Ad Index
Clementine Vulgate
Liber Job
( 1-42 )
Iob 1
{1:1} Vir erat in Terra Hus, nomine Iob, et erat vir ille simplex,
et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo:
{1:2} Natique sunt ei septem
filii, et tres filiæ.
{1:3} Et fuit possessio eius septem millia ovium, et
tria millia camelorum, quingenta quoque iuga boum, et quingentæ asinæ, ac
familia multa nimis: eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
{1:4} Et
ibant filii eius, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et
mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum
eis.
{1:5} Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob, et
sanctificabat illos, consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis.
Dicebat enim: Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus
suis. Sic faciebat Iob cunctis diebus.
{1:6} Quadam autem die cum venissent
filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
{1:7}
Cui dixit Dominus: Unde venis? Qui respondens, ait: Circuivi terram, et
perambulavi eam.
{1:8} Dixitque Dominus ad eum: Numquid considerasti servum
meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex, et rectus ac timens
Deum, et recedens a malo?
{1:9} Cui respondens Satan, ait: Numquid Iob
frustra timet Deum?
{1:10} nonne tu vallasti eum, ac domum eius, universamque
substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius
crevit in terra?
{1:11} Sed extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ
possidet nisi in faciem benedixerit tibi.
{1:12} Dixit ergo Dominus ad Satan:
Ecce, universa quæ habet, in manu tua sunt: tantum in eum ne extendas manum
tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
{1:13} Cum autem quadam die filii
et filiæ eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui
primogeniti,
{1:14} nuncius venit ad Iob, qui diceret: Boves arabant, et
asinæ pascebantur iuxta eos,
{1:15} et irruerunt Sabæi, tuleruntque omnia, et
pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus ut nunciarem tibi.
{1:16}
Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit: Ignis Dei cecidit e cælo,
et tactas oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus ut nunciarem
tibi.
{1:17} Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit: Chaldæi
fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros
percusserunt gladio, et ego fugi solus ut nunciarem tibi.
{1:18} Adhuc
loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit: Filiis tuis et filiabus
vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
{1:19}
repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quattuor angulos
domus, quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt, et effugi ego solus
ut nunciarem tibi.
{1:20} Tunc surrexit Iob, et scidit vestimenta sua, et
tonso capite corruens in terram, adoravit,
{1:21} et dixit: Nudus egressus
sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc: Dominus dedit, Dominus
abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini
benedictum.
{1:22} In omnibus his non peccavit Iob labiis suis, neque stultum
quid contra Deum locutus est.
Iob 2
{2:1} Factum est autem cum quadam die venissent filii Dei, et
starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu
eius,
{2:2} ut diceret Dominus ad Satan: Unde venis? Qui respondens ait:
Circuivi terram, et perambulavi eam.
{2:3} Et dixit Dominus ad Satan: Numquid
considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et
rectus, ac timens Dem, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam? Tu
autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
{2:4} Cui
respondens Satan, ait: Pellem pro pelle, et cuncta quæ habet homo, dabit pro
anima sua:
{2:5} alioquin mitte manum tuam, et tange os eius et carnem, et
tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
{2:6} Dixit ergo Dominus ad
Satan: Ecce in manu tua est, verumtamen animam illius serva.
{2:7} Egressus
igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo, a planta pedis usque
ad verticem eius:
{2:8} qui testa saniem radebat, sedens in
sterquilinio.
{2:9} Dixit autem illi uxor sua: Adhuc tu permanes in
simplicitate tua? benedic Deo et morere.
{2:10} Qui ait ad illam: Quasi una
de stultis mulieribus locuta es. si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non
suscipiamus? in omnibus his non peccavit Iob labiis suis.
{2:11} Igitur
audientes tres amici Iob omne malum, quod accidisset ei, venerunt singuli de
loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites.
Condixerant enim, ut pariter venientes visitarent eum, et
consolarentur.
{2:12} Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt
eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super
caput suum in cælum.
{2:13} Et sederunt cum eo in terra septem diebus et
septem noctibus, et nemo loquebatur ei verbum: videbant enim dolorem esse
vehementem.
Iob 3
{3:1} Post hæc aperuit Iob os suum, et maledixit diei
suo,
{3:2} et locutus est.
{3:3} Pereat dies in qua natus sum, et nox in
qua dictum est: Conceptus est homo.
{3:4} Dies ille vertatur in tenebras, non
requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
{3:5} Obscurent eum
tenebræ et umbra mortis, occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
{3:6}
Noctem illam tenebrosus turbo possideat, non computetur in diebus anni, nec
numeretur in mensibus:
{3:7} Sit nox illa solitaria, nec laude
digna:
{3:8} Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare
Leviathan:
{3:9} Obtenebrentur stellæ caligine eius: expectet lucem et non
videat, nec ortum surgentis auroræ:
{3:10} Quia non conclusit ostia ventris,
qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
{3:11} Quare non in vulva
mortuus sum, egressus ex utero non statim perii?
{3:12} Quare exceptus
genibus? cur lactatus uberibus?
{3:13} Nunc enim dormiens silerem, et somno
meo requiescerem:
{3:14} Cum regibus et consulibus terræ, qui ædificant sibi
solitudines:
{3:15} Aut cum principibus, qui possident aurum, et replent
domos suas argento:
{3:16} Aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,
vel qui concepti non viderunt lucem.
{3:17} Ibi impii cessaverunt a tumultu,
et ibi requieverunt fessi robore.
{3:18} Et quondam vincti pariter sine
molestia, non audierunt vocem exactoris.
{3:19} Parvus et magnus ibi sunt, et
servus liber a domino suo.
{3:20} Quare misero data est lux, et vita his, qui
in amaritudine animæ sunt?
{3:21} qui expectant mortem, et non venit, quasi
effodientes thesaurum:
{3:22} Gaudentque vehementer cum invenerint
sepulchrum.
{3:23} Viro cuius abscondita est via, et circumdedit eum Deus
tenebris?
{3:24} Antequam comedam suspiro: et tamquam inundantes aquæ, sic
rugitus meus:
{3:25} Quia timor, quem timebam, evenit mihi: et quod verebar
accidit.
{3:26} Nonne dissimulavi? nonne silui? nonne quievi? et venit super
me indignatio.
Iob 4
{4:1} Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
{4:2} Si
cperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies, sed conceptum sermonem tenere
quis poterit?
{4:3} Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti:
{4:4}
Vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia
confortasti:
{4:5} Nunc autem venit super te plaga, et defecisti: tetigit te,
et conturbatus es.
{4:6} Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et
perfectio viarum tuarum?
{4:7} Recordare obsecro te, quis umquam innocens
periit? aut quando recti deleti sunt?
{4:8} Quin potius vidi eos, qui
operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
{4:9} Flante Deo
perisse, et spiritu iræ eius esse consumptos:
{4:10} Rugitus leonis, et vox
leænæ, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
{4:11} Tigris periit, eo
quod non haberet prædam, et catuli leonis dissipati sunt.
{4:12} Porro ad me
dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri
eius.
{4:13} In horrore visionis nocturnæ, quando solet sopor occupare
homines,
{4:14} Pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita
sunt:
{4:15} Et cum spiritus me præsente transiret, inhorruerunt pili carnis
meæ.
{4:16} Stetit quidam, cuius non agnoscebam vultum, imago coram oculis
meis, et vocem quasi auræ lenis audivi.
{4:17} Numquid homo, Dei comparatione
iustificabitur, aut factore suo purior erit vir?
{4:18} Ecce qui serviunt ei,
non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem:
{4:19} Quanto magis
hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut
a tinea?
{4:20} De mane usque ad vesperam succidentur: et quia nullus
intelligit, in æternum peribunt.
{4:21} Qui autem reliqui fuerint, auferentur
ex eis: morientur, et non in sapientia.
Iob 5
{5:1} Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem
sanctorum convertere.
{5:2} Vere stultum interficit iracundia, et parvulum
occidit invidia.
{5:3} Ego vidi stultum firma radice, et maledixi
pulchritudini eius statim.
{5:4} Longe fient filii eius a salute, et
conterentur in porta, et non erit qui eruat.
{5:5} Cuius messem famelicus
comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias eius.
{5:6}
Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
{5:7} Homo
nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
{5:8} Quam ob rem ego deprecabor
Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum:
{5:9} Qui facit magna et
inscrutabilia et mirabilia absque numero:
{5:10} Qui dat pluviam super faciem
terræ, et irrigat aquis universa:
{5:11} Qui ponit humiles in sublime, et
mrentes erigit sospitate:
{5:12} Qui dissipat cogitationes malignorum, ne
possint implere manus eorum quod cperant:
{5:13} Qui apprehendit sapientes
in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat:
{5:14} Per diem incurrent
tenebras, et quasi in nocte sic palpabunt in meridie.
{5:15} Porro salvum
faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
{5:16} Et
erit egeno spes, iniquitas autem contrahet os suum.
{5:17} Beatus homo qui
corripitur a Deo: increpationem ergo Domini ne reprobes:
{5:18} Quia ipse
vulnerat, et medetur: percutit, et manus eius sanabunt.
{5:19} In sex
tribulationibus liberabit te, et in septima non tangent te malum.
{5:20} In
fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
{5:21} A flagello linguæ
absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
{5:22} In vastitate, et
fame ridebis, et bestias terræ non formidabis.
{5:23} Sed cum lapidibus
regionum pactum tuum, et bestiæ terræ pacificæ erunt tibi.
{5:24} Et scies
quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans speciem tuam, non
peccabis.
{5:25} Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies
tua quasi herba terræ.
{5:26} Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut
infertur acervus tritici in tempore suo.
{5:27} Ecce, hoc, ut investigavimus,
ita est: quod auditum, mente pertracta.
Iob 6
{6:1} Respondens autem Iob, dixit:
{6:2} Utinam appenderentur
peccata mea, quibus iram merui: et calamitas, quam patior, in statera.
{6:3}
Quasi arena maris hæc gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt
plena:
{6:4} Quia sagittæ Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit
spiritum meum, et terrores Domini militant contra me.
{6:5} Numquid rugiet
onager cum habuerit herbam? aut mugiet bos cum ante præsepe plenum
steterit?
{6:6} Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? aut
potest aliquis gustare, quod gustatum affert mortem?
{6:7} Quæ prius nolebat
tangere anima mea, nunc præ angustia, cibi mei sunt.
{6:8} Quis det ut veniat
petitio mea: et quod expecto, tribuat mihi Deus?
{6:9} Et qui cpit, ipse me
conterat: solvat manum suam, et succidat me?
{6:10} Et hæc mihi sit
consolatio ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus
Sancti.
{6:11} Quæ est enim fortitudo mea ut sustineam? aut quis finis meus,
ut patienter agam?
{6:12} Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea
ænea est.
{6:13} Ecce, non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei
recesserunt a me.
{6:14} Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem
Domini derelinquit.
{6:15} Fratres mei præterierunt me, sicut torrens qui
raptim transit in convallibus.
{6:16} Qui timent pruinam, irruet super eos
nix.
{6:17} Tempore, quo fuerint dissipati, peribunt: et ut incaluerit,
solventur de loco suo.
{6:18} Involutæ sunt semitæ gressuum eorum: ambulabunt
in vacuum, et peribunt.
{6:19} Considerate semitas Thema, itinera Saba, et
expectate paulisper.
{6:20} Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque
ad me, et pudore cooperti sunt.
{6:21} Nunc venistis: et modo videntes plagam
meam timetis.
{6:22} Numquid dixi: Afferte mihi, et de substantia vestra
donate mihi?
{6:23} Vel, Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum
eruite me?
{6:24} Docete me, et ego tacebo: et siquid forte ignoravi,
instruite me.
{6:25} Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis
nullus sit qui possit arguere me?
{6:26} Ad increpandum tantum eloquia
concinnatis, et in ventum verba profertis.
{6:27} Super pupillum irruitis, et
subvertere nitimini amicum vestrum.
{6:28} Verumtamen quod cpistis explete:
præbete aurem, et videte an mentiar.
{6:29} Respondete obsecro absque
contentione: et loquentes id quod iustum est, iudicate.
{6:30} Et non
invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia
personabit.
Iob 7
{7:1} Militia est vita hominis super terram: et sicut dies
mercenarii, dies eius.
{7:2} Sicut servus desiderat umbram, et sicut
mercenarius præstolatur finem operis sui:
{7:3} Sic et ego habui menses
vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
{7:4} Si dormiero, dicam: Quando
consurgam? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad
tenebras.
{7:5} Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris, cutis mea
aruit, et contracta est.
{7:6} Dies mei velocius transierunt quam a texente
tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
{7:7} Memento quia ventus
est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
{7:8} Nec
aspiciet me visus hominis: oculi tui in me, et non subsistam.
{7:9} Sicut
consumitur nubes, et pertransit: sic qui descenderit ad inferos, non
ascendet.
{7:10} Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum
amplius locus eius.
{7:11} Quapropter et ego non parcam ori meo, loquar in
tribulatione spiritus mei: confabulabor cum amaritudine animæ meæ.
{7:12}
Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere?
{7:13} Si
dixero: Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato
meo:
{7:14} Terrebis me per somnia, et per visiones horrore
concuties.
{7:15} Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa
mea.
{7:16} Desperavi, nequaquam ultra iam vivam: parce mihi, nihil enim sunt
dies mei.
{7:17} Quid est homo, quia magnificas eum? aut quid apponis erga
eum cor tuum?
{7:18} Visitas eum diluculo, et subito probas illum:
{7:19}
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
{7:20}
Peccavi, quid faciam tibi o custos hominum? quare posuisti me contrarium tibi,
et factus sum mihimetipsi gravis?
{7:21} Cur non tollis peccatum meum, et
quare non aufers iniquitatem meam? ecce, nunc in pulvere dormiam: et si mane me
quæsieris, non subsistam.
Iob 8
{8:1} Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
{8:2} Usquequo
loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
{8:3} Numquid Deus
supplantat iudicium? aut Omnipotens subvertit quod iustum est?
{8:4} Etiam si
filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suæ:
{8:5} Tu
tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris
deprecatus:
{8:6} Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et
pacatum reddet habitaculum iustitiæ tuæ:
{8:7} In tantum, ut si priora tua
fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
{8:8} Interroga enim
generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam:
{8:9}
(Hesterni quippe sumus, et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super
terram.)
{8:10} Et ipsi docebunt te: loquentur tibi, et de corde suo
proferent eloquia.
{8:11} Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut
crescere carectum sine aqua?
{8:12} Cum adhuc sit in flore, nec carpatur
manu, ante omnes herbas arescit:
{8:13} Sic viæ omnium, qui obliviscuntur
Deum, et spes hypocritæ peribit:
{8:14} Non ei placebit vecordia sua, et
sicut tela aranearum fiducia eius.
{8:15} Innitetur super domum suam, et non
stabit: fulciet eam, et non consurget:
{8:16} Humectus videtur antequam
veniat Sol, et in ortu suo germen eius egredietur.
{8:17} Super acervum
petrarum radices eius densabuntur, et inter lapides commorabitur.
{8:18} Si
absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te.
{8:19} Hæc
est enim lætitia viæ eius, ut rursum de terra alii germinentur.
{8:20} Deus
non proiiciet simplicem, nec porriget manum malignis:
{8:21} Donec impleatur
risu os tuum, et labia tua iubilo.
{8:22} Qui oderunt te, induentur
confusione: et tabernaculum impiorum non subsistet.
Iob 9
{9:1} Et respondens Iob, ait:
{9:2} Vere scio quod ita sit, et
quod non iustificetur homo compositus Deo.
{9:3} Si voluerit contendere cum
eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
{9:4} Sapiens corde est, et
fortis robore: quis restitit ei, et pacem habuit?
{9:5} Qui transtulit
montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
{9:6} Qui commovet
terram de loco suo, et columnæ eius concutiuntur.
{9:7} Qui præcipit Soli, et
non oritur: et stellas claudit quasi sub signaculo:
{9:8} Qui extendit cælos
solus, et graditur super fluctus maris.
{9:9} Qui facit Arcturum, et Oriona,
et Hyadas, et interiora austri.
{9:10} Qui facit magna, et
incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
{9:11} Si venerit
ad me, non videbo eum: si abierit, non intelligam.
{9:12} Si repente
interroget, quis respondebit ei? vel quis dicere potest: Cur ita
facis?
{9:13} Deus, cuius iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui
portant orbem.
{9:14} Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar
verbis meis cum eo?
{9:15} Qui etiam si habuero quippiam iustum, non
respondebo, sed meum iudicem deprecabor.
{9:16} Et cum invocantem exaudierit
me, non credo quod audierit vocem meam.
{9:17} In turbine enim conteret me,
et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa.
{9:18} Non concedit
requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
{9:19} Si fortitudo
quæritur, robustissimus est: si æquitas iudicii, nemo audet pro me testimonium
dicere.
{9:20} Si iustificare me voluero, os meum condemnabit me: si
innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
{9:21} Etiam si simplex fuero,
hoc ipsum ignorabit anima mea, et tædebit me vitæ meæ.
{9:22} Unum est quod
locutus sum, et innocentem et impium ipse consumit.
{9:23} Si flagellat,
occidat semel, et non de pnis innocentum rideat.
{9:24} Terra data est in
manus impii, vultum iudicum eius operit: quod si non ille est, quis ergo
est?
{9:25} Dies mei velociores fuerunt cursore: fugerunt, et non viderunt
bonum.
{9:26} Pertransierunt quasi naves poma portantes, sicut aquila volans
ad escam.
{9:27} Cum dixero: Nequaquam ita loquar: commuto faciem meam, et
dolore torqueor.
{9:28} Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres
delinquenti.
{9:29} Si autem et sic impius sum, quare frustra
laboravi?
{9:30} Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserit velut
mundissimæ manus meæ:
{9:31} Tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me
vestimenta mea.
{9:32} Neque enim viro qui similis mei est, respondebo: nec
qui mecum in iudicio ex æquo possit audiri.
{9:33} Non est qui utrumque
valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
{9:34} Auferat a me virgam
suam, et pavor eius non me terreat.
{9:35} Loquar, et non timebo eum: neque
enim possum metuens respondere.
Iob 10
{10:1} Tædet animam meam vitæ meæ, dimittam adversum me eloquium
meum, loquar in amaritudine animæ meæ.
{10:2} Dicam Deo: Noli me condemnare:
indica mihi cur me ita iudices.
{10:3} Numquid bonum tibi videtur, si
calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum
adiuves?
{10:4} Numquid oculi carnei tibi sunt: aut sicut videt homo, et tu
videbis?
{10:5} Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana
sunt tempora,
{10:6} Ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum
scruteris?
{10:7} Et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de
manu tua possit eruere.
{10:8} Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me
totum in circuitu: et sic repente præcipitas me?
{10:9} Memento quæso quod
sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
{10:10} Nonne sicut lac
mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
{10:11} Pelle et carnibus
vestisti me: ossibus et nervis compegisti me.
{10:12} Vitam et misericordiam
tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
{10:13} Licet hæc
celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
{10:14} Si
peccavi, et ad horam pepercisti mihi: cur ab iniquitate mea mundum me esse non
pateris?
{10:15} Et si impius fuero, væ mihi est: et si iustus, non levabo
caput, saturatus afflictione et miseria.
{10:16} Et propter superbiam quasi
leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
{10:17} Instauras
testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pnæ militant in
me.
{10:18} Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem ne oculus
me videret.
{10:19} Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad
tumulum.
{10:20} Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? dimitte
ergo me, ut plangam paululum dolorem meum:
{10:21} Antequam vadam et non
revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine:
{10:22} Terram
miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis, et nullus ordo, sed sempiternus horror
inhabitat.
Iob 11
{11:1} Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
{11:2}
Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus
iustificabitur?
{11:3} Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris,
a nullo confutaberis?
{11:4} Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus
sum in conspectu tuo.
{11:5} Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret
labia sua tibi,
{11:6} Ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod
multiplex esset lex eius, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo, quam
meretur iniquitas tua.
{11:7} Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad
perfectum Omnipotentem reperies?
{11:8} Excelsior cælo est, et quid facies?
profundior inferno, et unde cognosces?
{11:9} Longior terra mensura eius, et
latior mari.
{11:10} Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis
contradicet ei?
{11:11} Ipse enim novit hominum vanitatem, et videns
iniquitatem, nonne considerat?
{11:12} Vir vanus in superbiam erigitur, et
tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
{11:13} Tu autem firmasti cor
tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
{11:14} Si iniquitatem, quæ est in
manu tua, abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo
iniustitia:
{11:15} Tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris
stabilis, et non timebis.
{11:16} Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi
aquarum quæ præterierunt recordaberis.
{11:17} Et quasi meridianus fulgor
consurget tibi ad vesperam: et cum te consumptum putaveris, orieris ut
lucifer.
{11:18} Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus
dormies.
{11:19} Requiesces, et non erit qui te exterreat: et deprecabuntur
faciem tuam plurimi.
{11:20} Oculi autem impiorum deficient, et effugium
peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
Iob 12
{12:1} Respondens autem Iob, dixit:
{12:2} Ergo vos estis soli
homines, et vobiscum morietur sapientia?
{12:3} Et mihi est cor sicut et
vobis, nec inferior vestri sum: quis enim hæc, quæ nostis, ignorat?
{12:4}
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum: deridetur
enim iusti simplicitas.
{12:5} Lampas contempta apud cogitationes divitum,
parata ad tempus statutum.
{12:6} Abundant tabernacula prædonum, et audacter
provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
{12:7} Nimirum
interroga iumenta, et docebunt te: et volatilia cæli, et indicabunt
tibi.
{12:8} Loquere terræ, et respondebit tibi: et narrabunt pisces
maris.
{12:9} Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
{12:10} In
cuius manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
{12:11}
Nonne auris verba diiudicat, et fauces comedentis, saporem?
{12:12} In
antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
{12:13} Apud ipsum est
sapientia et fortitudo, ipse habet consilium et intelligentiam.
{12:14} Si
destruxerit, nemo est qui ædificet: si incluserit hominem, nullus est qui
aperiat.
{12:15} Si continuerit aquas, omnia siccabuntur: et si emiserit eas,
subvertent terram.
{12:16} Apud ipsum est fortitudo et sapientia: ipse novit
et decipientem, et eum qui decipitur.
{12:17} Adducit consiliarios in stultum
finem, et iudices in stuporem.
{12:18} Balteum regum dissolvit, et præcingit
fune renes eorum.
{12:19} Ducit sacerdotes inglorios, et optimates
supplantat:
{12:20} Commutans labium veracium, et doctrinam senum
auferens.
{12:21} Effundit despectionem super principes, eos, qui oppressi
fuerant, relevans.
{12:22} Qui revelat profunda de tenebris, et producit in
lucem umbram mortis.
{12:23} Qui multiplicat gentes et perdit eas, et
subversas in integrum restituit.
{12:24} Qui immutat cor principum populi
terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium:
{12:25} Palpabunt quasi
in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
Iob 13
{13:1} Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et
intellexi singula.
{13:2} Secundum scientiam vestram et ego novi: nec
inferior vestri sum.
{13:3} Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare
cum Deo cupio:
{13:4} Prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores
perversorum dogmatum.
{13:5} Atque utinam taceretis, ut putaremini esse
sapientes.
{13:6} Audite ergo correptionem meam, et iudicium labiorum meorum
attendite.
{13:7} Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini
dolos?
{13:8} Numquid faciem eius accipitis, et pro Deo iudicare
nitimini?
{13:9} Aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur ut
homo, vestris fraudulentiis?
{13:10} Ipse vos arguet, quoniam in abscondito
faciem eius accipitis.
{13:11} Statim ut se commoverit, turbabit vos, et
terror eius irruet super vos.
{13:12} Memoria vestra comparabitur cineri, et
redigentur in lutum cervices vestræ.
{13:13} Tacete paulisper ut loquar
quodcumque mihi mens suggesserit.
{13:14} Quare lacero carnes meas dentibus
meis, et animam meam porto in manibus meis?
{13:15} Etiam si occiderit me, in
ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu eius arguam.
{13:16} Et ipse
erit salvator meus: non enim veniet in conspectu eius omnis
hypocrita.
{13:17} Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus
vestris.
{13:18} Si fuero iudicatus, scio quod iustus inveniar.
{13:19}
Quis est qui iudicetur mecum? veniat: quare tacens consumor?
{13:20} Duo
tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
{13:21} Manum tuam
longe fac a me, et formido tua non me terreat.
{13:22} Voca me, et ego
respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
{13:23} Quantas habeo
iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi.
{13:24} Cur
faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum?
{13:25} Contra folium,
quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam
persequeris:
{13:26} Scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis
peccatis adolescentiæ meæ.
{13:27} Posuisti in nervo pedem meum, et
observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti:
{13:28}
Qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a
tinea.
Iob 14
{14:1} Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur
multis miseriis.
{14:2} Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit
velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
{14:3} Et dignum ducis super
huiuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in iudicium?
{14:4}
Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus
es?
{14:5} Breves dies hominis sunt: numerus mensium eius apud te est:
constituisti terminos eius, qui præteriri non poterunt.
{14:6} Recede
paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies
eius.
{14:7} Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami
eius pullulant.
{14:8} Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere
emortuus fuerit truncus illius,
{14:9} Ad odorem aquæ germinabit, et faciet
comam quasi cum primum plantatum est:
{14:10} Homo vero cum mortuus fuerit,
et nudatus atque consumptus, ubi quæso est?
{14:11} Quomodo si recedant aquæ
de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
{14:12} Sic homo cum dormierit, non
resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno
suo.
{14:13} Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas
me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis
mei?
{14:14} Putasne mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus, quibus nunc
milito, expecto donec veniat immutatio mea.
{14:15} Vocabis me, et ego
respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
{14:16} Tu quidem
gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis.
{14:17} Signasti quasi in
sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
{14:18} Mons cadens
defluit, et saxum transfertur de loco suo.
{14:19} Lapides excavant aquæ, et
alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter
perdes.
{14:20} Roborasti eum paululum ut in perpetuum transiret: immutabis
faciem eius, et emittes eum.
{14:21} Sive nobiles fuerint filii eius, sive
ignobiles, non intelliget.
{14:22} Attamen caro eius dum vivet dolebit, et
anima illius super semetipso lugebit.
Iob 15
{15:1} Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
{15:2}
Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum
suum?
{15:3} Arguis verbis eum, qui non est æqualis tibi, et loqueris quod
tibi non expedit.
{15:4} Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti
preces coram Deo.
{15:5} Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris
linguam blasphemantium.
{15:6} Condemnabit te os tuum, et non ego: et labia
tua respondebunt tibi.
{15:7} Numquid primus homo tu natus es, et ante colles
formatus?
{15:8} Numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit eius
sapientia?
{15:9} Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod
nesciamus?
{15:10} Et senes, et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam
patres tui.
{15:11} Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua
prava hoc prohibent
{15:12} Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans,
attonitos habes oculos?
{15:13} Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut
proferas de ore tuo huiuscemodi sermones?
{15:14} Quid est homo, ut
immaculatus sit, et ut iustus appareat natus de muliere?
{15:15} Ecce inter
sanctos eius nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu
eius.
{15:16} Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi
aquam iniquitatem?
{15:17} Ostendam tibi, audi me: quod vidi narrabo
tibi.
{15:18} Sapientes confitentur, et non abscondunt patres
suos.
{15:19} Quibus solis data est terra, et non transivit alienus per
eos.
{15:20} Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus
est tyrannidis eius.
{15:21} Sonitus terroris semper in auribus illius: et
cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
{15:22} Non credit quod reverti
possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
{15:23} Cum se
moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum
dies.
{15:24} Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem,
qui præparatur ad prælium.
{15:25} Tetendit enim adversus Deum manum suam, et
contra Omnipotentem roboratus est.
{15:26} Cucurrit adversus eum erecto
collo, et pingui cervice armatus est.
{15:27} Operuit faciem eius crassitudo,
et de lateribus eius arvina dependet.
{15:28} Habitavit in civitatibus
desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
{15:29} Non
ditabitur, nec perseverabit substantia eius, nec mittet in terra radicem
suam.
{15:30} Non recedet de tenebris: ramos eius arefaciet flamma, et
auferetur spiritu oris sui.
{15:31} Non credet frustra errore deceptus, quod
aliquo pretio redimendus sit.
{15:32} Antequam dies eius impleantur, peribit:
et manus eius arescent.
{15:33} Lædetur quasi vinea in primo flore botrus
eius, et quasi oliva proiiciens florem suum.
{15:34} Congregatio enim
hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum, qui munera libenter
accipiunt.
{15:35} Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus eius
præparat dolos.
Iob 16
{16:1} Respondens autem Iob, dixit:
{16:2} Audivi frequenter
talia, consolatores onerosi omnes vos estis.
{16:3} Numquid habebunt finem
verba ventosa? aut aliquid tibi molestum est si loquaris?
{16:4} Poteram et
ego similia vestri loqui: atque utinam esset anima vestra pro anima
mea:
{16:5} Consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super
vos:
{16:6} Roborarem vos ore meo: et moverem labia mea, quasi parcens
vobis.
{16:7} Sed quid agam? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus: et si
tacuero, non recedet a me.
{16:8} Nunc autem oppressit me dolor meus, et in
nihilum redacti sunt omnes artus mei.
{16:9} Rugæ meæ testimonium dicunt
contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens
mihi.
{16:10} Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit
contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus
est.
{16:11} Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt
maxillam meam, saciati sunt pnis meis.
{16:12} Conclusit me Deus apud
iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
{16:13} Ego ille quondam opulentus
repente contritus sum: tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi
quasi in signum.
{16:14} Circumdedit me lanceis suis, convulneravit lumbos
meos, non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
{16:15} Concidit me
vulnere super vulnus, irruit in me quasi gigas.
{16:16} Saccum consui super
cutem meam, et operui cinere carnem meam.
{16:17} Facies mea intumuit a
fletu, et palpebræ meæ caligaverunt.
{16:18} Hæc passus sum absque iniquitate
manus meæ, cum haberem mundas ad Deum preces.
{16:19} Terra ne operias
sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus.
{16:20} Ecce
enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis.
{16:21} Verbosi amivi
mei: ad Deum stillat oculus meus.
{16:22} Atque utinam sic iudicaretur vir
cum Deo, quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo.
{16:23} Ecce enim
breves anni transeunt, et semitam, per quam non revertar, ambulo.
Iob 17
{17:1} Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et
solum mihi superest sepulchrum.
{17:2} Non peccavi, et in amaritudinibus
moratur oculus meus.
{17:3} Libera me Dominue, et pone me iuxta te, et
cuiusvis manus pugnet contra me.
{17:4} Cor eorum longe fecisti a disciplina,
propterea non exaltabuntur.
{17:5} Prædam pollicetur sociis, et oculi
filiorum eius deficient.
{17:6} Posuit me quasi in proverbium vulgi, et
exemplum sum coram eis.
{17:7} Caligavit ab indignatione oculus meus, et
membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
{17:8} Stupebunt iusti super hoc,
et innocens contra hypocritam suscitabitur.
{17:9} Et tenebit iustus viam
suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
{17:10} Igitur omnes vos
convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
{17:11}
Dies mei transierunt, cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor
meum:
{17:12} Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero
lucem.
{17:13} Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi
lectulum meum.
{17:14} Putredini dixi: Pater meus es, mater mea, et soror
mea, vermibus.
{17:15} Ubi est ergo nunc præstolatio mea, et patientiam meam
quis considerat?
{17:16} In profundissimum infernum descendent omnia mea:
putasne saltem ibi erit requies mihi?
Iob 18
{18:1} Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
{18:2} Usque ad
quem finem verba iactabitis? intelligite prius, et sic loquamur.
{18:3} Quare
reputati sumus ut iumenta, et sorduimus coram vobis?
{18:4} Qui perdis animam
tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur
rupes de loco suo?
{18:5} Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma
ignis eius?
{18:6} Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna, quæ
super eum est, extinguetur.
{18:7} Arctabuntur gressus virtutis eius, et
præcipitabit eum consilium suum.
{18:8} Immisit enim in rete pedes suos, et
in maculis eius ambulat.
{18:9} Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet
contra eum sitis.
{18:10} Abscondita est in terra pedica eius, et decipula
illius super semitam.
{18:11} Undique terrebunt eum formidines, et involvent
pedes eius.
{18:12} Attenuetur fame robur eius, et inedia invadat costas
illius.
{18:13} Devoret pulchritudinem cutis eius, consumat brachia illius
primogenita mors.
{18:14} Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et
calcet super eum, quasi rex, interitus.
{18:15} Habitent in tabernaculo
illius socii eius, qui non est, aspergatur in tabernaculo eius
sulphur.
{18:16} Deorsum radices eius siccentur, sursum autem atteratur
messis eius.
{18:17} Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen
eius in plateis.
{18:18} Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe
transferet eum.
{18:19} Non erit semen eius, neque progenies in populo suo,
nec ullæ reliquiæ in regionibus eius.
{18:20} In die eius stupebunt
novissimi, et primos invadet horror.
{18:21} Hæc sunt ergo tabernacula
iniqui, et iste locus eius, qui ignorat Deum.
Iob 19
{19:1} Respondens autem Iob, dixit:
{19:2} Usquequo affligitis
animam meam, et atteritis me sermonibus?
{19:3} En, decies confunditis me, et
non erubescitis opprimentes me.
{19:4} Nempe, et si ignoravi, mecum erit
ignorantia mea.
{19:5} At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis
meis.
{19:6} Saltem nunc intelligite quia Deus non æquo iudicio afflixerit
me, et flagellis suis me cinxerit.
{19:7} Ecce clamabo vim patiens, et nemo
audiet: vociferabor, et non est qui iudicet.
{19:8} Semitam meam
circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit.
{19:9}
Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
{19:10} Destruxit
me undique, et pereo, et quasi evulsæ arbori abstulit spem meam.
{19:11}
Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
{19:12}
Simul venerunt latrones eius, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in
gyro tabernaculum meum.
{19:13} Fratres meos longe fecit a me, et noti mei
quasi alieni recesserunt a me.
{19:14} Dereliquerunt me propinqui mei: et qui
me noverant, obliti sunt mei.
{19:15} Inquilini domus meæ, et ancillæ meæ
sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
{19:16}
Servum meum vocavi, et non respondit, ore proprio deprecabar illum.
{19:17}
Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
{19:18} Stulti
quoque despiciebant me, et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
{19:19}
Abominati sunt me quondam consiliarii mei: et quem maxime diligebam, aversatus
est me.
{19:20} Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum, et derelicta
sunt tantummodo labia circa dentes meos.
{19:21} Miseremini mei, miseremini
mei, saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me.
{19:22} Quare
persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini?
{19:23} Quis mihi
tribuat ut scribantur sermones mei? quis mihi det ut exarentur in
libro
{19:24} stylo ferreo, et plumbi lamina, vel celte sculpantur in
silice?
{19:25} Scio enim quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de
terra surrecturus sum:
{19:26} Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne
mea videbo Deum meum.
{19:27} Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei
conspecturi sunt, et non alius: reposita est hæc spes mea in sinu
meo.
{19:28} Quare ergo nunc dicitis: Persequamur eum, et radicem verbi
inveniamus contra eum?
{19:29} Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor
iniquitatum gladius est: et scitote esse iudicium.
Iob 20
{20:1} Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
{20:2}
Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa
rapitur.
{20:3} Doctrinam, qua me arguis, audiam, et spiritus intelligentiæ
meæ respondebit mihi.
{20:4} Hoc scio a principio, ex quo positus est homo
super terram,
{20:5} Quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad
instar puncti.
{20:6} Si ascenderit usque ad cælum superbia eius, et caput
eius nubes tetigerit:
{20:7} Quasi sterquilinium in fine perdetur: et qui eum
viderant, dicent: Ubi est?
{20:8} Velut somnium avolans non invenietur,
transiet sicut visio nocturna.
{20:9} Oculus, qui eum viderat, non videbit,
neque ultra intuebitur eum locus suus.
{20:10} Filii eius atterentur
egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
{20:11} Ossa eius
implebuntur vitiis adolescentiæ eius, et cum eo in pulvere dormient.
{20:12}
Cum enim dulce fuerit in ore eius malum, abscondet illud sub lingua
sua.
{20:13} Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture
suo.
{20:14} Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum
intrinsecus.
{20:15} Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre illius
extrahet eas Deus.
{20:16} Caput aspidum suget, et occidet eum lingua
viperæ.
{20:17} (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis, et
butyri.)
{20:18} Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: iuxta
multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
{20:19} Quoniam
confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.
{20:20}
Nec est satiatus venter eius: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non
poterit.
{20:21} Non remansit de cibo eius, et propterea nihil permanebit de
bonis eius.
{20:22} Cum satiatus fuerit, arctabitur, æstuabit, et omnis dolor
irruet super eum.
{20:23} Utinam impleatur venter eius, ut emittat in eum
iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
{20:24} Fugiet arma
ferrea, et irruet in arcum æreum.
{20:25} Eductus, et egrediens de vagina
sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent, et venient super eum
horribiles.
{20:26} Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis eius: devorabit
eum ignis, qui non succenditur, affligetur relictus in tabernaculo
suo.
{20:27} Revelabunt cæli iniquitatem eius, et terra consurget adversus
eum.
{20:28} Apertum erit germen domus illius, detrahetur in die furoris
Dei.
{20:29} Hæc est pars hominis impii a Deo, et hereditas verborum eius a
Domino.
Iob 21
{21:1} Respondens autem Iob, dixit:
{21:2} Audite quæso
sermones meos, et agite pnitentiam.
{21:3} Sustinete me, et ego loquar, et
post mea, si videbitur, verba ridete.
{21:4} Numquid contra hominem
disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
{21:5} Attendite me, et
obstupescite, et superponite digitum ori vestro:
{21:6} Et ego quando
recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
{21:7} Quare
ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
{21:8} Semen eorum
permanet coram eis, propinquorum turba, et nepotum in conspectu eorum.
{21:9}
Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
{21:10}
Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata ftu
suo.
{21:11} Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum
exultant lusibus.
{21:12} Tenent tympanum, et citharam, et gaudent ad sonitum
organi.
{21:13} Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna
descendunt.
{21:14} Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum
tuarum nolumus.
{21:15} Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis
prodest si oraverimus illum?
{21:16} Verumtamen quia non sunt in manu eorum
bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
{21:17} Quoties lucerna impiorum
extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris
sui?
{21:18} Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo
dispergit.
{21:19} Deus servabit filiis illius dolorem patris: et cum
reddiderit, tunc sciet.
{21:20} Videbunt oculi eius interfectionem suam, et
de furore Omnipotentis bibet.
{21:21} Quid enim ad eum pertinet de domo sua
post se? et si numerus mensium eius dimidietur?
{21:22} Numquid Deus docebit
quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
{21:23} Iste moritur robustus et
sanus, dives et felix.
{21:24} Viscera eius plena sunt adipe, et medullis
ossa illius irrigantur:
{21:25} Alius vero moritur in amaritudine animæ
absque ullis opibus:
{21:26} Et tamen simul in pulvere dormient, et vermes
operient eos.
{21:27} Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra
me iniquas.
{21:28} Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula
impiorum?
{21:29} Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum
intelligere cognoscetis:
{21:30} Quia in diem perditionis servatur malus, et
ad diem furoris ducetur.
{21:31} Quis arguet coram eo viam eius? et quæ
fecit, quis reddet illi?
{21:32} Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie
mortuorum vigilabit.
{21:33} Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem
hominem trahet, et ante se innumerabiles.
{21:34} Quomodo igitur consolamini
me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Iob 22
{22:1} Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
{22:2}
Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ?
{22:3}
Qui prodest Deo si iustus fueris? aut quid ei confers si immaculata fuerit via
tua?
{22:4} Numquid timens arguet te, et veniet tecum in iudicium,
{22:5}
Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas?
{22:6}
Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti
vestibus.
{22:7} Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti
panem.
{22:8} In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus
obtinebas eam.
{22:9} Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum
comminuisti.
{22:10} Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te
formido subita.
{22:11} Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum
inundantium non oppressum iri?
{22:12} An non cogitas quod Deus excelsior
cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur?
{22:13} Et dicis: Quid enim
novit Deus? et quasi per caliginem iudicat.
{22:14} Nubes latibulum eius, nec
nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat.
{22:15} Numquid semitam
sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui?
{22:16} Qui sublati
sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum:
{22:17} Qui
dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens,
æstimabant eum:
{22:18} Cum ille implesset domos eorum bonis, quorum
sententia procul sit a me.
{22:19} Videbunt iusti, et lætabuntur, et innocens
subsannabit eos.
{22:20} Nonne succisa est erectio eorum, et reliquias eorum
devoravit ignis?
{22:21} Acquiesce igitur ei, et habeto pacem: et per hæc
habebis fructus optimos.
{22:22} Suscipe ex ore illius legem, et pone
sermones eius in corde tuo.
{22:23} Si reversus fueris ad Omnipotentem,
ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
{22:24} Dabit
pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
{22:25} Eritque Omnipotens
contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
{22:26} Tunc super
Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
{22:27}
Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
{22:28} Decernes rem, et
veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
{22:29} Qui enim humiliatus
fuerit, erit in gloria: et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
{22:30}
Salvabitur innocens, salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Iob 23
{23:1} Respondens autem Iob, ait:
{23:2} Nunc quoque in
amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum
meum.
{23:3} Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam
usque ad solium eius?
{23:4} Ponam coram eo iudicium, et os meum replebo
increpationibus.
{23:5} Ut sciam verba, quæ mihi respondeat, et intelligam
quid loquatur mihi.
{23:6} Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec
magnitudinis suæ mole me premat.
{23:7} Proponat æquitatem contra me, et
perveniat ad victoriam iudicium meum.
{23:8} Si ad Orientem iero, non
apparet: si ad Occidentem, non intelligam eum.
{23:9} Si ad sinistram, quid
agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo
illum.
{23:10} Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum, quod per
ignem transit:
{23:11} Vestigia eius secutus est pes meus, viam eius
custodivi, et non declinavi ex ea.
{23:12} A mandatis labiorum eius non
recessi, et in sinu meo abscondi verba oris eius.
{23:13} Ipse enim solus
est, et nemo avertere potest cogitationem eius: et anima eius quodcumque voluit,
hoc fecit.
{23:14} Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa
similia præsto sunt ei.
{23:15} Et idcirco a facie eius turbatus sum, et
considerans eum, timore sollicitor.
{23:16} Deus mollivit cor meum, et
Omnipotens conturbavit me.
{23:17} Non enim perii propter imminentes
tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Iob 24
{24:1} Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem
noverunt eum, ignorant dies illius.
{24:2} Alii terminos transtulerunt,
diripuerunt greges, et paverunt eos.
{24:3} Asinum pupillorum abegerunt, et
abstulerunt pro pignore bovem viduæ.
{24:4} Subverterunt pauperum viam, et
oppresserunt pariter mansuetos terræ.
{24:5} Alii quasi onagri in deserto
egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem
liberis.
{24:6} Agrum non suum demetunt: et vineam eius, quem vi
oppresserint, vindemiant.
{24:7} Nudos dimittunt homines, indumenta
tollentes, quibus non est operimentum in frigore:
{24:8} Quos imbres montium
rigant: et non habentes velamen, amplexantur lapides.
{24:9} Vim fecerunt
deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
{24:10} Nudis et
incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
{24:11} Inter
acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
{24:12} De
civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit, et Deus
inultum abire non patitur.
{24:13} Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt
vias eius, nec reversi sunt per semitas eius.
{24:14} Mane primo consurgit
homicida, interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi
fur.
{24:15} Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit
oculus: et operiet vultum suum.
{24:16} Perfodit in tenebris domos, sicut in
die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
{24:17} Si subito apparuerit
aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce
ambulant.
{24:18} Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars eius in
terra, nec ambulet per viam vinearum.
{24:19} Ad nimium calorem transeat ab
aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
{24:20} Obliviscatur eius
misericordia: dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur
quasi lignum infructuosum.
{24:21} Pavit enim sterilem, quæ non parit, et
viduæ bene non fecit.
{24:22} Detraxit fortes in fortitudine sua: et cum
steterit, non credet vitæ suæ.
{24:23} Dedit ei Deus locum pnitentiæ, et
ille abutitur eo in superbiam: oculi autem eius sunt in viis illius.
{24:24}
Elevati sunt ad modicum, et non subsistent, et humiliabuntur sicut omnia, et
auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
{24:25} Quod si non est
ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba
mea?
Iob 25
{25:1} Respondens autem Baldad Suhites, dixit:
{25:2} Potestas
et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
{25:3}
Numquid est numerus militum eius? et super quem non surget lumen
illius?
{25:4} Numquid iustificari potest homo comparatus Deo, aut apparere
mundus natus de muliere?
{25:5} Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non
sunt mundæ in conspectu eius:
{25:6} Quanto magis homo putredo, et filius
hominis vermis?
Iob 26
{26:1} Respondens autem Iob, dixit:
{26:2} Cuius adiutor es?
numquid imbecillis? et sustentas brachium eius, qui non est fortis?
{26:3}
Cui dedisti consilium? forsitan illi qui non habet sapientiam, et prudentiam
tuam ostendisti plurimam.
{26:4} Quem docere voluisti? nonne eum, qui fecit
spiramentum?
{26:5} Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum
eis.
{26:6} Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum
perditioni.
{26:7} Qui extendit Aquilonem super vacuum, et appendit terram
super nihilum.
{26:8} Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant
pariter deorsum.
{26:9} Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud
nebulam suam.
{26:10} Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et
tenebræ.
{26:11} Columnæ cæli contremiscunt, et pavent ad nutum
eius.
{26:12} In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et
prudentia eius percussit superbum.
{26:13} Spiritus eius ornavit cælos: et
obstetricante manu eius, eductus est coluber tortuosus.
{26:14} Ecce, hæc ex
parte dicta sunt viarum eius: et cum vix parvam stillam sermonis eius
audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Iob 27
{27:1} Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et
dixit:
{27:2} Vivit Deus, qui abstulit iudicium meum, et Omnipotens, qui ad
amaritudinem adduxit animam meam.
{27:3} Quia donec superest halitus in me,
et spiritus Dei in naribus meis,
{27:4} Non loquentur labia mea iniquitatem,
nec lingua mea meditabitur mendacium.
{27:5} Absit a me ut iustos vos esse
iudicem: donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
{27:6}
Iustificationem meam, quam cpi tenere, non deseram: neque enim reprehendit me
cor meum in omni vita mea.
{27:7} Sit ut impius, inimicus meus: et
adversarius meus, quasi iniquus.
{27:8} Quæ est enim spes hypocritæ si avare
rapiat, et non liberet Deus animam eius?
{27:9} Numquid Deus audiet clamorem
eius cum venerit super eum angustia?
{27:10} Aut poterit in Omnipotente
delectari, et invocare Deum omni tempore?
{27:11} Docebo vos per manum Dei
quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
{27:12} Ecce, vos omnes nostis, et quid
sine causa vana loquimini?
{27:13} Hæc est pars hominis impii apud Deum, et
hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
{27:14} Si
multiplicati fuerint filii eius, in gladio erunt, et nepotes eius non
saturabuntur pane.
{27:15} Qui reliqui fuerint ex eo, sepelientur in
interitu, et viduæ illius non plorabunt.
{27:16} Si comportaverit quasi
terram argentum, et sicut lutum præparaverit vestimenta:
{27:17} Præparabit
quidem, sed iustus vestietur illis: et argentum innocens dividet.
{27:18}
Ædificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
{27:19}
Dives cum dormierit, nihil secum auferet: aperiet oculos suos, et nihil
inveniet.
{27:20} Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum
tempestas.
{27:21} Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet
eum de loco suo.
{27:22} Et mittet super eum, et non parcet: de manu eius
fugiens fugiet.
{27:23} Stringet super eum manus suas, et sibilabit super
illum, intuens locum eius.
Iob 28
{28:1} Habet argentum, venarum suarum principia: et auro locus
est, in quo conflatur.
{28:2} Ferrum de terra tollitur: et lapis solutus
calore, in æs vertitur.
{28:3} Tempus posuit tenebris, et universorum finem
ipse considerat, lapidem quoque caliginis, et umbram mortis.
{28:4} Dividit
torrens a populo peregrinante, eos, quos oblitus est pes egentis hominis, et
invios.
{28:5} Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igni subversa
est.
{28:6} Locus sapphiri lapides eius, et glebæ illius aurum.
{28:7}
Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
{28:8} Non
calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leæna.
{28:9} Ad
silicem extendit manum suam, subvertit a radicibus montes.
{28:10} In petris
rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus eius.
{28:11} Profunda quoque
fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
{28:12} Sapientia
vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
{28:13} Nescit homo
pretium eius, nec invenitur in terra suaviter viventium.
{28:14} Abyssus
dicit: Non est in me: et mare loquitur: Non est mecum.
{28:15} Non dabitur
aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione eius.
{28:16}
Non conferetur tinctis Indiæ coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo, vel
sapphiro.
{28:17} Non adæquabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro
ea vasa auri:
{28:18} Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione
eius: trahitur autem sapientia de occultis.
{28:19} Non adæquabitur ei
topazius de Æthiopia, nec tincturæ mundissimæ componetur.
{28:20} Unde ergo
sapientia venit? et quis est locus intelligentiæ?
{28:21} Abscondita est ab
oculis omnium viventium, volucres quoque cæli latet.
{28:22} Perditio et mors
dixerunt: Auribus nostris audivimus famam eius.
{28:23} Deus intelligit viam
eius, et ipse novit locum illius.
{28:24} Ipse enim fines mundi intuetur: et
omnia, quæ sub cælo sunt, respicit.
{28:25} Qui fecit ventis pondus, et aquas
appendit in mensura.
{28:26} Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis
sonantibus:
{28:27} Tunc vidit illam, et enarravit, et præparavit, et
investigavit.
{28:28} Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia:
et recedere a malo, intelligentia.
Iob 29
{29:1} Addidit quoque Iob, assumens parabolam suam, et
dixit:
{29:2} Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos secundum dies,
quibus Deus custodiebat me?
{29:3} Quando splendebat lucerna eius super caput
meum, et ad lumen eius ambulabam in tenebris?
{29:4} Sicut fui in diebus
adolescentiæ meæ, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo?
{29:5} Quando
erat Omnipotens mecum: et in circuitu meo pueri mei?
{29:6} Quando lavabam
pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei?
{29:7} Quando
procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi?
{29:8}
Videbant me iuvenes, et abscondebantur: et senes assurgentes stabant.
{29:9}
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
{29:10} Vocem
suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
{29:11} Auris
audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi.
{29:12}
Eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum, cui non esset
adiutor.
{29:13} Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduæ
consolatus sum.
{29:14} Iustitia indutus sum: et vestivi me, sicut vestimento
et diademate, iudicio meo.
{29:15} Oculus fui cæco, et pes claudo.
{29:16}
Pater eram pauperum: et causam quam nesciebam, diligentissime
investigabam.
{29:17} Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius
auferebam prædam.
{29:18} Dicebamque: In nidulo meo moriar, et sicut palma
multiplicabo dies.
{29:19} Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur
in messione mea.
{29:20} Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu
mea instaurabitur.
{29:21} Qui me audiebant, expectabant sententiam, et
intenti tacebant ad consilium meum.
{29:22} Verbis meis addere nihil
audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
{29:23} Expectabant me
sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
{29:24}
Siquando ridebam ad eos, non credebant, et lux vultus mei non cadebat in
terram.
{29:25} Si voluissem ire ad eos, sedebam primus: cumque sederem quasi
rex, circumstante exercitu, eram tamen mrentium consolator.
Iob 30
{30:1} Nunc autem derident me iuniores tempore, quorum non
dignabar patres ponere cum canibus gregis mei:
{30:2} Quorum virtus manuum
mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni.
{30:3} Egestate et
fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate, et
miseria.
{30:4} Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix
iuniperorum erat cibus eorum.
{30:5} Qui de convallibus ista rapientes, cum
singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
{30:6} In desertis
habitabant torrentium, et in cavernis terræ, vel super glaream.
{30:7} Qui
inter huiuscemodi lætabantur, et esse sub sentibus delicias
computabant.
{30:8} Filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non
parentes.
{30:9} Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in
proverbium.
{30:10} Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam
conspuere non verentur.
{30:11} Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,
et frenum posuit in os meum.
{30:12} Ad dexteram orientis calamitates meæ
illico surrexerunt: pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus
semitis suis.
{30:13} Dissipaverunt itinera mea, insidiati sunt mihi, et
prævaluerunt, et non fuit qui ferret auxilium.
{30:14} Quasi rupto muro, et
aperta ianua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
{30:15}
Redactus sum in nihilum: abstulisti quasi ventus desiderium meum: et velut nubes
pertransiit salus mea.
{30:16} Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,
et possident me dies afflictionis.
{30:17} Nocte os meum perforatur
doloribus: et qui me comedunt, non dormiunt.
{30:18} In multitudine eorum
consumitur vestimentum meum, et quasi capito tunicæ succinxerunt me.
{30:19}
Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillæ et cineri.
{30:20} Clamo ad
te, et non exaudis me: sto, et non respicis me.
{30:21} Mutatus es mihi in
crudelem, et in duritia manus tuæ adversaris mihi.
{30:22} Elevasti me, et
quasi super ventum ponens elisisti me valide.
{30:23} Scio quia morti trades
me, ubi constituta est domus omni viventi.
{30:24} Verumtamen non ad
consumptionem eorum emittis manum tuam: et si corruerint, ipse
salvabis.
{30:25} Flebam quondam super eo, qui afflictus erat, et
compatiebatur anima mea pauperi.
{30:26} Expectabam bona, et venerunt mihi
mala: præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
{30:27} Interiora mea
efferbuerunt absque ulla requie, prævenerunt me dies afflictionis.
{30:28}
Mrens incedebam, sine furore, consurgens, in turba clamabam.
{30:29} Frater
fui draconum, et socius struthionum.
{30:30} Cutis mea denigrata est super
me, et ossa mea aruerunt præ caumate.
{30:31} Versa est in luctum cithara
mea, et organum meum in vocem flentium.
Iob 31
{31:1} Pepigi fdus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de
virgine.
{31:2} Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hereditatem
Omnipotens de excelsis?
{31:3} Numquid non perditio est iniquo, et alienatio
operantibus iniustitiam?
{31:4} Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos
gressus meos dinumerat?
{31:5} Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo
pes meus:
{31:6} Appendat me in statera iusta, et sciat Deus simplicitatem
meam.
{31:7} Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos
cor meum, et si manibus meis adhæsit macula:
{31:8} Seram, et alium comedat:
et progenies mea eradicetur.
{31:9} Si deceptum est cor meum super muliere,
et si ad ostium amici mei insidiatus sum:
{31:10} Scortum alterius sit uxor
mea, et super illam incurventur alii.
{31:11} Hoc enim nefas est, et
iniquitas maxima.
{31:12} Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia
eradicans genimina.
{31:13} Si contempsi subire iudicium cum servo meo, et
ancilla mea, cum disceptarent adversum me.
{31:14} Quid enim faciam cum
surrexerit ad iudicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo
illi?
{31:15} Numquid non in utero fecit me qui et illum operatus est: et
formavit me in vulva unus?
{31:16} Si negavi, quod volebant, pauperibus, et
oculos viduæ expectare feci:
{31:17} Si comedi buccellam meam solus, et non
comedit pupillus ex ea:
{31:18} (Quia ab infantia mea crevit mecum miseratio:
et de utero matris meæ egressa est mecum.)
{31:19} Si despexi pereuntem, eo
quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem:
{31:20} Si non
benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus
est:
{31:21} Si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in
porta superiorem:
{31:22} Humerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum
cum suis ossibus confringatur.
{31:23} Semper enim quasi tumentes super me
fluctus timui Deum, et pondus eius ferre non potui.
{31:24} Si putavi aurum
robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea.
{31:25} Si lætatus sum super multis
divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea.
{31:26} Si vidi solem cum
fulgeret, et lunam incedentem clare:
{31:27} Et lætatum est in abscondito cor
meum, et osculatus sum manum meam ore meo.
{31:28} Quæ est iniquitas maxima,
et negatio contra Deum altissimum.
{31:29} Si gavisus sum ad ruinam eius, qui
me oderat, et exultavi quod invenisset eum malum.
{31:30} Non enim dedi ad
peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius.
{31:31} Si non
dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus eius ut
saturemur?
{31:32} Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori
patuit.
{31:33} Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo
iniquitatem meam.
{31:34} Si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio
propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
{31:35}
Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens: et librum
scribat ipse qui iudicat.
{31:36} Ut in humero meo portem illum, et circumdem
illum quasi coronam mihi?
{31:37} Per singulos gradus meos pronunciabo illum,
et quasi principi offeram eum.
{31:38} Si adversum me terra mea clamat, et
cum ipsa sulci eius deflent:
{31:39} Si fructus eius comedi absque pecunia,
et animam agricolarum eius afflixi:
{31:40} Pro frumento oriatur mihi
tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Iob.
Iob 32
{32:1} Omiserunt autem tres viri isti respondere Iob, eo quod
iustus sibi videretur.
{32:2} Et iratus, indignatusque est Eliu filius
Barachel Buzites, de cognatione Ram: iratus est autem adversum Iob, eo quod
iustum se esse diceret coram Deo.
{32:3} Porro adversum amicos eius
indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed
tantummodo condemnassent Iob.
{32:4} Igitur Eliu expectavit Iob loquentem: eo
quod seniores essent qui loquebantur.
{32:5} Cum autem vidisset quod tres
respondere non potuissent, iratus est vehementer.
{32:6} Respondensque Eliu
filius Barachel Buzites, dixit: Iunior sum tempore, vos autem antiquiores,
idcirco demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
{32:7}
Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret
sapientiam.
{32:8} Sed, ut video, Spiritus est in hominibus, et inspiratio
Omnipotentis dat intelligentiam.
{32:9} Non sunt longævi sapientes, nec senes
intelligunt iudicium.
{32:10} Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego
meam sapientiam.
{32:11} Expectavi enim sermones vestros, audivi prudentiam
vestram, donec disceptaremini sermonibus:
{32:12} Et donec putabam vos
aliquid dicere, considerabam: sed, ut video, non est qui possit arguere Iob, et
respondere ex vobis sermonibus eius.
{32:13} Ne forte dicatis: Invenimus
sapientiam, Deus proiecit eum, non homo.
{32:14} Nihil locutus est mihi, et
ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
{32:15} Extimuerunt, nec
responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
{32:16} Quoniam igitur
expectavi, et non sunt locuti: steterunt, nec ultra responderunt:
{32:17}
Respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
{32:18} Plenus sum
enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
{32:19} En venter meus
quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
{32:20}
Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
{32:21} Non
accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
{32:22} Nescio enim
quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me Factor meus.
Iob 33
{33:1} Audi igitur Iob eloquia mea, et omnes sermones meos
ausculta.
{33:2} Ecce aperui os meum, loquatur lingua mea in faucibus
meis.
{33:3} Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea
loquentur.
{33:4} Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis
vivificavit me.
{33:5} Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam
consiste.
{33:6} Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego
quoque formatus sum.
{33:7} Verumtamen miraculum meum non te terreat, et
eloquentia mea non sit tibi gravis.
{33:8} Dixisti ergo in auribus meis, et
vocem verborum tuorum audivi:
{33:9} Mundus sum ego, et absque delicto:
immaculatus, et non est iniquitas in me.
{33:10} Quia querelas in me reperit,
ideo arbitratus est me inimicum sibi.
{33:11} Posuit in nervo pedes meos,
custodivit omnes semitas meas.
{33:12} Hoc est ergo, in quo non es
iustificatus: respondebo tibi, quia maior sit Deus homine.
{33:13} Adversus
eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi?
{33:14} Semel
loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
{33:15} Per somnium in visione
nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo:
{33:16}
Tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
{33:17} Ut
avertat hominem ab his, quæ facit, et liberet eum de superbia:
{33:18} Eruens
animam eius a corruptione: et vitam illius, ut non transeat in
gladium.
{33:19} Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa eius
marcescere facit.
{33:20} Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animæ
illius cibus ante desiderabilis.
{33:21} Tabescet caro eius, et ossa, quæ
tecta fuerant, nudabuntur.
{33:22} Appropinquavit corruptioni anima eius, et
vita illius mortiferis.
{33:23} Si fuerit pro eo Angelus loquens, unus de
millibus, ut annunciet hominis æquitatem:
{33:24} Miserebitur eius, et dicet:
Libera eum, ut non descendat in corruptionem: inveni in quo ei
propitier.
{33:25} Consumpta est caro eius a suppliciis, revertatur ad dies
adolescentiæ suæ.
{33:26} Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit: et
videbit faciem eius in iubilo, et reddet homini iustitiam suam.
{33:27}
Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et, ut eram dignus, non
recepi.
{33:28} Liberavit animam suam ne pergeret in interitum, sed vivens
lucem videret.
{33:29} Ecce, hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per
singulos.
{33:30} Ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce
viventium.
{33:31} Attende Iob, et audi me: et tace, dum loquor.
{33:32}
Si autem habes quod loquaris, responde mihi, loquere: volo enim, te apparere
iustum.
{33:33} Quod si non habes, audi me: tace, et docebo te
sapientiam.
Iob 34
{34:1} Pronuntians itaque Eliu, etiam hæc locutus est:
{34:2}
Audite sapientes verba mea, et eruditi auscultate me:
{34:3} Auris enim verba
probat, et guttur escas gustu diiudicat.
{34:4} Iudicium eligamus nobis, et
inter nos videamus quid sit melius.
{34:5} Quia dixit Iob: Iustus sum, et
Deus subvertit iudicium meum.
{34:6} In iudicando enim me, mendacium est:
violenta sagitta mea absque ullo peccato.
{34:7} Quis est vir ut est Iob, qui
bibit subsannationem quasi aquam:
{34:8} Qui graditur cum operantibus
iniquitatem, et ambulat cum viris impiis?
{34:9} Dixit enim: Non placebit vir
Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
{34:10} Ideo viri cordati audite me, absit a
Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
{34:11} Opus enim hominis reddet
ei, et iuxta vias singulorum restituet eis.
{34:12} Vere enim Deus non
condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet iudicium.
{34:13} Quem
constituit alium super terram? aut quem posuit super orbem, quem fabricatus
est?
{34:14} Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se
trahet.
{34:15} Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem
revertetur.
{34:16} Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta
vocem eloquii mei.
{34:17} Numquid qui non amat iudicium, sanari potest? et
quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas?
{34:18} Qui dicit regi,
apostata: qui vocat duces impios:
{34:19} Qui non accipit personas principum:
nec cognovit tyrannum, cum disceptaret contra pauperum: opus enim manuum eius
sunt universi.
{34:20} Subito morientur, et in media nocte turbabuntur
populi, et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
{34:21} Oculi
enim eius super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
{34:22} Non
sunt tenebræ, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur
iniquitatem.
{34:23} Neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad
Deum in iudicium.
{34:24} Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet
alios pro eis.
{34:25} Novit enim opera eorum: et idcirco inducet noctem, et
conterentur.
{34:26} Quasi impios percussit eos in loco videntium.
{34:27}
Qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias eius intelligere
noluerunt:
{34:28} Ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret
vocem pauperum.
{34:29} Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet?
ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum et super gentes et
super omnes homines?
{34:30} Qui regnare facit hominem hypocritam propter
peccata populi.
{34:31} Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non
prohibebo.
{34:32} Si erravi, tu doce me: si iniquitatem locutus sum, ultra
non addam.
{34:33} Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi? tu
enim cpisti loqui, et non ego: quod si quid nosti melius, loquere.
{34:34}
Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
{34:35} Iob
autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
{34:36}
Pater mi, probetur Iob usque ad finem: ne desinas ab homine
iniquitatis.
{34:37} Quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos
interim constringatur: et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis
Deum.
Iob 35
{35:1} Igitur Eliu hæc rursum locutus est:
{35:2} Numquid æqua
tibi videtur tua cogitatio, ut diceres: Iustior sum Deo?
{35:3} Dixisti enim:
Non tibi placet quod rectum est: vel quid tibi proderit, si ego
peccavero?
{35:4} Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis
tecum.
{35:5} Suspice cælum et intuere, et contemplare æthera quod altior te
sit.
{35:6} Si peccaveris, quid ei nocebis? et si multiplicatæ fuerint
iniquitates tuæ, quid facies contra eum?
{35:7} Porro si iuste egeris, quid
donabis ei, aut quid de manu tua accipiet?
{35:8} Homini, qui similis tui
est, nocebit impietas tua: et filium hominis adiuvabit iustitia tua.
{35:9}
Propter multitudinem calumniatorum clamabunt: et eiulabunt propter vim brachii
tyrannorum.
{35:10} Et non dixit: Ubi est Deus, qui fecit me, qui dedit
carmina in nocte,
{35:11} Qui docet nos super iumenta terræ, et super
volucres cæli erudit nos.
{35:12} Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter
superbiam malorum.
{35:13} Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas
singulorum intuebitur.
{35:14} Etiam cum dixeris: Non considerat: iudicare
coram illo, et expecta eum.
{35:15} Nunc enim non infert furorem suum, nec
ulciscitur scelus valde.
{35:16} Ergo Iob frustra aperit os suum, et absque
scientia verba multiplicat.
Iob 36
{36:1} Addens quoque Eliu, hæc locutus est:
{36:2} Sustine me
paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
{36:3}
Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo iustum.
{36:4}
Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur
tibi.
{36:5} Deus potentes non abiicit, cum et ipse sit potens.
{36:6} Sed
non salvat impios, et iudicium pauperibus tribuit.
{36:7} Non auferet a iusto
oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi
eriguntur.
{36:8} Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus
paupertatis.
{36:9} Indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia
violenti fuerunt.
{36:10} Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et
loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
{36:11} Si audierint et
observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria:
{36:12}
Si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in
stultitia.
{36:13} Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt
cum vincti fuerint.
{36:14} Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum
inter effeminatos.
{36:15} Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in
tribulatione aurem eius.
{36:16} Igitur salvabit te de ore angusto latissime,
et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena
pinguedine.
{36:17} Causa tua quasi impii iudicata est, causam iudiciumque
recipies.
{36:18} Non te ergo superet ira, ut aliquem opprimas: nec multitudo
donorum inclinet te.
{36:19} Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et
omnes robustos fortitudine.
{36:20} Ne protrahas noctem, ut ascendant populi
pro eis.
{36:21} Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim cpisti sequi
post miseriam.
{36:22} Ecce, Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei
similis in legislatoribus.
{36:23} Quis poterit scrutari vias eius? aut quis
potest ei dicere: Operatus es iniquitatem?
{36:24} Memento quod ignores opus
eius, de quo cecinerunt viri.
{36:25} Omnes homines vident eum, unusquisque
intuetur procul.
{36:26} Ecce, Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus
annorum eius inæstimabilis.
{36:27} Qui aufert stillas pluviæ, et effundit
imbres ad instar gurgitum.
{36:28} Qui de nubibus fluunt, quæ prætexunt
cuncta desuper.
{36:29} Si voluerit extendere nubes quasi tentorium
suum.
{36:30} Et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris
operiet.
{36:31} Per hæc enim iudicat populos, et dat escas multis
mortalibus.
{36:32} In manibus abscondit lucem, et præcepit ei ut rursus
adveniat.
{36:33} Annunciat de ea amico suo, quod possessio eius sit, et ad
eam possit ascendere.
Iob 37
{37:1} Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco
suo.
{37:2} Audite auditionem in terrore vocis eius, et sonum de ore illius
procedentem.
{37:3} Subter omnes cælos ipse considerat, et lumen illius super
terminos terræ.
{37:4} Post eum rugiet sonitus, tonabit voce magnitudinis
suæ, et non investigabitur, cum audita fuerit vox eius.
{37:5} Tonabit Deus
in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia.
{37:6} Qui
præcipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis
suæ.
{37:7} Qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera
sua.
{37:8} Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo
morabitur.
{37:9} Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo
frigus.
{37:10} Flante Deo concrescit gelu, et rursum latissimæ funduntur
aquæ.
{37:11} Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen
suum.
{37:12} Quæ lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis
duxerit, ad omne quod præceperit illis super faciem orbis terrarum:
{37:13}
Sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiæ suæ
eas iusserit inveniri.
{37:14} Ausculta hæc Iob: sta, et considera mirabilia
Dei.
{37:15} Numquid scis quando præceperit Deus pluviis, ut ostenderent
lucem nubium eius?
{37:16} Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas
scientias?
{37:17} Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit
terra Austro?
{37:18} Tu forsitan cum eo fabricatus es cælos, qui solidissimi
quasi ære fusi sunt.
{37:19} Ostende nobis quid dicamus illi: nos quippe
involvimur tenebris.
{37:20} Quis narrabit ei quæ loquor? etiam si locutus
fuerit homo, devorabitur.
{37:21} At nunc non vident lucem: subito aer
cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
{37:22} Ab Aquilone aurum
venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
{37:23} Digne eum invenire non
possumus: magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia et enarrari non
potest.
{37:24} Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes,
qui sibi videntur esse sapientes.
Iob 38
{38:1} Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
{38:2}
Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis?
{38:3} Accinge sicut
vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
{38:4} Ubi eras quando
ponebam fundamenta terræ? indica mihi si habes intelligentiam.
{38:5} Quis
posuit mensuras eius, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam?
{38:6}
Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem
eius,
{38:7} Cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes filii
Dei?
{38:8} Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva
procedens:
{38:9} Cum ponerem nubem vestimentum eius, et caligine illud quasi
pannis infantiæ obvolverem?
{38:10} Circumdedi illud terminis meis, et posui
vectem, et ostia:
{38:11} Et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius,
et hic confringes tumentes fluctus tuos.
{38:12} Numquid post ortum tuum
præcepisti diluculo, et ostendisti auroræ locum suum?
{38:13} Et tenuisti
concutiens extrema terræ, et excussisti impios ex ea?
{38:14} Restituetur ut
lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum:
{38:15} Auferetur ab impiis
lux sua, et brachium excelsum confringetur.
{38:16} Numquid ingressus es
profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti?
{38:17} Numquid apertæ
sunt tibi portæ mortis, et ostia tenebrosa vidisti?
{38:18} Numquid
considerasti latitudinem terræ? indica mihi, si nosti, omnia,
{38:19} In qua
via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit:
{38:20} Ut ducas unumquodque
ad terminos suos, et intelligas semitas domus eius.
{38:21} Sciebas tunc quod
nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras?
{38:22} Numquid ingressus
es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
{38:23} Quæ præparavi
in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
{38:24} Per quam viam spargitur
lux, dividitur æstus super terram?
{38:25} Quis dedit vehementissimo imbri
cursum, et viam sonantis tonitrui,
{38:26} Ut plueret super terram absque
homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
{38:27} Ut impleret
inviam et desolatam, et produceret herbas virentes?
{38:28} Quis est pluviæ
pater? vel quis genuit stillas roris?
{38:29} De cuius utero egressa est
glacies? et gelu de cælo quis genuit?
{38:30} In similitudinem lapidis aquæ
durantur, et superficies abyssi constringitur.
{38:31} Numquid coniungere
valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris
dissipare?
{38:32} Numquid producis Luciferum in tempore suo, et Vesperum
super filios terræ consurgere facis?
{38:33} Numquid nosti ordinem cæli, et
pones rationem eius in terra?
{38:34} Numquid elevabis in nebula vocem tuam,
et impetus aquarum operiet te?
{38:35} Numquid mittes fulgura, et ibunt, et
revertentia dicent tibi: Adsumus?
{38:36} Quis posuit in visceribus hominis
sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam?
{38:37} Quis enarrabit
cælorum rationem, et concentum cæli quis dormire faciet?
{38:38} Quando
fundebatur pulvis in terra, et glebæ compingebantur?
{38:39} Numquid capies
leænæ prædam, et animam catulorum eius implebis,
{38:40} Quando cubant in
antris, et in specubus insidiantur?
{38:41} Quis præparat corvo escam suam,
quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant
cibos?
Iob 39
{39:1} Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel
parturientes cervas observasti?
{39:2} Dinumerasti menses conceptus earum, et
scisti tempus partus earum?
{39:3} Incurvantur ad ftum, et pariunt, et
rugitus emittunt.
{39:4} Separantur filii earum, et pergunt ad pastum:
egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
{39:5} Quis dimisit onagrum liberum,
et vincula eius quis solvit?
{39:6} Cui dedi in solitudine domum, et
tabernacula eius in terra salsuginis.
{39:7} Contemnit multitudinem
civitatis, clamorem exactoris non audit.
{39:8} Circumspicit montes pascuæ
suæ, et virentia quæque perquirit.
{39:9} Numquid volet rhinoceros servire
tibi, aut morabitur ad præsepe tuum?
{39:10} Numquid alligabis rhinocerota ad
arandum loro tuo? aut confringet glebas vallium post te?
{39:11} Numquid
fiduciam habebis in magna fortitudine eius, et derelinques ei labores
tuos?
{39:12} Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam
congreget?
{39:13} Penna struthionis similis est pennis herodii, et
accipitris.
{39:14} Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in
pulvere calefacies ea?
{39:15} Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia
agri conterat.
{39:16} Duratur ad filios suos quasi non sint sui, frustra
laboravit nullo timore cogente.
{39:17} Privavit enim eam Deus sapientia, nec
dedit illi intelligentiam.
{39:18} Cum tempus fuerit, in altum alas erigit:
deridet equum et ascensorem eius.
{39:19} Numquid præbebis equo fortitudinem,
aut circumdabis collo eius hinnitum?
{39:20} Numquid suscitabis eum quasi
locustas? gloria narium eius terror.
{39:21} Terram ungula fodit, exultat
audacter: in occursum pergit armatis.
{39:22} Contemnit pavorem, nec cedit
gladio.
{39:23} Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et
clypeus.
{39:24} Fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubæ sonare
clangorem.
{39:25} Ubi audierit buccinam, dicit: Vah, procul odoratur bellum,
exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
{39:26} Numquid per sapientiam
tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad Austrum?
{39:27} Numquid ad
præceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum?
{39:28} In
petris manet, et in præruptis silicibus commoratur, atque inaccessis
rupibus.
{39:29} Inde contemplatur escam, et de longe oculi eius
prospiciunt,
{39:30} Pulli eius lambent sanguinem: et ubicumque cadaver
fuerit, statim adest.
{39:31} Et adiecit Dominus, et locutus est ad
Iob:
{39:32} Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit? utique
qui arguit Deum, debet respondere ei.
{39:33} Respondens autem Iob Domino,
dixit:
{39:34} Qui leviter locutus sum, respondere quid possum? manum meam
ponam super os meum.
{39:35} Unum locutus sum, quod utinam non dixissem: et
alterum, quibus ultra non addam.
Iob 40
{40:1} Respondens autem Dominus Iob de turbine, dixit:
{40:2}
Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te: et indica mihi.
{40:3} Numquid
irritum facies iudicium meum: et condemnabis me, ut te iustificeris?
{40:4}
Et si habes brachium sicut Deus, et si voce simili tonas?
{40:5} Circumda
tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere
vestibus.
{40:6} Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem
arrogantem humilia.
{40:7} Respice cunctos superbos, et confunde eos, et
contere impios in loco suo.
{40:8} Absconde eos in pulvere simul, et facies
eorum demerge in foveam:
{40:9} Et ego confitebor quod salvare te possit
dextera tua.
{40:10} Ecce, Behemoth, quem feci tecum, fnum quasi bos
comedet:
{40:11} Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico
ventris eius.
{40:12} Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi testiculorum
eius perplexi sunt.
{40:13} Ossa eius velut fistulæ æris, cartilago illius
quasi laminæ ferreæ.
{40:14} Ipse est principium viarum Dei, qui fecit eum,
applicabit gladium eius.
{40:15} Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri
ludent ibi.
{40:16} Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis
humentibus.
{40:17} Protegunt umbræ umbram eius, circumdabunt eum salices
torrentis.
{40:18} Ecce, absorbebit fluvium, et non mirabitur: et habet
fiduciam quod influat Iordanis in os eius.
{40:19} In oculis eius quasi hamo
capiet eum, et in sudibus perforabit nares eius.
{40:20} An extrahere poteris
leviathan hamo, et fune ligabis linguam eius?
{40:21} Numquid pones circulum
in naribus eius, aut armilla perforabis maxillam eius?
{40:22} Numquid
multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
{40:23} Numquid feriet
tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
{40:24} Numquid illudes ei
quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
{40:25} Concident eum amici,
divident illum negotiatores?
{40:26} Numquid implebis sagenas pelle eius, et
gurgustium piscium capite illius?
{40:27} Pone super eum manum tuam: memento
belli, nec ultra addas loqui.
{40:28} Ecce, spes eius frustrabitur eum, et
videntibus cunctis præcipitabitur.
Iob 41
{41:1} Non quasi crudelis suscitabo eum: quis enim resistere
potest vultui meo?
{41:2} Quis ante dedit mihi, ut reddam ei? omnia quæ sub
cælo sunt, mea sunt.
{41:3} Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad
deprecandum compositis.
{41:4} Quis revelabit faciem indumenti eius? et in
medium oris eius quis intrabit?
{41:5} Portas vultus eius quis aperiet? per
gyrum dentium eius formido.
{41:6} Corpus illius quasi scuta fusilia,
compactum squamis se prementibus.
{41:7} Una uni coniungitur, et ne
spiraculum quidem incedit per eas:
{41:8} Una alteri adhærebit, et tenentes
se nequaquam separabuntur.
{41:9} Sternutatio eius splendor ignis, et oculi
eius, ut palpebræ diluculi.
{41:10} De ore eius lampades procedunt, sicut
tædæ ignis accensæ.
{41:11} De naribus eius procedit fumus, sicut ollæ
succensæ atque ferventis.
{41:12} Halitus eius prunas ardere facit, et flamma
de ore eius egreditur.
{41:13} In collo eius morabitur fortitudo, et faciem
eius præcedit egestas.
{41:14} Membra carnium eius cohærentia sibi: mittet
contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
{41:15} Cor eius
indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
{41:16} Cum
sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
{41:17} Cum
apprehenderit eum gladius, subsitere non poterit neque hasta, neque
thorax:
{41:18} Reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum,
æs.
{41:19} Non fugabit eum vir sagittarius, in stipulam versi sunt ei
lapides fundæ.
{41:20} Quasi stipulam æstimabit malleum, et deridebit
vibrantem hastam.
{41:21} Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum
quasi lutum.
{41:22} Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet
quasi cum unguenta bulliunt.
{41:23} Post eum lucebit semita, æstimabit
abyssum quasi senescentem.
{41:24} Non est super terram potestas, quæ
comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
{41:25} Omne sublime videt,
ipse est rex super universos filios superbiæ.
Iob 42
{42:1} Respondens autem Iob Domino, dixit:
{42:2} Scio quia
omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
{42:3} Quis est iste, qui celat
consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum
excederent scientiam meam.
{42:4} Audi, et ego loquar: interrogabo te, et
responde mihi.
{42:5} Auditu auris audivi te, nunc autem oculus meus videt
te.
{42:6} Idcirco ipse me reprehendo, et ago pnitentiam in favilla et
cinere.
{42:7} Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Iob, dixit ad
Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam
non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob.
{42:8} Sumite ergo
vobis septem tauros, et septem arietes, et ite ad servum meum Iob, et offerte
holocaustum pro vobis: Iob autem servus meum orabit pro vobis: faciem eius
suscipiam ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta,
sicut servus meus Iob.
{42:9} Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad
Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos,
et suscepit Dominus faciem Iob.
{42:10} Dominus quoque conversus est ad
pnitentiam Iob, cum oraret ille pro amicis suis. Et addidit Dominus omnia
quæcumque fuerant Iob, duplicia.
{42:11} Venerunt autem ad eum omnes fratres
sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt
cum eo panem in domo eius: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum
super omni malo quod intulerat Dominus super eum: Et dederunt ei unusquisque
ovem unam, et inaurem auream unam.
{42:12} Dominus autem benedixit novissimis
Iob magis quam principio eius. Et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et
sex millia camelorum, et mille iuga boum, et mille asinæ.
{42:13} Et fuerunt
ei septem filii, et tres filiæ.
{42:14} Et vocavit nomen unius Diem, et nomen
secundæ Cassiam, et nomen tertiæ Cornustibii.
{42:15} Non sunt autem inventæ
mulieres speciosæ sicut filiæ Iob in universa terra: deditque eis pater suus
hereditatem inter fratres earum.
{42:16} Vixit autem Iob post hæc, centum
quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad
quartam generationem, et mortuus est senex, et plenus
dierum.
Ad Index
Clementine Vulgate