ filii Hananiæ, et
apprehendit Ieremiam prophetam, dicens: Ad Chaldæos profugis.
{37:13} Et
respondit Ieremias: Falsum est, non fugio ad Chaldæos. Et non audivit eum: sed
comprehendit Ierias Ieremiam, et adduxit eum ad principes.
{37:14} Quam ob
rem irati principes contra Ieremiam, cæsum eum miserunt in carcerem, qui erat in
domo Ionathan scribæ: ipse enim præpositus erat super carcerem.
{37:15}
Itaque ingressus est Ieremias in domum laci et in ergastulum: et sedit ibi
Ieremias diebus multis.
{37:16} Mittens autem Sedecias rex tulit eum: et
interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit: Putasne est sermo a Domino?
Et dixit Ieremias: Est. Et ait: In manus regis Babylonis traderis.
{37:17} Et
dixit Ieremias ad regem Sedeciam: Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo
tuo, quia misisti me in domum carceris?
{37:18} Ubi sunt prophetæ vestri, qui
prophetabant vobis, et dicebant: Non veniet rex Babylonis super vos, et super
terram hanc?
{37:19} Nunc ergo audi obsecro domine mi rex: Valeat deprecatio
mea in conspectu tuo: et ne me remittas in domum Ionathan scribæ, ne moriar
ibi.
{37:20} Præcepit ergo rex Sedecias ut traderetur Ieremias in vestibulo
carceris: et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec
consumerentur omnes panes de civitate: et mansit Ieremias in vestibulo
carceris.
Ieremias 38
{38:1} Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius
Phassur, et Iuchal filius Selemiæ, et Phassur filius Melchiæ, sermones, quos
Ieremias loquebatur ad omnem populum, dicens:
{38:2} Hæc dicit Dominus:
Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste: qui
autem profugerit ad Chaldæos, vivet, et erit anima eius sospes et
vivens.
{38:3} Hæc dicit Dominus: Tradendo tradetur civitas hæc in manu
exercitus regis Babylonis, et capiet eam.
{38:4} Et dixerunt principes regi:
Rogamus ut occidatur homo iste: de industria enim dissolvit manus virorum
bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens
ad eos iuxta verba hæc: siquidem homo iste non quærit pacem populo huic, sed
malum.
{38:5} Et dixit rex Sedecias: Ecce ipse in manibus vestris est: nec
enim fas est regem vobis quidquam negare.
{38:6} Tulerunt ergo Ieremiam, et
proiecerunt eum in lacum Melchiæ filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris:
et submiserunt Ieremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum:
descendit itaque Ieremias in cnum.
{38:7} Audivit autem Abdemelech Æthiops
vir eunuchus, qui erat in domo regis quod misissent Ieremiam in lacum: porro rex
sedebat in porta Beniamin.
{38:8} Et egressus est Abdemelech de domo regis,
et locutus est ad regem, dicens:
{38:9} Domine mi rex, male fecerunt viri
isti omnia quæcumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in
lacum ut moriatur ibi fame, non sunt enim panes ultra in civitate.
{38:10}
Præcepit itaque rex Abdemelech Æthiopi, dicens: Tolle tecum hinc triginta viros,
et leva Ieremiam prophetam de lacu antequam moriatur.
{38:11} Assumptis ergo
Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quæ erat sub cellario: et
tulit inde veteres pannos et antiqua, quæ computruerant, et submisit ea ad
Ieremiam in lacum per funiculos.
{38:12} Dixitque Abdemelech Æthiops ad
Ieremiam: Pone veteres pannos, et hæc scissa et putrida sub cubito manuum
tuarum: et super funes: fecit ergo Ieremias sic:
{38:13} Et extraxerunt
Ieremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu: mansit autem Ieremias in vestibulo
carceris.
{38:14} Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Ieremiam prophetam ad
ostium tertium, quod erat in domo Domini: et dixit rex ad Ieremiam: Interrogo
ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.
{38:15} Dixit autem Ieremias ad
Sedeciam: Si annunciavero tibi, numquid non interficies me? et si consilium
dedero tibi, non me audies.
{38:16} Iuravit ergo rex Sedecias Ieremiæ clam,
dicens: Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si
tradidero te in manus virorum istorum, qui quærunt animam tuam.
{38:17} Et
dixit Ieremias ad Sedeciam: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Si
profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas hæc
non succendetur igni: et salvus eris tu, et domus tua.
{38:18} Si autem non
exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas hæc in manus Chaldæorum,
et succendent eam igni: et tu non effugies de manu eorum.
{38:19} Et dixit
rex Sedecias ad Ieremiam: Solicitus sum propter Iudæos, qui transfugerunt ad
Chaldæos: ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.
{38:20} Respondit
autem Ieremias: Non te tradent. audi quæso vocem Domini, quam ego loquor ad te,
et bene tibi erit, et vivet anima tua.
{38:21} Quod si nolueris egredi: iste
est sermo, quem ostendit mihi Dominus:
{38:22} Ecce omnes mulieres, quæ
remanserunt in domo regis Iuda, educentur ad principes regis Babylonis: et ipsæ
dicent: Seduxerunt te, et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui,
demerserunt in cno, et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.
{38:23}
Et omnes uxores tuæ, et filii tui educentur ad Chaldæos: et non effugies manus
eorum, sed in manu regis Babylonis capieris: et civitatem hanc comburet
igni.
{38:24} Dixit ergo Sedecias ad Ieremiam: Nullus sciat verba hæc, et non
morieris.
{38:25} Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et
venerint ad te, et dixerint tibi: Indica nobis quid locutus sis cum rege, ne
celes nos, et non te interficiemus: et quid locutus est tecum rex:
{38:26}
Dices ad eos: Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci iuberet in
domum Ionathan, et ibi morerer.
{38:27} Venerunt ergo omnes principes ad
Ieremiam, et interrogaverunt eum: et locutus est eis iuxta omnia verba, quæ
præceperat ei rex, et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum.
{38:28}
Mansit vero Ieremias in vestibulo carceris usque ad diem, quo capta est
Ierusalem: et factum est ut caperetur Ierusalem.
Ieremias 39
{39:1} Anno nono Sedeciæ regis Iuda, mense decimo, venit
Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus eius ad Ierusalem, et
obsidebant eam.
{39:2} Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta
mensis aperta est civitas.
{39:3} Et ingressi sunt omnes principes regis
Babylonis, et sederunt in porta media: Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim,
Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis
Babylonis.
{39:4} Cumque vidisset eos Sedecias rex Iuda, et omnes viri
bellatores, fugerunt: et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et
per portam, quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam
deserti.
{39:5} Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum: et
comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Ierichontinæ, et captum adduxerunt
ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Reblatha, quæ est in Terra Emath: et
locutus est ad eum iudicia.
{39:6} Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in
Reblatha, in oculis eius: et omnes nobiles Iuda occidit rex Babylonis.
{39:7}
Oculos quoque Sedeciæ eruit: et vinxit eum compedibus ut duceretur in
Babylonem.
{39:8} Domum quoque regis, et domum vulgi succenderunt Chaldæi
igni, et murum Ierusalem subverterunt.
{39:9} Et reliquias populi, qui
remanserant in civitate, et perfugas, qui transfugerant ad eum, et superfluos
vulgi, qui remanserant, transtulit Nabuzardan magister militum in
Babylonem.
{39:10} Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit
Nabuzardan magister militum in Terra Iuda: et dedit eis vineas, et cisternas in
die illa.
{39:11} Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Ieremia
Nabuzardan magistro militum, dicens:
{39:12} Tolle illum, et pone super eum
oculos tuos, nihilque ei mali facias: sed, ut voluerit, sic facias
ei.
{39:13} Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et
Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis
Babylonis,
{39:14} miserunt, et tulerunt Ieremiam de vestibulo carceris, et
tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret in domum, et
habitaret in populo.
{39:15} Ad Ieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum
clausus esset in vestibulo carceris, dicens:
{39:16} Vade, et dic Abdemelech
Æthiopi, dicens: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego inducam
sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum: et erunt in
conspectu tuo in die illa.
{39:17} Et liberabo te in die illa, ait Dominus:
et non traderis in manus virorum, quos tu formidas:
{39:18} Sed eruens
liberabo te, et gladio non cades: sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me
habuisti fiduciam, ait Dominus.
Ieremias 40
{40:1} Sermo, qui factus est ad Ieremiam a Domino, postquam
dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum
catenis in medio omnium, qui migrabant de Ierusalem et Iuda, et ducebantur in
Babylonem.
{40:2} Tollens ergo princeps militiæ Ieremiam, dixit ad eum:
Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum,
{40:3} et adduxit:
et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem
eius, et factus est vobis sermo hic.
{40:4} Nunc ergo ecce solvi te hodie de
catenis, quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem,
veni: et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in
Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo
placuerit tibi ut vadas, illuc perge.
{40:5} Et mecum noli venire: sed habita
apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis
civitatibus Iuda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit
tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria, et munuscula, et
dimisit eum.
{40:6} Venit autem Ieremias ad Godoliam filium Ahicam in
Masphath, et habitavit cum eo in medio populi, qui relictus fuerat in
terra.
{40:7} Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi
fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod præfecisset rex Babylonis
Godoliam filium Ahicam terræ, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et
parvulos, et de pauperibus terræ, qui non fuerant translati in
Babylonem.
{40:8} Venerunt ad Godoliam in Masphath: et Ismahel filius
Nathaniæ, et Iohanan et Ionathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et
filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Iezonias filius Maachathi, ipse et viri
eorum.
{40:9} Et iuravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et
comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis, habitate in terra, et
servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
{40:10} Ecce ego habito in
Masphath ut respondeam præcepto Chaldæorum, qui mittuntur ad nos: vos autem
colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete
in urbibus vestris, quas tenetis.
{40:11} Sed et omnes Iudæi, qui erant in
Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod
dedisset rex Babylonis reliquias in Iudæa, et quod præposuisset super eos
Godoliam filium Ahicam filii Saphan:
{40:12} reversi sunt, inquam, omnes
Iudæi de universis locis, ad quæ profugerant, et venerunt in Terram Iuda ad
Godoliam in Masphath: et collegerunt vinum, et messam multam nimis.
{40:13}
Iohanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant
in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath.
{40:14} Et dixerunt ei:
Scito quod Baalis rex filiorum Ammon misit Ismahel filium Nathaniæ percutere
animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
{40:15} Iohanan
autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et
percutiam Ismahel filium Nathaniæ nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et
dissipentur omnes Iudæi, qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiæ
Iuda.
{40:16} Et ait Godolias filius Ahicam ad Iohanan filium Caree: Noli
facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.
Ieremias 41
{41:1} Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius
Nathaniæ, filii Elisama de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum
eo, ad Godoliam filium Ahicam in Masphath: et comederunt ibi panes simul in
Masphath.
{41:2} Surrexit autem Ismahel filius Nathaniæ, et decem viri, qui
cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et
interfecerunt eum, quem præfecerat rex Babylonis terræ.
{41:3} Omnes quoque
Iudæos, qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldæos, qui reperti sunt ibi, et
viros bellatores percussit Ismahel.
{41:4} Secundo autem die postquam
occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,
{41:5} venerunt viri de Sichem, et
de Silo, et de Samaria octoginta viri: rasi barba, et scissis vestibus, et
squallentes: et munera, et thus habebant in manu, ut offerrent in domo
Domini.
{41:6} Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de
Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos:
Venite ad Godoliam filium Ahicam.
{41:7} Qui cum venissent ad medium
civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniæ circa medium laci, ipse et
viri, qui erant cum eo.
{41:8} Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui
dixerunt ad Ismahel: Noli occidere nos: quia habemus thesauros in agro,
frumenti, et hordei, et olei, et mellis. Et cessavit: et non interfecit eos cum
fratribus suis.
{41:9} Lacus autem, in quem proiecerat Ismahel omnia cadavera
virorum, quos percussit propter Godoliam, ipse est, quem fecit rex Asa propter
Baasa regem Israel: ipsum replevit Ismahel filius Nathaniæ occisis.
{41:10}
Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi, qui erant in Masphath: filias
regis, et universum populum, qui remanserat in Masphath: quos commendaverat
Nabuzardan princeps militiæ Godoliæ filio Ahicam. Et cepit eos Ismahel filius
Nathaniæ, et abiit ut transiret ad filios Ammon.
{41:11} Audivit autem
Iohanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, omne
malum, quod fecerat Ismahel filius Nathaniæ.
{41:12} Et assumptis universis
viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniæ, et
invenerunt eum ad aquas multas, quæ sunt in Gabaon.
{41:13} Cumque vidisset
omnis populus, qui erat cum Ismahel, Iohanan filium Caree, et universos
principes bellatorum, qui erant cum eo, lætati sunt.
{41:14} Et reversus est
omnis populus, quem ceperat Ismahel, in Masphath: reversusque abiit ad Iohanan
filium Caree.
{41:15} Ismahel autem filius Nathaniæ fugit cum octo viris a
facie Iohanan, et abiit ad filios Ammon.
{41:16} Tulit ergo Iohanan filius
Caree, et omnes principes bellatorum, qui erant cum eo, universas reliquias
vulgi, quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniæ de Masphath, postquam percussit
Godoliam filium Ahicam: fortes viros ad prælium, et mulieres, et pueros, et
eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
{41:17} Et abierunt, et sederunt
peregrinantes in Chamaam, quæ est iuxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent
Ægyptum
{41:18} a facie Chaldæorum: timebant enim eos, quia percusserat
Ismahel filius Nathaniæ Godoliam filium Ahicam, quem præposuerat rex Babylonis
in Terra Iuda.
Ieremias 42
{42:1} Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Iohanan
filius Caree, et Iezonias filius Osaiæ, et reliquum vulgus a parvo usque ad
magnum:
{42:2} Dixeruntque ad Ieremiam prophetam: Cadat oratio nostra in
conspectu tuo: et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum pro universis reliquiis
istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos
intuentur:
{42:3} Et annunciet nobis Dominus Deus tuus viam, per quam
pergamus, et verbum, quod faciamus.
{42:4} Dixit autem ad eos Ieremias
propheta: Audivi: ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra.
omne verbum, quodcumque responderit mihi, indicabo vobis: nec celabo vos
quidquam.
{42:5} Et illi dixerunt ad Ieremiam: Sit Dominus inter nos testis
veritatis et fidei, si non iuxta omne verbum, in quo miserit te Dominus Deus
tuus ad nos, sic faciemus.
{42:6} Sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei
nostri, ad quem mittimus te, obediemus. ut bene sit nobis cum audierimus vocem
Domini Dei nostri.
{42:7} Cum autem completi essent decem dies, factum est
verbum Domini ad Ieremiam.
{42:8} Vocavitque Iohanan filium Caree, et omnes
principes bellatorum, qui erant cum eo, et universum populum a minimo usque ad
magnum.
{42:9} Et dixit ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israel, ad quem
misistis me, ut prosternerem preces vestras in conspectu eius:
{42:10} Si
quiescentes manseritis in terra hac, ædificabo vos, et non destruam; plantabo,
et non evellam: iam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
{42:11}
Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis: nolite
metuere eum, dicit Dominus: quia vobiscum sum ego, ut salvos vos faciam, et
eruam de manu eius.
{42:12} Et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri,
et habitare vos faciam in terra vestra.
{42:13} Si autem dixeritis vos: Non
habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
{42:14}
dicentes: Nequaquam, sed ad Terram Ægypti pergemus: ubi non videbimus bellum, et
clangorem tubæ non audiemus, et famem non sustinebimus: et ibi
habitabimus:
{42:15} Propter hoc nunc audite verbum Domini reliquiæ Iuda: Hæc
dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si posueritis faciem vestram ut
ingrediamini Ægyptum, et intraveritis ut ibi habitetis:
{42:16} gladius, quem
vos formidatis, ibi comprehendet vos in Terra Ægypti: et fames, pro qua estis
soliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini.
{42:17} Omnesque viri,
qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Ægyptum, ut habitent ibi, morientur
gladio, et fame, et peste: nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali,
quod ego afferam super eos.
{42:18} Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus
Israel: Sicut conflatus est furor meus, et indignatio mea super habitatores
Ierusalem: sic conflabitur indignatio mea super vos, cum ingressi fueritis
Ægyptum, et eritis in iusiurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in
opprobrium: et nequaquam ultra videbitis locum istum.
{42:19} Verbum Domini
super vos reliquiæ Iuda: Nolite intrare Ægyptum: scientes scietis quia
obtestatus sum vos hodie,
{42:20} quia decepistis animas vestras: vos enim
misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: Ora pro nobis ad Dominum Deum
nostrum, et iuxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuncia
nobis, et faciemus.
{42:21} Et annunciavi vobis hodie, et non audistis vocem
Domini Dei vestri super universis, pro quibus misit me ad vos.
{42:22} Nunc
ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco, ad quem
voluistis intrare ut habitaretis ibi.
Ieremias 43
{43:1} Factum est autem, cum complesset Ieremias loquens ad
populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus
eorum ad illos, omnia verba hæc:
{43:2} dixit Azarias filius Osaiæ, et
Iohanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Ieremiam: Mendacium tu
loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Ægyptum ut
habitetis illuc.
{43:3} Sed Baruch filius Neriæ incitat te adversum nos, ut
tradat nos in manus Chaldæorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in
Babylonem.
{43:4} Et non audivit Iohanan filius Caree, et omnes principes
bellatorum, et universus populus vocem Domini ut manerent in Terra
Iuda.
{43:5} Sed tollens Iohanan filius Caree, et universi principes
bellatorum universos reliquiarum Iuda, qui reversi fuerant de cunctis Gentibus,
ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in Terra Iuda:
{43:6} viros, et
mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam, quam reliquerat
Nabuzardan princeps militiæ cum Godolia filio Ahicam, filii Saphan, et Ieremiam
prophetam, et Baruch filium Neriæ.
{43:7} Et ingressi sunt Terram Ægypti,
quia non obedierunt voci Domini: et venerunt usque ad Taphnis.
{43:8} Et
factus est sermo Domini ad Ieremiam in Taphnis, dicens:
{43:9} Sume lapides
grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta, quæ est sub muro latericio in
porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iudæis:
{43:10} Et dices
ad eos: Hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego mittam, et assumam
Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum: et ponam thronum eius super lapides
istos, quos abscondi, et statuet solium suum super eos.
{43:11} Veniensque
percutiet Terram Ægypti: quos in mortem, in mortem: et quos in captivitatem, in
captivitatem: et quos in gladium, in gladium.
{43:12} Et succendet ignem in
delubris deorum Ægypti, et comburet ea, et captivos ducet illos: et amicietur
Terra Ægypti, sicut amicitur pastor pallio suo: et egredietur inde in
pace.
{43:13} Et conteret statuas domus Solis, quæ sunt in Terra Ægypti: et
delubra deorum Ægypti comburet igni.
Ieremias 44
{44:1} Verbum, quod factum est per Ieremiam ad omnes Iudæos, qui
habitabant in Terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis,
et in Terra Phatures, dicens:
{44:2} Hæc dicit Dominus exercituum Deus
Israel: Vos vidistis omne malum istud, quod adduxi super Ierusalem, et super
omnes urbes Iuda: et ecce desertæ sunt hodie, et non est in eis
habitator:
{44:3} Propter malitiam, quam fecerunt ut me ad iracundiam
provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos, quos
nesciebant et illi, et vos, et patres vestri.
{44:4} Et misi ad vos omnes
servos meos prophetas de nocte consurgens, mittensque et dicens: Nolite facere
verbum abominationis huiuscemodi, quam odivi.
{44:5} Et non audierunt, nec
inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent
diis alienis.
{44:6} Et conflata est indignatio mea et furor meus, et
succensa est in civitatibus Iuda, et in plateis Ierusalem: et versæ sunt in
solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.
{44:7} Et nunc hæc dicit
Dominus exercituum Deus Israel: Quare vos facitis malum grande hoc contra animas
vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens de medio Iudæ,
nec relinquatur vobis quidquam residuum:
{44:8} Provocantes me in operibus
manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in Terra Ægypti, in quam ingressi
estis ut habitetis ibi: et dispereatis, et sitis in maledictionem, et in
opprobrium cunctis gentibus terræ?
{44:9} Numquid obliti estis mala patrum
vestrorum, et mala regum Iuda, et mala uxorum eius, et mala vestra, et mala
uxorum vestrarum, quæ fecerunt in Terra Iuda, et in regionibus
Ierusalem?
{44:10} Non sunt mundati usque ad diem hanc: et non timuerunt, et
non ambulaverunt in lege Domini, et in præceptis meis, quæ dedi coram vobis et
coram patribus vestris.
{44:11} Ideo hæc dicit Dominus exercituum Deus
Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum: et disperdam omnem
Iudam.
{44:12} Et assumam reliquias Iudæ, qui posuerunt facies suas ut
ingrederentur Terram Ægypti, et habitarent ibi: et consumentur omnes in Terra
Ægypti: cadent in gladio et in fame: et consumentur a minimo usque ad maximum in
gladio, et in fame morientur: et erunt in iusiurandum, et in miraculum, et in
maledictionem, et in opprobrium.
{44:13} Et visitabo super habitatores Terræ
Ægypti, sicut visitavi super Ierusalem in gladio, et fame, et peste.
{44:14}
Et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquis Iudæorum, qui vadunt ut
peregrinentur in Terra Ægypti: et revertantur in Terram Iuda, ad quam ipsi
elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi: non revertentur nisi qui
fugerint.
{44:15} Responderunt autem Ieremiæ omnes viri scientes quod
sacrificarent uxores eorum diis alienis: et universæ mulieres, quarum stabat
multitudo grandis, et omnis populus habitantium in Terra Ægypti in Phatures,
dicentes:
{44:16} Sermonem, quem locutus es ad nos in nomine Domini, non
audiemus ex te:
{44:17} sed facientes faciemus omne verbum, quod egredietur
de ore nostro ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina, sicut fecimus
nos, et patres nostri, reges nostri, et principes nostri in urbibus Iuda, et in
plateis Ierusalem: et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non
vidimus.
{44:18} Ex eo autem tempore, quo cessavimus sacrificare reginæ cæli,
et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio, et fame consumpti
sumus.
{44:19} Quod si nos sacrificamus reginæ cæli, et libamus ei libamina:
numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei
libamina?
{44:20} Et dixit Ieremias ad omnem populum adversum viros, et
adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum,
dicens:
{44:21} Numquid non sacrificium, quod sacrificastis in civitatibus
Iuda, et in plateis Ierusalem vos et patres vestri, reges vestri, et principes
vestri, et populus terræ, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor
eius?
{44:22} Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum
vestrorum, et propter abominationes, quas fecistis, et facta est terra vestra in
desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut
est dies hæc.
{44:23} Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis
Domino: et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in præceptis, et in
testimoniis eius non ambulaveritis: idcirco evenerunt vobis mala hæc, sicut est
dies hæc.
{44:24} Dixit autem Ieremias ad omnem populum, et ad universas
mulieres: Audite verbum Domini omnis Iuda, qui estis in Terra Ægypti:
{44:25}
Hæc inquit Dominus exercituum Deus Israel, dicens: Vos, et uxores vestræ locuti
estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes: Faciamus vota nostra,
quæ vovimus, ut sacrificemus reginæ cæli, et libemus ei libamina. implestis vota
vestra, et opere perpetrastis ea.
{44:26} Ideo audite verbum Domini omnis
Iuda, qui habitatis in Terra Ægypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait
Dominus: quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudæi,
dicentis: Vivit Dominus Deus in omni Terra Ægypti.
{44:27} Ecce ego vigilabo
super eos in malum, et non in bonum: et consumentur omnes viri Iuda, qui sunt in
Terra Ægypti, gladio, et fame donec penitus consumantur.
{44:28} Et qui
fugerint gladium, revertentur de Terra Ægypti in Terram Iuda viri pauci: et
scient omnes reliquiæ Iuda ingredientium Terram Ægypti, ut habitent ibi, cuius
sermo compleatur, meus, an illorum.
{44:29} Et hoc vobis signum, ait Dominus,
quod visitem ego super vos in loco isto: ut sciatis quia vere complebuntur
sermones mei contra vos in malum.
{44:30} Hæc dicit Dominus: Ecce ego tradam
Pharaonem Ephree regem Ægypti in manu inimicorum eius, et in manu quærentium
animam illius: sicut tradidi Sedeciam regem Iuda in manu Nabuchodonosor regis
Babylonis inimici sui, et quærentis animam eius.
Ieremias 45
{45:1} Verbum, quod locutus est Ieremias propheta ad Baruch
filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Ieremiæ, anno quarto
Ioakim filii Iosiæ regis Iuda, dicens:
{45:2} Hæc dicit Dominus Deus Israel
ad te Baruch:
{45:3} Dixisti: Væ misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem
dolori meo: laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
{45:4} Hæc dicit
Dominus: Sic dices ad eum: Ecce quos ædificavi, ego destruo: et quos plantavi,
ego evello, et universam terram hanc.
{45:5} Et tu quæris tibi grandia? noli
quærere: quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus: et dabo
tibi animam tuam in salutem in omnibus locis, ad quæcumque
perrexeris.
Ieremias 46
{46:1} Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra
Gentes
{46:2} ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti,
qui erat iuxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex
Babylonis, in quarto anno Ioakim filii Iosiæ regis Iuda.
{46:3} Præparate
scutum, et clypeum, et procedite ad bellum.
{46:4} Iungite equos, et
ascendite equites: state in galeis, polite lanceas, induite vos
loricis.
{46:5} Quid igitur? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, forte
eorum cæsos: fugerunt conciti, nec respexerunt: terror undique, ait
Dominus.
{46:6} Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis: Ad Aquilonem
iuxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
{46:7} Quis est iste, qui
quasi flumen ascendit: et veluti fluviorum, intumescunt gurgites eius?
{46:8}
Ægyptus, fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus eius, et
dicet: Ascendens operiam terram: perdam civitatem, et habitatores
eius.
{46:9} Ascendite equos, et exultate in curribus, et procedant fortes,
Æthiopia, et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes, et iacientes
sagittas.
{46:10} Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut
sumat vindictam de inimicis suis: devorabit gladius, et saturabitur, et
inebriabitur sanguine eorum: victima enim Domini Dei exercituum in Terra
Aquilonis iuxta flumen Euphraten.
{46:11} Ascende in Galaad, et tolle resinam
virgo filia Ægypti: frustra multiplicas medicamina, sanitas non erit
tibi.
{46:12} Audierunt Gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit
terram: quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.
{46:13}
Verbum quod locutus est Dominus ad Ieremiam prophetam, super eo quod venturus
esset Nabuchodonosor rex Babylonis et percussurus Terram Ægypti:
{46:14}
Annunciate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in
Taphnis, dicite: Sta, et præpara te: quia devorabit gladius ea, quæ per
circuitum tuum sunt.
{46:15} Quare computruit fortis tuus? non stetit:
quoniam Dominus subvertit eum.
{46:16} Multiplicavit ruentes, ceciditque vir
ad proximum suum: et dicent: Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad
terram nativitatis nostræ, a facie gladii columbæ.
{46:17} Vocate nomen
Pharaonis regis Ægypti, tumultum adduxit tempus.
{46:18} Vivo ego (inquit
rex, Dominus exercituum nomen eius) quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut
Carmelus in mari, veniet.
{46:19} Vasa transmigrationis fac tibi habitatrix
filia Ægypti: quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis
erit.
{46:20} Vitula elegans atque formosa Ægyptus: stimulator ab Aquilone
veniet ei.
{46:21} Mercenarii quoque eius, qui versabantur in medio eius,
quasi vituli saginati versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt: quia
dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
{46:22}
Vox eius quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus
venient ei, quasi cædentes ligna.
{46:23} Succiderunt saltum eius, ait
Dominus, qui supputari non potest: multiplicati sunt super locustas, et non est
eis numerus.
{46:24} Confusa est filia Ægypti, et tradita in manu populi
Aquilonis.
{46:25} Dixit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce ego visitabo
super tumultum Alexandriæ, et super Pharaonem, et super Ægyptum, et super deos
eius, et super reges eius, et super Pharaonem, et super eos, qui confidunt in
eo.
{46:26} Et dabo eos in manu quærentium animam eorum, et in manu
Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum eius: et post hæc
habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
{46:27} Et tu ne timeas
serve meus Iacob, et ne paveas Israel: quia ecce ego salvum te faciam de
longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ: et revertetur Iacob, et
requiescet, et prosperabitur: et non erit qui exterreat eum.
{46:28} Et tu
noli timere serve meus Iacob, ait Dominus: quia tecum ego sum, quia ego consumam
cunctas gentes, ad quas eieci te: te vero non consumam, sed castigabo te in
iudicio, nec quasi innocenti parcam tibi.
Ieremias 47
{47:1} Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam contra
Palæsthinos, antequam percuteret Pharao Gazam:
{47:2} Hæc dicit Dominus: Ecce
aquæ ascendunt ab Aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram,
et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius: clamabunt homines, et ululabunt
omnes habitatores terræ
{47:3} a strepitu pompæ armorum, et bellatorum eius,
a commotione quadrigarum eius, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt
patres filios manibus dissolutis
{47:4} pro adventu diei, in quo vastabuntur
omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus, et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis
suis. depopulatus est enim Dominus Palæsthinos, reliquias insulæ
Cappadociæ.
{47:5} Venit calvitium super Gazam: conticuit Ascalon, et
reliquiæ vallis earum, usquequo concideris?
{47:6} O mucro Domini usquequo
non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
{47:7} Quomodo
quiescet cum Dominus præceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas
eius regiones, ibique condixerit illi?
Ieremias 48
{48:1} Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Væ super
Nabo, quoniam vastata est, et confusa: capta est Cariathaim: confusa est fortis,
et tremuit.
{48:2} Non est ultra exultatio in Moab contra Hesebon:
cogitaverunt malum. Venite, et disperdamus eam de gente. ergo silens
conticesces, sequeturque te gladius.
{48:3} Vox clamoris de Oronaim:
vastitas, et contritio magna.
{48:4} Contrita est Moab: annunciate clamorem
parvulis eius.
{48:5} Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu:
quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt:
{48:6}
Fugite, salvate animas vestras: et eritis quasi myricæ in deserto.
{48:7} Pro
eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis, tu
quoque capieris: et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes eius, et
principes eius simul.
{48:8} Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla
salvabitur: et peribunt valles, et dissipabuntur campestria: quoniam dixit
Dominus:
{48:9} Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates eius
desertæ erunt, et inhabitabiles.
{48:10} Maledictus, qui facit opus Domini
fraudulenter: et maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine.
{48:11}
Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fcibus suis: nec
transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco
permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus.
{48:12}
Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus: et mittam ei ordinatores, et
stratores laguncularum, et sternent eum, et vasa eius exhaurient, et lagunculas
eorum collident.
{48:13} Et confundetur Moab a Chamos, sicut confusa est
domus Israel a Bethel, in qua habebat fiduciam.
{48:14} Quomodo dicitis:
Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum?
{48:15} Vastata est Moab, et
civitates illius succiderunt: et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem:
ait rex, Dominus exercituum nomen eius.
{48:16} Prope est interitus Moab ut
veniat: et malum eius velociter accurret nimis.
{48:17} Consolamini eum
omnes, qui estis in circuitu eius, et universi, qui scitis nomen eius, dicite:
Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus?
{48:18} Descende de
gloria, et sede in siti habitatio filiæ Dibon: quoniam vastator Moab ascendit ad
te, dissipavit munitiones tuas.
{48:19} In via sta, et prospice habitatio
Aroer: interroga fugientem: et ei, qui evasit, dic: Quid accidit?
{48:20}
Confusus est Moab, quoniam victus est: ululate, et clamate, annunciate in Arnon,
quoniam vastata est Moab.
{48:21} Et iudicium venit ad terram campestrem:
super Helon, et super Iasa, et super Mephaath,
{48:22} et super Dibon, et
super Nabo, et super domum Deblathaim,
{48:23} et super Cariathaim, et super
Bethgamul, et super Bethmaon,
{48:24} et super Carioth, et super Bosra: et
super omnes civitates terræ Moab, quæ longe, et quæ prope sunt.
{48:25}
Abscissum est cornu Moab, et brachium eius contritum est, ait
Dominus.
{48:26} Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et
allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse:
{48:27} fuit
enim in derisum tibi Israel: quasi inter fures reperisses eum: propter verba
ergo tua, quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.
{48:28} Relinquite
civitates, et habitate in petra habitatores Moab: et estote quasi columba
nidificans in summo ore foraminis.
{48:29} Audivimus superbiam Moab, superbus
est valde: sublimitatem eius, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem
cordis eius.
{48:30} Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius: et quod non sit
iuxta eam virtus eius, nec iuxta quod poterat conata sit facere.
{48:31} Ideo
super Moab eiulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis
lamentantes.
{48:32} De planctu Iazer plorabo tibi vinea Sabama: propagines
tuæ transierunt mare, usque ad mare Iazer pervenerunt: super messem tuam, et
vindemiam tuam prædo irruit.
{48:33} Ablata est lætitia et exultatio de
Carmelo, et de Terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli: nequaquam calcator
uvæ solitum celeuma cantabit.
{48:34} De clamore Hesebon usque Eleale, et
Iasa, dederunt vocem suam: a Segor usque ad Oronaim vitula conternante: aquæ
quoque Nemrim pessimæ erunt.
{48:35} Et auferam de Moab, ait Dominus,
offerentem in excelsis, et sacrificantem diis eius.
{48:36} Propterea cor
meum ad Moab quasi tibiæ resonabit: et cor meum ad viros muri fictilis dabit
sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
{48:37}
Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit: in cunctis manibus
colligatio, et super omne dorsum cilicium.
{48:38} Super omnia tecta Moab, et
in plateis eius omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait
Dominus.
{48:39} Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo deiecit cervicem
Moab, et confusus est? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in
circuitu suo.
{48:40} Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et
extendet alas suas ad Moab.
{48:41} Capta est Carioth, et munitiones
comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa, sicut cor mulieris
parturientis.
{48:42} Et cessabit Moab esse populus: quoniam contra Dominum
gloriatus est.
{48:43} Pavor, et fovea, et laqueus super te o habitator Moab,
dicit Dominus.
{48:44} Qui fugerit a facie pavoris, cadet in foveam: et qui
conscenderit de fovea, capietur laqueo: adducam enim super Moab annum
visitationis eorum, ait Dominus.
{48:45} In umbra Hesebon steterunt de laqueo
fugientes: quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon, et
devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
{48:46} Væ tibi Moab,
periisti popule Chamos: quia comprehensi sunt filii tui, et filiæ tuæ in
captivitatem.
{48:47} Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus,
ait Dominus. Hucusque iudicia Moab.
Ieremias 49
{49:1} Ad filios Ammon. Hæc dicit Dominus: Numquid non filii sunt
Israel? aut heres non est ei? Cur igitur hereditate possedit Melchom, Gad: et
populus eius in urbibus eius habitavit?
{49:2} Ideo ecce dies veniunt, dicit
Dominus: et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prælii, et erit
in tumultum dissipata, filiæque eius igni succendentur, et possidebit Israel
possessores suos, ait Dominus.
{49:3} Ulula Hesebon, quoniam vastata est Hai.
clamate filiæ Rabbath, accingite vos ciliciis: plangite et circuite per sepes:
quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes eius, et principes eius
simul.
{49:4} Quid gloriaris in vallibus? defluxit vallis tua filia delicata,
quæ confidebas in thesauris tuis, et dicebas: Quis veniet ad me?
{49:5} Ecce
ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt
in circuitu tuo: et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui
congreget fugientes.
{49:6} Et post hæc reverti faciam captivos filiorum
Ammon, ait Dominus.
{49:7} Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum: Numquid
non ultra est sapientia in Theman? Periit consilium a filiis, inutilis facta est
sapientia eorum.
{49:8} Fugite et terga vertite, descendite in voraginem
habitatores Dedan: quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus
visitationis eius.
{49:9} Si vindemiatores venissent super te, non
reliquissent racemum: si fures in nocte, rapuissent quod sufficeret
sibi.
{49:10} Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari
non poterit: vastatum est semen eius, et fratres eius, et vicini eius, et non
erit.
{49:11} Relinque pupillos tuos: ego faciam eos vivere: et viduæ tuæ in
me sperabunt.
{49:12} Quia hæc dicit Dominus: Ecce quibus non erat iudicium
ut biberent calicem, bibentes bibent: et tu quasi innocens relinqueris? non eris
innocens, sed bibens bibes.
{49:13} Quia per memetipsum iuravi, dicit
Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in
maledictionem erit Bosra: et omnes civitates eius erunt in solitudines
sempiternas.
{49:14} Auditum audivi a Domino, et legatus ad Gentes missus
est: Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in prælium:
{49:15}
Ecce enim parvulum dedi te in Gentibus contemptibilem inter homines.
{49:16}
Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui: qui habitas in cavernis
petræ, et apprehendere niteris altitudinem collis. cum exaltaveris quasi aquila
nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
{49:17} Et erit Idumæa deserta:
omnis qui transibit per eam, stupebit, et sibilabit super omnes plagas
eius.
{49:18} Sicut subversa est Sodoma, et Gomorrha, et vicinæ eius, ait
Dominus: non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
{49:19}
Ecce quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam: quia
subito currere faciam eum ad illam: et quis erit electus, quem præponam ei? quis
enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat
vultui meo?
{49:20} Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom: et
cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Si non deiecerint eos
parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
{49:21} A voce
ruinæ eorum commota est terra: clamor in Mari rubro auditus est vocis
eius.
{49:22} Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit: et expandet alas suas
super Bosran: et erit cor fortium Idumææ in die illa, quasi cor mulieris
parturientis.
{49:23} Ad Damascum: Confusa est Emath, et Arphad: quia auditum
pessimum audierunt, turbati sunt in mari: præ solicitudine quiescere non
potuit.
{49:24} Dissoluta est Damascus, versa est in fugam, tremor
apprehendit eam: angustia et dolores tenuerunt eam quasi
parturientem.
{49:25} Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem
lætitiæ!
{49:26} Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius: et omnes viri
prælii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.
{49:27} Et succendam
ignem in muro Damasci, et devorabit mnia Benadad.
{49:28} Ad Cedar, et ad
regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus:
Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios Orientis.
{49:29}
Tabernacula eorum, et greges eorum capient: pelles eorum, et omnia vasa eorum,
et camelos eorum tollent sibi: et vocabunt super eos formidinem in
circuitu.
{49:30} Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui
habitatis Asor, ait Dominus: iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis
consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.
{49:31} Consurgite, et
ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus, non ostia,
nec vectes eis: soli habitant.
{49:32} Et erunt cameli eorum in direptionem,
et multitudo iumentorum in prædam: et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt
attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait
Dominus.
{49:33} Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in
æternum: non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.
{49:34} Quod
facum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam adversus Ælam in principio regni
Sedeciæ regis Iuda, dicens:
{49:35} Hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego
confrigam arcum Ælam, et summam fortitudinem eorum.
{49:36} Et inducam super
Ælam quattuor ventos a quattuor plagis cæli: et ventilabo eos in omnes ventos
istos: et non erit gens, ad quam non perveniant profugi Ælam.
{49:37} Et
pavere faciam Ælam coram inimicis suis, et in conspectu quærentium animam eorum:
et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus: et mittam post eos
gladium donec consumam eos.
{49:38} Et ponam solium meum in Ælam, et perdam
inde reges et principes, ait Dominus.
{49:39} In novissimis autem diebus
reverti faciam captivos Ælam, dicit Dominus.
Ieremias 50
{50:1} Verbum, quod locutus est Dominus de Babylone, et de terra
Chaldæorum in manu Ieremiæ prophetæ.
{50:2} Annunciate in Gentibus, et
auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est
Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia eius,
superata sunt idola eorum.
{50:3} Quoniam ascendit contra eam gens ab
Aquilone, quæ ponet terram eius in solitudinem: et non erit qui habitet in ea ab
homine usque ad pecus: et moti sunt, et abierunt.
{50:4} In diebus illis, et
in tempore illo, ait Dominus: venient filii Israel, ipsi et filii Iuda simul:
ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quærent.
{50:5} In
Sion interrogabunt viam, huc facies eorum. Venient, et apponentur ad Dominum
fdere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.
{50:6} Grex perditus
factus est populus meus: pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in
montibus: de monte in collem transierunt, obliti sunt cubilis sui.
{50:7}
Omnes, qui invenerunt, comederunt eos: et hostes eorum dixerunt: Non peccavimus:
pro eo quod peccaverunt Domino decori iustitiæ, et expectationi patrum eorum
Domino.
{50:8} Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum
egredimini: et estote quasi hdi ante gregem.
{50:9} Quoniam ecce ego
suscito, et adducam in Babylonem congregationem Gentium magnarum de terra
Aquilonis: et præparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eius quasi
viri fortis interfectoris, non revertetur vacua.
{50:10} Et erit Chaldæa in
prædam: omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.
{50:11} Quoniam
exultatis, et magna loquimini, diripientes hereditatem meam: quoniam effusi
estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri.
{50:12} Confusa est
mater vestra nimis, et adæquata pulveri, quæ genuit vos: ecce novissima erit in
Gentibus, deserta, invia, et arens.
{50:13} Ab ira Domini non habitabitur,
sed redigetur tota in solitudinem: omnis, qui transibit per Babylonem, stupebit,
et sibilabit super universis plagis eius.
{50:14} Præparamini contra
Babylonem per circuitum omnes qui tenditis arcum; debellate eam, non parcatis
iaculis: quia Domino peccavit.
{50:15} Clamate adversus eam, ubique dedit
manum, ceciderunt fundamenta eius, destructi sunt muri eius, quoniam ultio
Domini est: ultionem accipite de ea, sicut fecit, facite ei.
{50:16}
Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis: a facie
gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram
suam fugient.
{50:17} Grex dispersus Israel, leones eiecerunt eum: primus
comedit eum rex Assur: iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex
Babylonis.
{50:18} Propterea hæc dicit Dominus exercituum Deus Israel: Ecce
ego visitabo regem Babylonis, et terram eius, sicut visitavi regem
Assur:
{50:19} et reducam Israel ad habitaculum suum: et pascetur Carmelum,
et Basan, et in monte Ephraim, et Galaad saturabitur anima eius.
{50:20} In
diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus: quæretur iniquitas Israel, et non
erit: et peccatum Iuda, et non invenietur: quoniam propitius ero eis, quos
reliquero.
{50:21} Super terram dominantium ascende, et super habitatores
eius visita, dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus: et fac iuxta
omnia quæ præcepi tibi.
{50:22} Vox belli in terra, et contritio
magna.
{50:23} Quomodo confractus est, et contritus malleus universæ terræ?
quomodo versa est in desertum Babylon in Gentibus?
{50:24} Illaqueavi te, et
capta es Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa: quoniam Dominum
provocasti.
{50:25} Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa iræ suæ:
quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldæorum.
{50:26} Venite ad
eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via
lapides, et redigite in acervos, et interficite eam: nec sit quidquam
reliquum.
{50:27} Dissipate universos fortes eius, descendant in occisionem:
væ eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum.
{50:28} Vox
fugientium, et eorum, qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuncient in Sion
ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi eius.
{50:29} Annunciate in
Babylonem plurimis omnibus, qui tendunt arcum: consistite adversus eam per
gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum: iuxta omnia quæ fecit,
facite illi: quia contra Dominum erecta est, adversum sanctum Israel.
{50:30}
Idcirco cadent iuvenes eius in plateis eius: et omnes viri bellatores eius
conticescent in die illa, ait Dominus.
{50:31} Ecce ego ad te superbe, dicit
Dominus Deus exercituum: quia venit dies tuus, tempus visitationis
tuæ.
{50:32} Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et
succendam ignem in urbibus eius, et devorabit omnia in circuitu eius.
{50:33}
Hæc dicit Dominus exercituum: Calumniam sustinent filii Israel, et filii Iuda
simul: omnes, qui ceperunt eos, tenent, nolunt dimittere eos.
{50:34}
Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen eius, iudicio defendet causam
eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.
{50:35}
Gladius ad Chaldæos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes,
et ad sapientes eius.
{50:36} Gladius ad divinos eius, qui stulti erunt:
gladius ad fortes illius, qui timebunt.
{50:37} Gladius ad equos eius, et ad
currus eius, et ad omne vulgus, quod est in medio eius: et erunt quasi mulieres:
gladius ad thesauros eius, qui diripientur.
{50:38} Siccitas super aquas eius
erit, et arescent: quia terra sculptilium est, et in portentis
gloriantur.
{50:39} propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis: et
habitabunt in ea struthiones: et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum,
nec extruetur usque ad generationem, et generationem.
{50:40} Sicut subvertit
Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas eius, ait Dominus: non habitabit ibi
vir, et non incolet eam filius hominis.
{50:41} Ecce populus venit ab
Aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.
{50:42}
Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt et immisericordes: vox eorum quasi
mare sonabit, et super equos ascendent: sicut vir paratus ad prælium contra te
filia Babylon.
{50:43} Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutæ sunt
manus eius: angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
{50:44} Ecce
quasi leo ascendet de superbia Iordanis ad pulchritudinem robustam: quia subito
currere faciam eum ad illam: et quis erit electus, quem præponam ei? quis est
enim similis mei? et quis sustinebit me? et quis est iste pastor, qui resistat
vultui meo?
{50:45} Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit
adversum Babylonem: et cogitationes eius, quas cogitavit super terram
Chaldæorum: Nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum
ipsis habitaculum eorum.
{50:46} A voce captivitatis Babylonis commota est
terra, et clamor inter Gentes auditus est.
Ieremias 51
{51:1} Hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super Babylonem et
super habitatores eius, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum
pestilentem.
{51:2} Et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam
et demolientur terram eius: quoniam venerunt super eam undique in die
afflictionis eius.
{51:3} Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat
loricatus, nolite parcere iuvenibus eius, interficite omnem militiam
eius.
{51:4} Et cadent interfecti in terra Chaldæorum, et vulnerati in
regionibus eius.
{51:5} Quoniam non fuit viduatus Israel et Iuda a Deo suo
Domino exercituum: terra autem eorum repleta est delicto a sancto
Israel.
{51:6} Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam:
nolite tacere super iniquitatem eius: quoniam tempus ultionis est a Domino,
vicissitudinem ipse retribuet ei.
{51:7} Calix aureus Babylon in manu Domini,
inebrians omnem terram: de vino eius biberunt Gentes, et ideo commotæ
sunt.
{51:8} Subito cecidit Babylon, et contrita est: ululate super eam,
tollite resinam ad dolorem eius, si forte sanetur.
{51:9} Curavimus
Babylonem, et non est sanata: derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram
suam: quoniam pervenit usque ad cælos iudicium eius, et elevatum est usque ad
nubes.
{51:10} Protulit Dominus iustitias nostras: venite, et narremus in
Sion opus Domini Dei nostri.
{51:11} Acuite sagittas, implete pharetras:
suscitavit Dominus spiritum regum Medorum: et contra Babylonem mens eius est ut
perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
{51:12} Super muros
Babylonis levate signum, augete custodiam: levate custodes, præparate insidias:
quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores
Babylonis.
{51:13} Quæ habitas super aquas multas, locuples in thesauris:
venit finis tuus pedalis præcisionis tuæ.
{51:14} Iuravit Dominus exercituum
per animam suam: Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma
cantabitur.
{51:15} Qui fecit terram in fortitudine sua, præparavit orbem in
sapientia sua, et prudentia sua extendit cælos.
{51:16} Dante eo vocem,
multiplicantur aquæ in cælo: qui levat nubes ab extremo terræ, fulgura in
pluviam fecit: et produxit ventum de thesauris suis.
{51:17} Stultus factus
est omnis homo a scientia: confusus est omnis conflator in sculptili. quia
mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
{51:18} Vana sunt opera,
et risu digna, in tempore visitationis suæ peribunt.
{51:19} Non sicut hæc
pars Iacob: quia qui fecit omnia ipse est, et Israel sceptrum hereditatis eius:
Dominus exercituum nomen eius.
{51:20} Collidis tu mihi vasa belli, et ego
collidam in te Gentes, et disperdam in te regna:
{51:21} et collidam in te
equum, et equitem eius: et collidam in te currum, et ascensorem eius:
{51:22}
et collidam in te virum et mulierem: et collidam in te senem et puerum: et
collidam in te iuvenem et virginem:
{51:23} et collidam in te pastorem et
gregem eius: et collidam in te agricolam et iugales eius: et collidam in te
duces et magistratus.
{51:24} Et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus
Chaldææ omne malum suum, quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait
Dominus.
{51:25} Ecce ego ad te mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis
universam terram: et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et
dabo te in montem combustionis.
{51:26} Et non tollent de te lapidem in
angulum, et lapidem in fundamenta, sed perditus in æternum eris, ait
Dominus.
{51:27} Levate signum in terra: clangite buccina in Gentibus,
sanctificate super eam Gentes: annunciate contra illam regibus Ararat, Menni, et
Ascenez: numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum
aculeatum.
{51:28} Sanctificate contra eam Gentes, reges Mediæ, duces eius,
et universos magistratus eius, cunctamque terram potestatis eius.
{51:29} Et
commovebitur terra, et conturbabitur: quia evigilabit contra Babylonem cogitatio
Domini ut ponat Terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
{51:30}
Cessaverunt fortes Babylonis a prælio, habitaverunt in præsidiis: devoratum est
robur eorum, et facti sunt quasi mulieres: incensa sunt tabernacula eius,
contriti sunt vectes eius.
{51:31} Currens obviam currenti veniet: et nuncius
obvius nuncianti: ut annunciet regi Babylonis quia capta est civitas eius a
summo usque ad summum:
{51:32} et vada præoccupata sunt, et paludes incensæ
sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.
{51:33} Quia hæc dicit Dominus
exercituum, Deus Israel: Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ eius: adhuc
modicum, et veniet tempus messionis eius.
{51:34} Comedit me, devoravit me
Nabuchodonosor rex Babylonis: reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi
draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et eiecit me.
{51:35}
Iniquitas adversum me, et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion: et
sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Ierusalem.
{51:36} Propterea
hæc dicit Dominus: Ecce ego iudicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam, et
desertum faciam mare eius, et siccabo venam eius.
{51:37} Et erit Babylon in
tumulos, habitatio draconum, stupor, et sibilus, eo quod non sit
habitator.
{51:38} Simul ut leones rugient, excutient comas veluti catuli
leonum.
{51:39} In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos, ut
sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit
Dominus.
{51:40} Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum
hdis.
{51:41} Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universæ
terræ? quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes?
{51:42} Ascendit
super Babylonem mare, multitudine fluctuum eius operta est.
{51:43} Factæ
sunt civitates eius in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua
nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
{51:44} Et visitabo
super Bel in Babylone, et eiiciam quod absorbuerat de ore eius, et non confluent
ad eum ultra Gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
{51:45} Egredimini
de medio eius populus meus: ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris
Domini.
{51:46} Et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum, qui
audietur in terra: et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio: et
iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.
{51:47} Propterea ecce
dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis: et omnis terra eius
confundetur, et universi interfecti eius cadent in medio eius.
{51:48} Et
laudabunt super Babylonem cæli et terra, et omnia quæ in eis sunt: quia ab
Aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
{51:49} Et quomodo fecit Babylon
ut caderent occisi in Israel: sic de Babylone cadent occisi in universa
terra.
{51:50} Qui fugistis gladium, venite, nolite stare: recordamini procul
Domini, et Ierusalem ascendat super cor vestrum.
{51:51} Confusi sumus,
quoniam audivimus opprobrium: operuit ignominia facies nostras: quia venerunt
alieni super sanctificationem domus Domini.
{51:52} Propterea ecce dies
veniunt, ait Dominus: et visitabo super sculptilia eius, et in omni terra eius
mugiet vulneratus.
{51:53} Si ascenderit Babylon in cælum, et firmaverit in
excelso robur suum: a me venient vastatores eius, ait Dominus.
{51:54} Vox
clamoris de Babylone, et contritio magna de Terra Chaldæorum:
{51:55} quoniam
vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam: et sonabunt fluctus
eorum quasi aquæ multæ: dedit sonitum vox eorum:
{51:56} Quia venit super
eam, id est super Babylonem prædo, et apprehensi sunt fortes eius, et emarcuit
arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
{51:57} Et
inebriabo principes eius, et sapientes eius, et duces eius, et magistratus eius,
et fortes eius: et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait rex,
Dominus exercituum nomen eius.
{51:58} Hæc dicit Dominus exercituum: Murus
Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portæ eius excelsæ igni
comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et
disperibunt.
{51:59} Verbum, quod præcepit Ieremias propheta, Saraiæ filio
Neriæ filii Maasiæ cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto
regni eius: Saraias autem erat princeps prophetiæ.
{51:60} Et scripsit
Ieremias omne malum, quod venturum erat super Babylonem in libro uno: omnia
verba hæc, quæ scripta sunt contra Babylonem.
{51:61} Et dixit Ieremias ad
Saraiam: Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba
hæc,
{51:62} dices: Domine tu locutus es contra locum istum ut disperderes
eum: ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua
solitudo.
{51:63} Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum
lapidem, et proiicies illum in medium Euphraten:
{51:64} et dices: Sic
submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco
super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Ieremiæ.
Ieremias 52
{52:1} Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare
cpisset: et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Amital,
filia Ieremiæ de Lobna.
{52:2} Et fecit malum in oculis Domini, iuxta omnia
quæ fecerat Ioakim.
{52:3} Quoniam furor Domini erat in Ierusalem et in Iuda
usquequo proiiceret eos a facie sua: et recessit Sedecias a rege
Babylonis.
{52:4} Factum est autem in anno nono regni eius, in mense decimo,
decima mensis: Venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus eius
adversus Ierusalem, et obsederunt eam, et ædificaverunt contra eam munitiones in
circuitu.
{52:5} Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis
Sedeciæ.
{52:6} Mense autem quarto, nona mensis obtinuit fames civitatem: et
non erant alimenta populo terræ.
{52:7} Et dirupta est civitas, et omnes viri
bellatores eius fugerunt, exieruntque de civitate nocte per viam portæ, quæ est
inter duos muros, et ducit ad hortum regis (Chaldæis obsidentibus urbem in gyro)
et abierunt per viam, quæ ducit in eremum.
{52:8} Persecutus est autem
Chadæorum exercitus regem: et apprehenderunt Sedeciam in deserto, quod est iuxta
Iericho: et omnis comitatus eius diffugit ab eo.
{52:9} Cumque
comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quæ est
in terra Emath: et locutus est ad eum iudicia.
{52:10} Et iugulavit rex
Babylonis filios Sedeciæ in oculis eius: sed et omnes principes Iuda occidit in
Reblatha.
{52:11} Et oculos Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus, et
adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad
diem mortis eius.
{52:12} In mense autem quinto, decima mensis, ipse est
annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis: venit Nabuzardan princeps
militiæ, qui stabat coram rege Babylonis in Ierusalem.
{52:13} Et incendit
domum Domini, et domum regis, et omnes domos Ierusalem, et omnem domum magnam
igni combussit.
{52:14} Et totum murum Ierusalem per circuitum destruxit
cunctus exercitus Chaldæorum, qui erat cum magistro militiæ.
{52:15} De
pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo, quod remanserat in civitate, et de
perfugis, qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine,
transtulit Nabuzardan princeps militiæ.
{52:16} De pauperibus vero terræ
reliquit Nabuzardan princeps militiæ vinitores, et agricolas.
{52:17}
Columnas quoque æreas, quæ erant in domo Domini, et bases, et mare æneum, quod
erat in domo Domini, confregerunt Chaldæi, et tulerunt omne æs eorum in
Babylonem.
{52:18} Et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et
mortariola, et omnia vasa ærea, quæ in ministerio fuerant, tulerunt:
et
{52:19} hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et
mortaria, et cyathos: quotquot aurea, aurea: et quotquot argentea, argentea
tulit magister militiæ:
{52:20} et columnas duas, et mare unum, et vitulos
duodecim æreos, qui erant sub basibus, quas fecerat rex Salomon in domo Domini:
non erat pondus æris omnium horum vasorum.
{52:21} De columnis autem, decem
et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum
circuibat eam: porro grossitudo eius quattuor digitorum, et intrinsecus cava
erat.
{52:22} Et capitella super utramque ærea: altitudo capitelli unius
quinque cubitorum: et retiacula, et malogranata super coronam in circuitu, omnia
ærea. Similiter columnæ secundæ, et malogranata.
{52:23} Et fuerunt
malogranata nonagintasex dependentia: et omnia malogranata centum, retiaculis
circumdabantur.
{52:24} Et tulit magister militiæ Saraiam sacerdotem primum,
et Sophoniam sacerdotem secundum: et tres custodes vestibuli.
{52:25} Et de
civitate tulit eunuchum unum, qui erat præpositus super viros bellatores: et
septem viros de his, qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate: et
scribam principem militum, qui probabat tyrones: et sexaginta viros de populo
terræ, qui inventi sunt in medio civitatis.
{52:26} Tulit autem eos
Nabuzardan magister militiæ, et duxit eos ad regem Babylonis in
Reblatha.
{52:27} Et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in
Reblatha in terra Emath: et translatus est Iuda de terra sua.
{52:28} Iste
est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: In anno septimo Iudæos tria millia
et viginti tres:
{52:29} In anno octavodecimo Nabuchodonosor de Ierusalem
animas octingentas triginta duas:
{52:30} In anno vigesimotertio
Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiæ animas Iudæorum
septingentas quadraginta quinque. omnes ergo animæ, quattuor millia
sexcentæ.
{52:31} Et factum est in trigesimoseptimo anno transmigrationis
Ioachin regis Iuda, duodecimo mense, vigesimaquinta mensis, elevavit
Evilmerodach rex Babylonis ipso anno regni sui, caput Ioachin regis Iuda, et
eduxit eum de domo carceris.
{52:32} Et locutus est cum eo bona, et posuit
thronum eius super thronos regum, qui erant post se in Babylone.
{52:33} Et
mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis
diebus vitæ suæ:
{52:34} et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege
Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suæ cunctis diebus
vitæ eius.
Ad Index
Clementine Vulgate