Ad Index
Clementine Vulgate
Prophetia Michææ
( 1-7 )
Michæas 1
{1:1} Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in
diebus Ioathan, Achaz, et Ezechiæ regum Iuda: quod vidit super Samariam, et
Ierusalem.
{1:2} Audite populi omnes, et attendat terra, et plenitudo eius:
et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
{1:3} Quia
ecce Dominus egredietur de loco suo: et descendet, et calcabit super excelsa
terræ.
{1:4} Et consumentur montes subtus eum: et valles scindentur sicut
cera a facie ignis, et sicut aquæ, quæ decurrunt in præceps.
{1:5} In scelere
Iacob omne istud, et in peccatis domus Israel. quod scelus Iacob? nonne Samaria?
et quæ excelsa Iudæ? nonne Ierusalem?
{1:6} et ponam Samariam quasi acervum
lapidum in agro cum plantatur vinea: et detraham in vallem lapides eius, et
fundamenta eius revelabo.
{1:7} Et omnia sculptilia eius concidentur, et
omnes mercedes eius comburentur igne, et omnia idola eius ponam in perditionem:
quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis
revertentur.
{1:8} Super hoc plangam, et ululabo: vadam spoliatus, et nudus:
faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum.
{1:9} Quia
desperata est plaga eius, quia venit usque ad Iudam, tetigit portam populi mei
usque ad Ierusalem.
{1:10} In Geth nolite annunciare, lacrymis ne ploretis,
in domo Pulveris pulvere vos conspergite.
{1:11} Et transite vobis habitatio
Pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum Domus
vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
{1:12} Quia infirmata est in
bonum, quæ habitat in amaritudinibus: quia descendit malum a Domino in portam
Ierusalem.
{1:13} Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium
peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel.
{1:14}
Propterea dabit emissarios super hereditatem Geth: domus Mendacii in deceptionem
regibus Israel.
{1:15} Adhuc heredem adducam tibi quæ habitas in Maresa:
usque ad Odollam veniet gloria Israel.
{1:16} Decalvare, et tondere super
filios deliciarum tuarum: dilata calvitium tuum sicut aquila: quoniam captivi
ducti sunt ex te.
Michæas 2
{2:1} Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus
vestris: in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus
eorum.
{2:2} Et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et rapuerunt
domos: et calumniabantur virum, et domum eius, virum, et hereditatem
eius.
{2:3} Idcirco hæc dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam
malum: unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi, quoniam
tempus pessimum est.
{2:4} In die illa sumetur super vos parabola, et
cantabitur canticum cum suavitate, dicentium: Depopulatione vastati sumus: pars
populi mei commutata est: quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones
nostras dividat?
{2:5} Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in
cœtu Domini.
{2:6} Ne loquamini loquentes: Non stillabit super istos, non
comprehendet confusio.
{2:7} Dicit domus Iacob: Numquid abbreviatus est
spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius? Nonne verba mea bona sunt cum
eo, qui recte graditur?
{2:8} Et econtrario populus meus in adversarium
consurrexit: desuper tunica pallium sustulistis: et eos, qui transibant
simpliciter, convertistis in bellum.
{2:9} Mulieres populi mei eiecistis de
domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in
perpetuum.
{2:10} Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem: propter
immunditiam eius corrumpetur putredine pessima.
{2:11} Utinam non essem vir
habens spiritum, et mendacium potius loquerer: stillabo tibi in vinum, et in
ebrietatem: et erit super quem stillatur populus iste.
{2:12} Congregatione
congregabo Iacob totum te: in unum conducam reliquias Israel, pariter ponam
illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum, tumultuabuntur a
multitudine hominum.
{2:13} Ascendet enim pandens iter ante eos: divident, et
transibunt portam, et ingredientur per eam: et transibit rex eorum coram eis, et
Dominus in capite eorum.
Michæas 3
{3:1} Et dixi: Audite princeps Iacob, et duces domus Israel:
Numquid non vestrum est scire iudicium,
{3:2} qui odio habetis bonum, et
diligitis malum: qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem
eorum desuper ossibus eorum?
{3:3} Qui comederunt carnem populi mei, et
pellem eorum desuper excoriaverunt: et ossa eorum confregerunt, et conciderunt
sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ.
{3:4} Tunc clamabunt ad
Dominum, et non exaudiet eos: et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo,
sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
{3:5} Hæc dicit Dominus super
prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et prædicant
pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum
prælium.
{3:6} Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro
divinatione: et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos
dies.
{3:7} Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini: et
operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
{3:8} Verumtamen ego
repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio, et virtute: ut annunciem
Iacob scelus suum, et Israel peccatum suum.
{3:9} Audite hoc principes domus
Iacob, et iudices domus Israel: qui abominamini iudicium, et omnia recta
pervertitis.
{3:10} Qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in
iniquitate.
{3:11} Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius
in mercede docebant, et prophetæ eius in pecunia divinabant: et super Dominum
requiescebant, dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super
nos mala.
{3:12} Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et
Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa
silvarum.
Michæas 4
{4:1} Et erit: In novissimo dierum erit mons domus Domini
præparatus in vertice montium, et sublimis super colles: et fluent ad eum
populi.
{4:2} Et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad
montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in
semitis eius: quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de
Ierusalem.
{4:3} Et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes
fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas
in ligones: non sumet gens adversus gentem gladium: et non discent ultra
belligerare.
{4:4} Et sedebit vir subtus vitem suam, et subtus ficum suam, et
non erit qui deterreat: quia os Domini exercituum locutum est.
{4:5} Quia
omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in
nomine Domini Dei nostri in æternum et ultra.
{4:6} In die illa, dicit
Dominus, congregabo claudicantem: et eam, quam eieceram, colligam: et quam
afflixeram:
{4:7} Et ponam claudicantem in reliquias: et eam, quæ
laboraverat, in gentem robustam: et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex
hoc nunc et usque in æternum.
{4:8} Et tu turris gregis nebulosa filiæ Sion
usque ad te veniet: et veniet potestas prima, regnum filiæ Ierusalem.
{4:9}
Nunc quare mœrore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus
periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
{4:10} Dole, et satage
filia Sion quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in
regione, et venies usque ad Babylonem, ibi liberaberis: ibi redimet te Dominus
de manu inimicorum tuorum.
{4:11} Et nunc congregatæ sunt super te gentes
multæ, quæ dicunt: Lapidetur: et aspiciat in Sion oculus noster.
{4:12} Ipsi
autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium eius:
quia congregavit eos quasi fœnum areæ.
{4:13} Surge, et tritura filia Sion:
quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas: et comminues populos
multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino
universæ terræ.
Michæas 5
{5:1} Nunc vastaberis filia latronis: obsidionem posuerunt super
nos, in virga percutient maxillam iudicis Israel.
{5:2} ET TU BETHLEHEM
Ephrata parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in
Israel, et egressus eius ab initio, a diebus æternitatis.
{5:3} Propter hoc
dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet: et reliquiæ fratrum eius
convertentur ad filios Israel.
{5:4} Et stabit, et pascet in fortitudine
Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui: et convertentur, quia nunc
magnificabitur usque ad terminos terræ.
{5:5} Et erit iste pax: cum venerit
Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris: et
suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines:
{5:6} Et
pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis eius: et liberabit
ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus
nostris.
{5:7} Et erunt reliquiæ Iacob in medio populorum multorum quasi ros
a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non
præstolatur filios hominum.
{5:8} Et erunt reliquiæ Iacob in Gentibus in
medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum, et quasi catulus
leonis in gregibus pecorum: qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit,
non est qui eruat.
{5:9} Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes
inimici tui interibunt.
{5:10} Et erit in die illa, dicit Dominus: Auferam
equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas.
{5:11} Et perdam
civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de
manu tua, et divinationes non erunt in te.
{5:12} Et perire faciam sculptilia
tua, et statuas tuas de medio tui: et non adorabis ultra opera manuum
tuarum.
{5:13} Et evellam lucos tuos de medio tui: et conteram civitates
tuas.
{5:14} Et faciam in furore et in indignatione ultionem in omnibus
gentibus, quæ non audierunt.
Michæas 6
{6:1} Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende iudicio
adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
{6:2} Audiant montes iudicium
Domini, et fortia fundamenta terræ: quia iudicium Domini cum populo suo, et cum
Israel diiudicabitur.
{6:3} Popule meus quid feci tibi, aut quid molestus fui
tibi? responde mihi.
{6:4} Quia eduxi te de Terra Ægypti, et de domo
servientium liberavi te: et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et
Mariam?
{6:5} Popule meus memento quæso quid cogitaverit Balach rex Moab, et
quid responderit ei Balaam filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut
cognosceres iustitias Domini.
{6:6} Quid dignum offeram Domino? curvabo genu
Deo excelso? numquid offeram ei holocautomata, et vitulos anniculos?
{6:7}
Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus
hircorum pinguium? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructum
ventris mei pro peccato animæ meæ?
{6:8} Indicabo tibi o homo quid sit bonum,
et quid Dominus requirat a te: Utique facere iudicium, et diligere
misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
{6:9} Vox Domini ad
civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: Audite tribus, et quis
approbabit illud?
{6:10} Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et
mensura minor iræ plena.
{6:11} Numquid iustificabo stateram impiam, et
saccelli pondera dolosa?
{6:12} In quibus divites eius repleti sunt
iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum
fraudulenta in ore eorum.
{6:13} Et ego ergo cœpi percutere te perditione
super peccatis tuis.
{6:14} Tu comedes, et non saturaberis: et humiliatio tua
in medio tui: et apprehendes, et non salvabis: et quos salvaveris, in gladium
dabo.
{6:15} Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris
oleo: et mustum, et non bibes vinum.
{6:16} Et custodisti præcepta Amri, et
omne opus domus Achab: et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in
perditionem, et habitantes in ea in sibilum et opprobrium populi mei
portabitis.
Michæas 7
{7:1} Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno
racemos vindemiæ: non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit
anima mea.
{7:2} Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est:
omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur.
{7:3}
Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et iudex in reddendo est:
et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam.
{7:4} Qui
optimus in eis est, quasi paliurus: et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies
speculationis tuæ, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum.
{7:5}
Nolite credere amico: et nolite confidere in duce: ab ea, quæ dormit in sinu
tuo, custodi claustra oris tui.
{7:6} Quia filius contumeliam facit patri, et
filia consurgit adversus matrem suam, nurus adversus socrum suam: et inimici
hominis domestici eius.
{7:7} Ego autem ad Dominum aspiciam, exspectabo Deum
salvatorem meum: audiet me Deus meus.
{7:8} Ne læteris inimica mea super me,
quia cecidi: consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est.
{7:9}
Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet, et faciat
iudicium meum: educet me in lucem, videbo iustitiam eius.
{7:10} Et aspiciet
inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me: Ubi est Dominus Deus
tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum
platearum.
{7:11} Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ: in die illa longe fiet
lex.
{7:12} In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates
munitas: et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad
montem de monte.
{7:13} Et terra erit in desolationem propter habitatores
suos, et propter fructum cogitationum eorum.
{7:14} Pasce populum tuum in
virga tua, gregem hereditatis tuæ habitantes solos in saltu, in medio Carmeli:
pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
{7:15} Secundum dies
egressionis tuæ de Terra Ægypti ostendam ei mirabilia.
{7:16} Videbunt
gentes, et confundentur super omni fortitudine sua: ponent manum super os, aures
eorum surdæ erunt.
{7:17} Lingent pulverem sicut serpentes, velut reptilia
terræ perturbabuntur in ædibus suis: Dominum Deum nostrum formidabunt, et
timebunt te.
{7:18} Quis Deus similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis
peccatum reliquiarum hereditatis tuæ? non immittet ultra furorem suum, quoniam
volens misericordiam est.
{7:19} Revertetur, et miserebitur nostri: deponet
iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata
nostra.
{7:20} Dabis veritatem Iacob, misericordiam Abraham: quæ iurasti
patribus nostris a diebus antiquis.
Ad Index
Clementine Vulgate